장음표시 사용
671쪽
De Impedimentis Matrimonii. 63s Scuntur cognati, vel consanguinei , licEt auctorem vitae Deum habeant. L. Cognatio spiritualis est propinquitas personarum, orta lure Ecclesiastico ex Baptismi, vel Confirmationis collatione,& susceptione: sicut enim ob conjunctionem sanguinis propinquam debetur personis quibusdam reverentia , ideo- . que lege vel naturali vel Ecclesiastica Mastrimonium irritatur ; sic quia ratione Baptismi , vel Confirmationis quibusdam reverentia personis debetur , Ecclesia Matrimonium inter illas voluit esse irritum-; nam sicut per uaturalem generationem homo formatur, & nascitur, postea vero roboratur corpora litor, sic per Baptismum regeneratur , & renascitur , per Confirmationem roboratur spiritualiter, ideoque in
regeneratione spirituali intelliguntur parentes es filii spirituales. 3. Cognatio legalis est vinculum, vel propinquitas personarum , orta ex perfecta adoptione, per quam persona extranea assiimitur in filium , vel filiam, haeredemque necessarium , &transit in patriam potestatem adoptantis.
Inter quas personas cognatio naturalis dirimat Matrimonium t
Nota I. Pro cognatione naturali, seu con- s y . sanguinitate cognoscenda tria sunt consideran- Tria ob da : nempe Stipes, Linea, Gradus. Stipes mi-Iervan-citur persona , a qua reliquae per generatio- das nem descendunt , & originem ducunt.' Linea', i est series , seu ordo ab uno eo mimaui stipite neagra descendentium per varias generationes , di- dus. versos
672쪽
versos continens gradus. Linea duplex est, una. , i recta, quae est series personarum, quarum una,
descendit ab altera per generationem, sive jam personae numerentur descendendo, v. g. a. patre ad filium , ab hoc ad nepotem , &c. de linea recta descendentium dicitur : sive id fiat aia,
cendendo, v. g. a patre ad aVum , proavum . abavum dcc. δc linea recta ascendentium diciatur. Altera est lateralis, seu transversa, & ob- liqua, quae est series personarum, quarumpna. ab altera. per generationem non descendit; stipitem tamen, seu genarchum communem eundem habent, ut fratres , sorores , consobrini patrueles dcc. Haec linea duplex est: nempe una.
aequalis , in qua per nae consanguineae aequaliter distant a eommuni stipite , ut duo fratres,' patruelis, & consobrinus e, altera inaequalis , qua personae consanguineae inaequaliter distant, a Communi stipite, at frater , & filia fratris, consobrinus , de amita. Gradus denique est distantia personarum consanguinearum in e dem consanguinitatis linea ex qua distantia cognoscitur , quanta sit personarum inter se propinquitas. Sicut enim in scala ab ano gradu tu alium proximum ascendimus, vel descendimus , ita ab una persona fit ascensius, vel des census ad aliam proximam in e dem confanguinitatis linea. , Tota consanguineorum series etiam arbor consanguinitatis dicitur , in qua stipes communis est truncus, rami sunt descendenres , quorum unus ab altero immediais 33 . procedit. Regula Nota a. Ut disce natur, quot gradibus pro ius juxta Canones, & in ordine ad Matrimonium Ornenis una persona distet ab altera , tres assignantur ἀι gra- regulae , una pro linea recta, altera pro ob
673쪽
m Impedimentu-63 aequali , tertia pro obliqua inaequali sene
autem haerima. In linea recta tot sunt gradus , quot sunt personae , dempto stipite, seu quot generationes activae intercedunt : hinc in linea recta descendentium filius a patre distat uno gsadu , nepos duobus , pronepos rribus, abnepos quatuor. Similiter in eadem linea ascendendo patera filio distat uno gradu, avus duobus, proavus tribus , abavus quatuor, atavus quinque , tri-tavus sex ; quia nimirum tot generationes intercedunt : generatio autem inter duas pers nas versatur inter generantem scilicet, & gen ratum : unde tot sunt gradus, quot par nae
dempto stipite , qui praesupponitur suis generationibus.1da. In linea obliqua aequali quot gradibus, i
seu generationibus personae , de quarum co sanguinitatis propinquitate quaeritur , distant a communi proximo stipite eodem, tot gradibus distant inter se , v. g. cum duo fratres, vel fi ter, & soror sint in linea collaterali, & a communi stipite, patre suo singuli distent uno gradu , etiam uno distant inter se, & cum patrueles , seu fiatrueles , hoc est duorum fratrum liberi, δc consobrini, seu matrueles , hoc est duarum sororum liberi distent ab eodem stipite communi , avo suo singuli duobus gradibus , etiam distant duobus inter se , & sic uruterius descendendo : cum enim adaequata propinquitatis ratio sit unio cum stipite. non pos sint magis aut minus inter se distare, quam distant a stipite communi. -
In linea obliqua inaequali, quo gradu
remotior distat a stipite eodem communi, eo
dem distant inter se ; cum enim propinquita
674쪽
38 P ARS IV. TRACT VITA tis ratio sit stipes , personae collaterales non debent minus inter se distare , quim distent a stipite. Sie filia Titii . patruo suo, seu fratre Titii distat duobus gradibus ; quia licEt Titius' a fratre sito non distet nisi uno gradu ; quia tamen filia Titii ab avo suo eorum patre distat duobus gradibus , distat Sc filia Titii a patruo
suo duobus. His praenotatis. Resp. I. Cognatio naturalis in linea recta An ιν seltem jure humano irritat Matrimonium pro- ω ea re' babilitet in quovis gradu. Ita Pichur , de Lia jμre alii contra Saneh. Coirop. ροα Sumitur ex tur responsione Nicolat imi Papae ad conssilia Bulusarorum Cap. 3 9. ubi ait Ponti sex , inter pei scinas consanguineas in linea recta non posse contrahi Matrimonium , idque valere usque iα, infinitum. Dixi : fure saltem hum o et nam licet sit iure naturae irritum in primo gradu , V. Di inter patrem, & filiam, matrem , & filium, uti habet communis omnium sensus e, quia Matrimonii usus inter parentes , de liberos r pugnat recitae rationi, verecundiae, & revereni riae , parentibus debitae , cum in conjugio fiat aequalis mitiua subjectio in ordine ad debitum,& per actum conjugalem turpitudo quaedam alterius reveletur. Hinc gentes non omnino barbarae id semper abhorruerunt. Nec credibile est Deum hominibus dedisse potestatem' - transferendi dominium in corpora pro usu talis Matrimonii : attamen controvertitur , an idem sit in aliis gradibus. Scotistae affirmant de omni , negant vero S. N. 2. 2. q. I 4. ad 2. Pont. Thomas Sanch. Palao, & alii, putat
tamen Lessus irritari jure naturae ad 4tum gradum , alii ulterius, donec non censeatur pori tio
675쪽
tio sanguinis a remoto ascendente communicata, quae specialem reverentiam exigat. Vcrum haec hodiedum ad praxin non faciunt ; cum hominis vita brevior vix se eb extendat , ut ascendens cum descendente in remoto gradu contrahere Matrimonium possit.
Resp. a. Cognatio naturalis in linea obliqua hodiedum tantum irritat Matrimonium In tinea usque ad 4tum gradum inclusive , idque obtiqua tantum Ecclesiastico , saltem si primum ad tum dum excipias. Prima Pars est certa ex Cap. gradum Mon debet de Confang. Conc. Lateranensi inelusi. IV. fab Innoc. LII. cum alias se extenderit ad T. se. Rasio ada partis est ; quia Consanguinei in a. 3. & 4. gradu nec habent inter se rationem 'principii, de principiati etiam mediati , nec tantam debent sibi jure naturae reverentia
di se ectionem , quae postulet Matrimonium
inter illos irritari. Hinc Innoc. III. Cap. gau. demus dixit: non esse separandos infideles neo- conversos , si cum consanguineis in a. 3. vel 4. gradu nupserint, & Pontifices dispensarunt in sali gradu. An primo gradu jure naturae inter consanguineos Matrimonium sit irritum , dubium est. Assirmat Bostarm. Sanch. dc alii. Negant D. Nom. supra ad 3. Scotus, Scotisae, de alii ; quia, etsi Matrimonium inter fratrem, dc
Drorem extra necessitatem sit indecens , atta men cum adinvicem non habent rationem prin,
cipii, & principiati ; non est tanta sanguinis
Conjunctio , ut propter reverentiam , illi debitam , censeri debeat Deus negasse illis facultatem transferendi dominium corporum in ordine ad generationem in Matrimonio ; cum ab initio genus humanum voluerit propagari per fratres,
676쪽
Nec obstat , qudd extra cas um necessitatis indecens sit contractus Marrimonii inter fratrem, & sororem': nam si obstrictas voto castitatis ineat Matrimonium , contractus est inde-' Cens, nec tamen irritus. Caeteriam lex irritans Matrimonium inter consanguineos usque ad Atum gradum ,& non ultra, est valde rationabilis ; tum quia consanguinei frequenter se i visunt : hinc occasio fuisset multorum peccatorum, si valide potuissent inire Matrimonium inter se ; tum quia bono communi expediebat vinculum amicitiae ad multos extendi, quod sit per contractum cum extraneis, & post tum gradum videtur cessare illa mixtio sangrinis , hincque non notatur amplius specialis benevolentia , affectio, & amicitia. 38. Resp. 3. Cognatio naturalis in gradu mixto Quid de ex sto, & Ato , vel sto, cum 3tio , aut 2d gradu Matrimonium nec illicitum, nec irritum reddit, mixto habetur Cap. 8. de Confang. nisi alicubi consuetudo, quae vim legis habere potest, habeat contrarium, ut habetur eodem Tit. Cap. 3. quia consanguinitas tunc sumitur a gradu remotiore , adeoque hic non est in gradu prohibito. Aliudi est , si inter duas personas siti duplex consanguinitas in gradu inaequali , V. Di si Titia sit consanguinea Caji ex parte matris io' sto , Ni ex parte patris sui in to. Tunc enim verὸ se contingunt ambo in quarto gradu, emque impedimentum. Confa,.. Potest autem duplex consanguinitas provenire ex duplici capite. Imo. Si descendentes, e .uplex. ab uno stipite inter se Matrimonia ineant. 12. Si sint duo stipites consanguinei , qui ducant' auas consanguineas . v. g. si duo fratres ducant duas consobriuas : liberi enim ex his con
677쪽
De impedimentis Marr-onii. 6 ljugiis nati erunt eoo sanguinei in ado gradu ex parte patrum, & in Gio ex parte matrum : a que in hoc easu, si dispensatio petatur, uterque gradus erit exprimendus ; quia duo sunt vincula, nempe in ado, & 3 rio gradu ex duobus stia pitibus.
Methodus practice inveniendi gradum Confanguinitatis.
imb. Scribe in parte inferiore chartae, vel tabulae ad unum latus nomen sponsi, ad alte Θρmst rum . nomen sponsae. a. Supra nomen sponsi Ggr incipiendo a proximioribus describe nomina μ. εο- cognatorum, qui ex hac parte dicuntur causam quire dedisse cognationis idem fac quoad sponsam tsi militer . nempe ponendo nomina eorum . qui ex ista parte cognationis causam ded1sse dicuntur. 3. Facta annotatione omnium alcende ex una parte , dc vide , urrum conveniant in
aliquo communi principio, seu stipite , ex quo sponsus, & sponta mediat E sint generati. 4. Hoc invento considera, in qua linea sint sponsi, an in recta, vel obliqua, aequali, vel inaequali,& applica regulas supra datas , si non invenia tur communis stipes , nulla erit consanguinitas. Nomina Consang. vide apud La Croix
Inter quas personas cognatio spiritualis Matrimonium dirimat
678쪽
Matrimonium Imb inter Sacramentum con-- ι ferentem, re id suscipientem. 2. Inter con ferentem, & suscipientis parentes. 3. Inter, ' patrinum , vel matrinam cum suscipiente Sa- 'eramentum. 4. Inter patrinum , vel matricum ejus matre , vel patre t inter hos enim , & non plures oritur spiritualis cognati . . . ex Tr1d. Sess. 24. Cap. 2. Unde patrinus, &Iης pse eiusdem baptizati ex hoc capite non prohibentur contrahere inter se Matrimoniis
Porro ut sacramentum conserens cognatio nem contrahat, debet secundum dicta supra,imbsacramentum esse validum , alias nullus eam contrahet. 2. Debet absolutὶ primum conferri. 3. Debet baptizans esse baptizatus di inis
fidelis enim non subest legibus Ecclesiae. Unde si postea fidem iuscipiat Christi, posset puellam sic bapt Eatam uxorem ducere e cognatio enim' eontrahitur tantum in ipso Baptismo , nisi aliter sit statutum , uti hie non est. 4. Baptizatus debet esse proles hominis fidelis, ut cum hoc contrahatur cognatio ἔ quia cognatio est inter duos terminos eius capaces : unde ne baptizans , nec suscipiens cum infideli cognationem contraheret. Putat tamen La m. hic Cap. 8. N. 3. Si parens infidelis converteretur. orituram ex speciali dispositione juris cognati- .nem. s. Necesse tamen non est, ut conferat Sacramentum, v. g. Baptismi solenniter; est enim adhue nihilominus regenerans spiritualiter. Quare sponsus in necessitate baptizans prolem suae sponsae contrahit impedimentum . & sol vuntur sponsalia, idque licet nesciret esse pro-- lem sponsae luae : habet enim intentionem prolem praesenum baptizandi, alias peccaret,
679쪽
De impedimentis Matrimoniti ε 3 adeoque vere baptizat. Aliud foret, si quis susciperet ex Baptismo prolem Caji, quam putaret esse Titii, tunc enim posset deelle intemtio illam suscipiendi. Si tamen coniux baptizet in necessitate proolem sitae conjugis , non privatur iure petendi debitum ; quia privatio illa est poena, quae
supponit delictum ; impedimentum autem . quod sponsus sponsae prolem baptizans coninita hit, est inhabilitas. Ecotura si pater extra necessitatem baptizaret tuam prolem , pecca. ret graviter , amitteret jus petendi debitum. Oppotitam sententiam, quam tenenc mulli , teste P. La Crstix L. 6. N. 3 s p. eo qubd in nullo iure, adhuc vigente, inveniatur expres sum , LUm. purat probabilem. Et certomest ex rei pons Alexandri ML non amitti, si
ex ignorantia loris, vel facti id fecerit. Quid
praeterea requiratur , ut quis sit patrimis , dccognationem ex Baptilmo , vel Confirmatione contrahat , dixi supra N. 323.& N. I 39. Quod Sacerdos non conti aliat cognationem
spiritualem cum poenitente suo , dixi a. P. sub N. I97. in fine, habetque Lastm. hic Cap. s. N. 9. ι
Inter quas per fias cognatio legalis Matrimonium dirimat tResp. Cognatio legalis, orta ex adoptione s x. perfecta , dirimit Matrimonium I mb inter personam adoptantem , & adoptatam, idque in perpetuum quia aequiparatur proli geneia- Gp iae et unde intervenit legalis filiatio , quae non ς vire . Ss a
680쪽
is plερ cessat cessante adoptione. 2. Inter adoptantem,
M.ta6- & filii adoptati liberos legitimos usque ad Atum
MN gradum. 3. Inter adoptantem, & uxorem ad . I G- optati ; quia censetur intervenire quaedam assinies bis ras inter adoptantem, & uxorem adoptati. q. recs ' Inter adoptatum, vel adoptatam , & filios vel
συμ 'filias adoptantis quia intervenit legalis frater nitas. Verum haec non est perpetua, sed potest 'filius adoptatus dueere filiam adoptantis, s alte-
Tuter emancipetur per mortem patris , aut authoritate publica ; quia tune cessat adoptio. adoptatus tamen non potest, etiam adoptione a soluta, ducere eam, quae fuit uxor adoptantis, uti nec adoptans viduam adoptati ; quia est quae- dam honestas publica perpetua. Demum ad Ptivi non contrahunt cognationem inter se ; nec
legitimi eum illegitimis. Dixi : Cognatio orta ex adoptionν perfecta : Nam probabiliter nota oritur impedimentum dirimens Matrimonium ex adoptione impersecta, quae est assumptio in filium , vel filiam, nepotem, vel neptem, ita, ut persena assumpta maneat in alterius patria potestate , & quamvis conferat ius suceedendi adoptanti ab intestato , non facit tamen haeredem necessarium in testamento. Ratio autem statuendi hoe impedimentum Matrimonii fuit . ut vitarentur fornicationes inter in eadem domo, te
familia habitantes , de quia filii adoptivi similitudinem gerunt eum naturalibus legitimis , quae cessat in adoptione imperfecta.
