Theologia moralis quadripartita incipientibus accomodata, et in aula theologica S.J. treviris publice exposita a R. P. Joanne Reuter ... Pars 1. 4.

발행: 1756년

분량: 907페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

De Sponsalibus.

uu AESTIO XII.

Quomodo , & quibus causis Sponsalia

dissolvi possint ἐ

Resp. Dissolvuntur imb licite; & valide, 489. Per se loquendo, mutuo sponsi, de sponsae con- coniensu libero , & spontaneo , saltem si causa ; quia singuli possunt cedere juri suo, mutua . idque etsi juramento firmata ; quia in omni juramento promissi'rio subintelligitur conditio:

nisi promissarius remittat: modo tamen ambo sint puberes οῦ impuberes enim ante pubertatem resilire non possunt, ex Cap. 7. De De-

stonsatione imp b. sic statuente , ne sponsaliaikpius contrahant , & ex levitate saepius resiliant : ubi vero impubes ad pubertatem pervenerit , potest pro libitu sponsalibus renuntiare , eaque dissolvere , quod conceditur ob

aetatis immaturitatem , modo tamen in conti

nenti faciat , id est , intra triduum ; quia intra hoc , quod fit , censetur in continenti fieri,& non se ante carnaliter cognoverint i, quia, quibus est potentia generandi , non censentur impuberes. Quodsi non dissblvantur intra triduum censentur ratificata , nisi cupiens resilire, ante pubertatem suam intentionem declarasset. Si cum impubere contraxit pubes, hic resilire non posset si autem contraxerint duo impuberes, unus pubes fictus non tene tur exspectare alterius pubertatem : si spons lis impuberum essent juramento firmata , Sanch. putat, non posse resilire , invita altera parte, verum Sponsalia impuberum , cum imbibant hanc conditionem,' nisi adepta puber-

622쪽

s PARS IV. TRACT VUL

. tale placeat restire , probabilius est opposi

tum.

Dixi οῦ Consensu libero re stontaneo e quia . si una pars ab altera metu gravi injusto expres serit consensum in dissetutionem , non est libera in conscientia v. g. si sponsus dixerit rSic te tractabo , ut dies quietos non habeas

' 4so. . M/trimonium validum eum alia dis buPerma-s saliem ex parte innocentis; quia rim Matrimonium contrahens cum alia remittit o istum is ligationem , nec potest velle , ut altera pars ex alia. moriem uxoris. An Sponsalia penitus extinguat, dubitatur. Assirmant Sanch. Leg. Lyman ; quia res, tradita alteri per contractum indis lubilem , non potest alteri tradi. Negant N. 8 2. Castrop. P. II. N. 4. Icr mera N. 262. quia per iniquitatem unius non debet tolli jus alterius , & qui obstrictus voto castitatis init Matrimonium , non extinguit vinium, sed tantum suspenditur in favorem uxoris. Verum etsi non sit necessarium extingui Sponsalia , ordinari E tamen omninb cessant; quia raro pars innocens inhaeret Sponsalibus, ei tamen debetur compensatio, quanti interest se

vatio Sponsalium ; quia frangens fidem gravem ei injuriam fecit. 49 I. 3. Per impedimentum , iure naturae diri-Per -- mens Matrimonium , Sponsalibus supervenipedime- ens , uti est impotentia perpetua ; quia reddit tum dia Matrimonium impossibile , adeoque cessat ad rimens, id obligatio , etiam juramentum firmata. Si- vel con- militer dissolvuntur per impedimentum Jure santem Canonico dirimens post Sponsalia coluractum famam v. g. per fornicationem sponsi cum consanguin

623쪽

De Sponsabbiu. 387nea sponsae in imo vel 1 do gradu. Hoc naen solvit Sponsalia tantum ex parte inno-1ρος 'centis, non vero nocentis ; quia hic non dea Nemen bet reportare lucrum' ex sua malitia. Imis, rem, quia violavit jus alterius , tenetur petere dispens tionem , si pars innocens velit , & obtineri possit sine gravi incommodo , & magnis sumptibus ; si autem sine iis non possit , debet compensare alteri, quantum damni tulit. Nec obstate , quod sponse necdum habuerit jus in re ad usum corporis sponsi : nam habuit tamen jus reflexum in jure ad rem , quod laesum exigit

reparationem.

Item , per constantem famam de impedimento, quae superari & extingui non possit e, quia tunc Matrimonium non potest sine scandalo contrahi.4. Per fornicationem sponsae cum alio, post Sponsalia factam , vel solum cognitam, datur sponso causa resiliendi ; quia fornicata Sponsalia facta est notabiliter vilior , estque nem viro probrosum ducere etiam antὸ corruptam, hocque tenet, etsi foret vi corrupta. Qubdetiam sponsa possit resilire , si sponsus post Sponsalia sit fornicatus, habet communis ; quia est notabiliter mutatus in ordine ad MatrimO- inium , potestque sponsa rationabiliter timere, ne post contratium Matrimonium fidem violet , cum in fesvere primo alienis amoribus abripiatur. Putat tamen Sanch. hoc non procedere , si ante Sponsalia fornicatus fuisse postea intelligatur , eo quod, nisi deprehendatur saepius fornicatus , non censeatur notabiliter vilior ; verum aliis te unica fornicatio posse videtur suspectum facere de fide postea non

624쪽

servanda , & merito deterrere honestam vim ginem a nuptiis cum tali. Haec extendunt multi ad taehus turpes alteri a sponsa permisi ς : imb & ad frequentes tactus , aliosve ad usturpes a sponso circa alias commissos. Pars tamen innocens v. g. sponsus non privatur jure suo, nisi hic, conscius fornicationis sponsae, haberet copulam cum ea : tum enim in foro exte no censetur condonasse delictum commissium;

secus , si fuerit ignatus delicti sponse ; imo &conscius potest habere animum non remittendi obligationem , sicque haec manere pro foro i

Quod si post Sponsalia uterque fornicatus

esset cum tertia persona , facultatem resiliendi utrique concedunt Castrop. vimer & alii. Palud. Bona γ Schmier neutri. Sanch. Laum.

dc alii concedunt sponso non sponsae quia haec se multo viliorem , quam se sponsus , reddidit ergo ob excessiim hic potest resilire , non illa ; cum infra excessiim sit par sponso in delicto. Haec sententia videtur probabilior. . Giuvat, quod forte sponsus prius fuerit fornkatus , sicque sponsa ante habuerit jus resiliendi : nam si suo jure ante fornicationem usa non sit, hac posita manet obligatio : habuit enim jus non perpetuum & absolutum , sed Conditionatum , nisi fornicetur. Simile est ita adulteriis utriusque conjugis, si enim vir prius adulterium committat, uxor habet jus ad divortium , si tamen & haec adulterii se ream faciat, jus illud extinguitur, & neuter potest petere divortium 3 quia utraque pars fregit fidem.

Nec juvat iterum , quod utraque pars possit me- rito timere non servandam fidem in Matrimonio : nam in hoc sunt ambo pares. s. Dise e

625쪽

De Sponsalibus. 6893. Dissetvuntur Sponsalia per Professio- Α'3

nem , de emissa vota simplicia valida in Religione approbata ; quia vel ex natura rei, ver ex dispotitione Ecclesiae haec conditio in Spon. I UAE , salibus includitur : nisi voluero ingredi Religionem. Dixi: Valida r nam Professio , vel vota invalida , ut, siquis post corruptam si ibspe Matrimonii virginem , cuius damnum alirer , quam per Matrimonium , reparari non posset, ea emisisset, Sponsalia non solvunt, mi nec utrimque ea solvit ingressius in Novitia-

tum : nam licet tunc persona , remanens in si culo , esset libera , cum non teneretur exspectare , dum tempus Novitiatus sit elapsum,& ingrediens eum censeatur remittere obligationem , hic tamen necdum est liber , sed si egrederetur, teneretur, si altera pars petat, cum

illa inire Matrimonium. Idem est , si quis post Sponsalia voveat Religionem inire , inque hac profiteri. Nec juvat, quod Prosessio Religiosa dissolvat Matrimonium ratum : nam illa

constituit statum perpetuum ; non vero ingressus in Novitiatum et uti nec votum in ea profitendi , cum ad Professionem possit non admitti.6. Per se loquendo , dissolvuntur Sponsalia per susceptionem Ordinis sacri ; quia Ecclesia constitutum in sacro Ordine inhabilem reddit ad contrahendum Matrimonium , tum ob votum solenne castitatis, quod emittit; tum in reverentiam ordinis sacri , idque licεt sie fordinatus esset impubes. Primum constat ex Trid. Sess. 24. Can. s. ubi anathemate ferit dicentem : Clericos in sacris ordimbin constituros , vel Regulares , castitatem solenniter pro-

disset, posse Matrisρη um contrahere , contra-

626쪽

sso PARS IV. TRACT VLLI.

ctumque validum esse , non obstante Lege Ecclesiastica, vel voto. Secundum probatur i, quia pubes non est incapax praecepti, nec talis voti , etsi incapax sit voti Religionis. Aliud foret , si infans esset initiatus Ordine sacro : is

enim nec praecepti , nec voti capax esset: Q re ad castitatem non tenentur , possetque inire Matrimonium. An autem liceat post Sponsalia suscipere sacros Ordines , invita sponsa, non convenit inter AA. Assirmant multi apud La Croix N. 2oo. si ex animo sincero Deo melius serviendi procedat. Ratio illorum est ptum quia sacri ordines constituunt statum valde persectum , & includunt votum solenne castitatis, ob quod licitum est post Sponsalia statum ingredi Religiosum ; tum praecipue , quia

Sponsalibus videtur inesse haec tacita conditio: Nisi voluero ad statum perfecitiorem transire. At alii cum Sanch. Con. Castropalao id probabilius contendunt, sub mortali non licere; : quia frangitur fides alteri data in gravi materia Justitiae: nec ullo jure probatur , talem conditionem esse Sponsalibus imbibitam , sicut constat, ob excellentiam status esse imbibitam hanc : Nisi voluero ingredi Religionem. Unde non licet post Sponsalia sine consensu sponta absolute vovere susceptionem sacri ordinis. Imb nec castitatem , ut probabilius docent

net, Leg. Gobat , esset enim votum illud de materia illicita : unde & foret invalidum , nec la Deo contra jus alterius acceptaretur. Sicut, s Petrus Paulo promisisset Ioo. & hic pro missionem acceptasset, Petrus illicite , & invalidὶ voveret eos, Paulo invito , dare Eccle-

de sicut promissioni non inest conditio:

627쪽

salibus inest haec : Nisi vovero castitatem. a- re talis praesumi non potest vovisse , nisi inquantum a se servari potest , & sub hac con- .ditione: si cesset obligatio Sponsalium. Vo- ltum tamen ab lutum ingrediendi Religio- nem , uti & votum in ea profitendi emissum

post Sponsalia , per se loquendo , cst licitum,

& validum , etsi tantum di sibivat Sponsalia ex parte non voventis. Dixi: Per se loquendo pnam si sponsa pateretur grave damnum , quod reparari non posset , nisi per Matrimonium, teneretur eam ducere. Et idem est de eo , qui 'in tali casu , invita sponsa , suscepisset sacros ordines. 7. Quaelibet notabilis mutatio , seu physica, 's. seu moralis in una parte , quae , si ante exti-οι mi

tisset , aut cognita fuisset , communiter talestatione sponsos avertisset a contractu sponsalitio , cala- notabi

tam sussi cientem praebet alteri parti , ubi inter-lem. venit, vel intervenisse cognoscitur , si velit, dissolvendi Sponsalia, etiam jurata. Est communissima. Ratio est ; quia, cum Sponsalia obli- gene ad statum Matrimonii perpetuum , & indis lubilem individuae societatis, contrahentes non intendunt se obligare ad inhaerendum Sponsilibus , si talis mutatio detegatur, vel iis superveniat, qua , si ab initio cognita suisset, merito ab iis deterriti fuissent. Unde una pars resilire potest r. Si altera con- η'ς.

trahat lepram, paralysin, perpetuam oris grave- Coroe olentiam, vel alium morbum contagiosum, aut ria, difficulter curabilem , vel talis desectus anteha-noω-bitus post Sponsalia detegatur. biles

a. Si altera pars amittat oculum , natum, muta . aurem , pedem, manum, vel fiat clauda, ri r das

628쪽

ue 1 PARS IV. TRACT. VIII.

Hones, da, infamis, rea haeresis , veneficii, homicidii. ob quin furti, rapinae. licet re. 3. Si sponsus fiat, vel deprehendatur mori silire. bus valde asper, durus, ebriosus, prodigus, aleator, vagabundus.

. Si sponsa fiat notabiliter deformior , Mcauta dontrahendi fuerit ejus formositas. Idem est , si sponsus extraordinarie fieret deformior, ita, ut afferretur horror , non tamen, si tantum minueretur formositas : haec enim non ita curatur in viris , ut in forminis , unde stibium & fucus, quae sceminis permittuntur, virum deturparent potius, quam ornarent. De- formitas quoque sponsae non constans v. g. pallor ex morbo &c. non dat causam sussicientem resiliendi. s. Si una pars incidat in Hagnam paupertatem , vel debita t, si magnam bonorum partem amittat ε, si dos promissa, vel sperata sol vi nequeat, ita, ut onera Matrimonii difficulter sustineantur : in actione enim nuptiali includitur promissio dotis , nisi sponsa sciatur esse pauper : nam receptum est, mulierem nubentem omnia sua bona in dotem promit

tere.

6. Si utraque pars fiat pauper , vel paupertas, aut privatio ossicii, jam habiti, praevideatur si tura. Item, si sit prudens suspicio morbi gravis,& in curabilis, vel prudens metus ex haereditationis ; quia nemo tenetur talis mali periculo se committere, videtur tamen exspcctandum; quia, si causa non sit manifesta, Sponsalia manent in possessione. 7. Si mulier putabatur nobilis, vel virgo, de apta 'generationi, & inveniatur ignobilis, vel vidua, aut inepta.

1. Si

629쪽

Ne Sponsalibus. tr. Si vel inter ipses spons , vel eorum parentes , aut consanguineos oriantur ob contracta Sponsalia odia, dissensiones , aut inimicitiae graves sine spe reconciliationis , vel si ejusmodi incommoda , ex nuptiis oritura , praevideantur cum scandalis : non siifficiunt enim dissensiones quaecunque adhu existentes, aut praeviis . sed debent esse graves, stabilesque , di conjunctae cum scandalis , estque hic caute procedendum : nam quandoque tantum sunt minae, & contracto Maiatrimonio , praesertim , si sponsi sint concordes, saepe evanescunt ; neque sessicit contradictio parentum , nisi esset ex causa gravi v. g. ob dedecus familiae &c. Notandum hic , quod juxta communem facultas resiliendi ordinarie tantum sit parti non mutatae , non vero , qtrae mutationem subiit. Hinc non licet resilire sponsae , si possit consequi meliores nuptias , fiat formosior , si mutatio non sit in sponso , nec licet res lire uni parti,

eo quod Si' sit ditior , & possit jungi ditio

ri sic enim melius poterunt siastinere onera Matrimonii, & pars altera non ideo est ficta

deterior.

j s. Dissiolvi possunt Sponsalia ab una parte, si altera abeat in terras remotas , animo ibi fi- Α'7'gendi domicilium, aut emanendi ; quia cense Ositur renuntiare juri sito , quod pars altera po test acceptare , & Matrimonium cum persona alia inire. Idem dicendum , si v. g. sponsus discedat in terras remotas absque consensiusponsae sine spe celeris reditus di, quia sponsus, sic discedendo, censetur fregisse fidem , & jurissio renuntiasse ; si tamen de animo mutandi domicilium vel brevi revertendi non satis constaret, monendus esset per literas, ut re- R. P. Reuter I Mol. Mor. P. IV. P p deat,

630쪽

is34 PARS IV. TRACT. VIII.

deat , & promissionem impleat. Hoc factos implere recuset , vel praesens monitus tergiversetur , & moras nectat , liberum erit alteri

parti resilire. Si sit in loco propinquo , & ob impedimentum justum detineatur , Sponsalia non sunt temerὶ dissetvenda , sique causa sit

necessaria , tenebitur altera pars exspectare , postulante sic aequitate : necessitas enim legem non habet. Quodsi terminus contrahendo Matrimonio sit praefixus ; attendi debet, an praefixus sit, ut finiatur, eo elapso, obligatio; an vero, ut ultra licite non differatur ; si pri- mum, pars utraque, termino elapso, erit libera, s sine ullius culpa , vel ex culpa utriusque Ma

trimonium non est secutum I non tamen , cum

jus selius culpa Matrimonium non est initum: tunc enim pars innocens retinet jus suum, modo tamen culpa fuerit gravis , monitioque facta sit sib interminatione resiliendi, nisi promisso in-

, , tra tempus certum impleatur : si enim monitio

facta nqn sit, judicare poterit alteram partem consentire in dilationem. Si adum, Sponsalia

non solvuntur ex eo praecise, quod terminus elapsus sit ξ, quia duplex tunc obligatio imponitur, una contrahendi Matrimonium, quae manet,nisi alia causa accedat e, altera non ultra differendi.

Si dubium sit, qua ratione praefixus sit terminus, expendenda sunt praefixionis motiva , & cir

cumstantiae.

698- Petes. An possint Sponsalia dissolvi pro-

-thq prauthoritate , vel requiratur aut horitas Judicis 3 Resp. Ut dissetvantur mutuo conse dicis an non requiritur adthoritas Judicis ; uti nec, necessa' si Sponsalia sint occulta , & causa pariter Oc . culta, vel, si Sponsalia sint publica, &cauis,

quoque disibivendi sit notoria ; si vero Spon - . . filia

SEARCH

MENU NAVIGATION