Theologia moralis decalogalis per modum conferentiarum casibus practicis illustratæ, et applicatæ, ad usum tum curatorum, tum præsertim pro animarum cura examinandorum ... Authore p. fr. Benjamin Elbel ... Pars prima 6. In secundum, tertium & quartum

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

a Conferentia duodecima operibus servilibus, Ed 3. in abstinentia a quibusdam actionibus forensibus. Nos in hac conferentia primam obligationem ventilabimus de audiendo Sacro. Quaeres jam ado, quidnam intelligatur per dies festos 7 α qua hora incipiant, ac rursus finiantur 33 Q. V. Quoad primam partem hujus quae siti . nomine dierum festivorum intelligi illos, qui authoritate legitima Ecclesiae fuere instituti, ad Dei, Sanctorumve laudes

, celebrandas, M ad recolenda beneficia. Ita in re Communis DD. Dicitur autem I. auctinritate legitima Ecclesiua . etenim institutio

dierum festivorum pertinet ad jurisdictionem spiritualem: sicut ergo non quivis capax est hujus jurisdictionis lpiritualis; ita nec cuivis competit haec auctoritas, sed soli Ecclesiae, prout amplius constabit ex pro' xime ilicendis. Dicitur ado ad recolenda beneficia, o ad celebrandas Dei laudes; finis quippe primarius talium festivitatum est cultus Dei; nam ideo fideles jubentur alia negotia tantisper seponere, quatenus sacrificiis&orationibus eb commodius, Ut con-

decet, Valeant VaCare.

Finis vero adarius est fidelium utilitas ;tum spiritualis, quatenus scilicet intellectum Dei cognitione ex concionibus vel lectionibus spiritualibus haurienda imbuere, VO- . luntatem Dei amore Uflammare, conscientiam

412쪽

D Tertium Praeceptum Decalogi, o c. 3 3 . tiam a peccatorum sordibus mundare possunt; tum corporalis etiam, ne corporis vires perpetuis laboribus ad instar brutorum exhauriantur , prout jam pridem Auctor Naturae Exod. 23. I 2. mandaverat

Israelitis hisce verbis: Sex diebus operaberis, optimo die culabis, ut requiescat bos ct onus tuus, ct refrigeretur filius ancilla, tua aec. Et tales sunt hodie omnes dies Dominici. nec non festa Domini, B. Virginis Mariae. SS. Apostolorum M aliorum multorum Sanctorum , prout in Ecclesia Catholica plus quam notum est cuivis vere fide

lium. ν

ου, jam ad alteram quaesiti partem. Olim 331

dies festi inchoabantur a primis vesperis, δίfiniebantur in adis, veluti constat ex cap. r. deferiis. Verum hodie mos Ecclesiae fert, ut incipiantur a medio noctis, Sc durentusque ad alterum , seu sequenS noctis medium, nisi alicubi fortassis legitima consuetudine aliud fuisset introductum. Ita post Abbat. Sylvestrum tenet Tamburinus

in decalog. lib. o. c. I. F. a. n. a. DiXi

etiam: nisi alicubi fortassis legitima consuetudine fuisset aliud introductum; nihil enim obstat, quo minus vel consuetudine, Vel auctoritate Ecclesiae statui possit, ut dies festus horis duntaxat antemeridianis , vel usque ad finem officii solemnis agatur cum obligatione audiendi Missam Sc abstinen-

413쪽

3 4 . Conferentii duodecimadi ab operibus servilibus, pi out post Sua-rerium, Gobat Ac alios bene notat noster

3. c. a. p. I. u. 276.

QuaereS 3tio, quibusnam competat haec facultas instituendi dies festos λ

Facultas seu potestas instituendi dies festos pro universali Ecclesia competit Summo Pontifici seu capiti universalis Ecclesiae. a. pro dioecesi autem, vel oppido aut civitate particulari c&c. competit etiam Episcopis. Ratio hujus facile colligitur ex proxime die is: quia institutio haec dierum festorum, utpote concernens cultum Dei Ec animarum salutem fincumbit Pastoribus spiritualibus, de peltinet ad jurisdictionem spiritualem: ergo quemadmodum Summa Pontifici. Sc loli quidem, competit jumrisdictio in universalem Ecclesiam, Episcopis autem in suam cuique Dioecesin; ita illi competit potestas itistituendi dies festos pro universali Ecclesia, his vero pro suis respective dioecesibus ς ιed cum consensu Cleri, id est, majoris partis Capi-buli, Ut dicitur cap. cum clerici de Vi S nec non cuna consensu Populi, prout collligitur ex cap. conquestus de feriis. Ubi dic,

tur : quas festivitates scilieet singiui Eph scopi in suis dioecesibus cum Clero & Po,

Oulo duxerint solemniter venerandas. . Et

u licet

414쪽

In Tertium Praceptum Decalogi, o c. 3 s

licet nonnulli putent, consensum populi

non esse necessarium ἰ certum tamen est,

quod Episcopi de facili sine consensu populi ac Cleri non debeant instituere nova festa, prout Urbanus VIII. in sua Bulla

, Universa per orbem anns 16 a. edita eX-

presse praecipit eo fine, ne fideles, praese tim mechanici nimium graVentur, dum iisdem interdicitur panis quotidianus pro se Sc suis lucrandus, Videatur de hoc Gobat the lago exper. tr. f. n. Za, Vel Tamburinus, ubi supra j. F. n. 3. Quaeres to, quidnam intelligatur nomine Missae, seu Sacri audiendi , Nomine Missae hic intelligitur sacrifi-333-cium noUae legis, Quatenus involvit omnia ex praescripto Ecclesiae a prima formatione crucis ad pedem Altaris usque ad finem si cundi Evangelii a Sacerdote dicenda. Ita Dicastillo tom. i. in 3. pari. tr. dist. F. n. I 8. Loquimur autem hic de Missa non quacunque , sed de inteSra , veluti patet ex ipsa descriptione: alia est quaestio, ut videbitur, an vel qualiter delinquant, qui partem Missae negligunt. Quaeres ulterius sto , quid sit audire Missam, Sc quaenam conditioneS requirantur ad veram auditionem Missae ab Ecclesia, Praescriptam

415쪽

3 rg Conferentia duodecima.

resse humano modo , id est , corpore Scmente, in tali distantia, ut possit attendere ad ministerium Sacerdotis. Ita Bonacina, Bassaeus, Sc alii plures. Pro hujus tamen pleniori intelligentia juvabit notissae , ad veram auditionem requiri duplicem praesentiam audientis . corporalem scilicet

quam alii etiam physicam appellant) M

moralem. Corporalis seu physica est. qua quis corpiore ita praetens est Missae, ut, quantum in ipso est, possit aliquo modo percipere ministerium Sacerdotis, seu, quidnam agat, dicat ve Sacerdos. Moralis praesentia quam praeter corporalem insuper necessariam esse, apud omnes in confesso est est illa, qua quis sacrificio interest, ut homo ratione praeditus , seu humano Mreligioso modo. Ita cum aliis multis Gobat theolog experim. tr. F. n. II. 9 33.

Ex his facile liquet, eos, qui Sacerdoti celebranti corpore quidem assistunt etiam proxime, sed sine ulla attentione vel devotione Scc. ad instar infantium, Vel dormientium , more ve best arum &c. minime satisfacere huic praecepto r esto enim physice , minime tamen moraliter reputantur interesse tremendo SS. Missae sacrificio. Econtra Veio illi, oui phyfice qui dem Sc corporaliter existunt extra Eccle-:siam v g. in coemeterio vel alio loco con-xiguo sicc, ita, ut ex aliorum intra Eccle-

416쪽

In Tertium Praceptimi De alogi, O c. 377siam existentium signis, sive visu, sive etiam auditu percipere valeant, quidnam Sacerdos ad aram litans agat, possunt huic prae .cepto satiSfacere, modo religiose ac devo

te auscultent. Ita sane ex communi Doctorum Tamburinus in decalog. lib. . c. a. g. n. ta. SPOrer tr. 3. in decalog. c. . D. V.

Gobat ubi supra a u. ZZ.jam ad posteriorem partem ejusdem 33 s. quaesiti, praeter praetentiam corporalem physicam Sc moralem mox explicatam, insuper ad religiolam, uti condecet, auditionem Sacri necessarias este duas conditiones scilicet I. intentionem ex parte Voluntatis, seu voluntatem colendi Deum, Sc attentionem ex parte intellectus. Ita SDorer cit. c. o. D. t Ratio est: quia Ecclesia praecipiendo fidelibus auditionem Sacri , intendit talem praeientiam , seu assistentiam Sacrificio , qua audiens Deum vere colat cum Sacerdote orante ac celebrante; atqui ad verum Dei cultum necessaria est interna vo-

Iunias seu intentio Deum colendi, Sc attentio ad id per quod Deus colitur, scilicet crificium z ergo Scc. Dixi i intentio audiendi Missam ; non adicenim sufficeret intentio praecise materialiter interessendi Sc spectandi illas ceremoniaS, prout pagani Sc haeretici faciunt, sed requi ritur intentio interessendi rei Sacrae, seu cultui divino; non tamen necessaria est inten,

417쪽

μ. .

3 8 conferentia duodecimatio formalis praecepti, id est talis, qua quis positive δc reflexe intendat satisfacere praecepto Eccsesiae ; nam hoc ipso, quod quis faciat id, quod praecipit Ecclesia, s tisfacit praecepto: hinc si quis die dominico vel festo devote interfuit Sacrificio Missae, esto nihil prorsus cogitasset de die festo.

vel de praecepto Ecclesiae, esto etiam statuisset postea aliam Missam audire; non teneretur ad hanc vi praecepti Ecclesiastici ἐeb quod huic per priorem auditionem jamjam satisfecerit, uti recte docent Tamburia

M alii communiter, 3 3 7 Porro attentio requisita Sc sufficiens ad auditionem Sacri triplex esse potest; prima, caeteris quidem imperfectior, qua quis Prae incise attendit ad verba tu acta Sacerdotis, anti mo tamen honorandi Deum, ut jam dictum fuit: neque enim tenetur audiens durante Sacro dicere certas preceS particulares, sed sufficit, quod assistat Sacerdoti nomine totius Ecclesiae oranti. ada attentio fieri po- test ad mysteria, praesertim passionis ac momtis per tremendum Missae Sacrificium recoli. solita: nec dubium, quin haec attentio sit

' Deo gratior, quam illa prior. 3tia deni que potest esse attentio finis Sacrificii, scili cet ad Deum laudandum, depraecandum δα glorificandum, per orationes, pias ni fi

ditationes de similia, durante Sacrificio

418쪽

ra Tertium Praceptum Decalogi, M. 37'sae peragenda, prout hodie fert communis praxis fidelium. Quocirca tamen speciali ter admonent Doctores, ut quivis fidelium ita intendat privatis suis devotionibus, ne partium principalium . puta consecrationis seu elevationis, sumptionis omnino obibviscatur, licet ex post facto, dum quis ex naturali distractione, Vel inadvertentia, seu etiam intentione ad particulares devotiones non attenderit, partim sit scrupuligandum; quia supponitur habuisse intentionem generalem cum Sacerdote M reliquis fidelibus Deum glorificandi Scc. Scc. Videatur Tamin

tur ad audiendum Sacrum'

N. Omnes omnino fideles, usu rationis 338. pollentes, Ec moraliter assistere potentes t nentur ad audiendum Sacrum. Ita communis

α certa omnium Carbolicorum Sententia, nemine, ut scio, contradicente. Fundatur

haec doctrina nedum in cap. omnes fideIes. α cap. Missas de consecrat. dist. i. sed insuper in communi persuasione, consuetudine, Ec receptissima praxi fidelium. Quia tamen infideles seu non baptirati, sicut Sc catechumeni per baptismi januam nondum iu .. re ingressi Ecclesiam, Sc per consequens hujus jurisdictioni non subjiciuntur, eo ipso b hac obligatione, sicut Ec caeteris legibus f. praeciSe ecclesiasticis eximendi veniunt: idj. ipsum

419쪽

38o Conferentia duodecima iplum tenendum est de infantibus ante si ptennium, Sc de amentibus, quippe qui ob defectum sufficientis usus rationis ne

queunt humano ac religioso more interesse Sacrificio, quin potius haud infrequenter aliorum fidelium devotioni ponunt obstaculum inconditis clamoribus aut gestibus, vel ex hoc ipso capite arcendi potius ab ingressu Ecclesiae tempore Sacrificii juxta com

Quaeres 7timo, utrum fideles omnibus diebus dominicis ac festivis teneantur interesse Sacrificio Missae 3 i

33'- Iy. Affirmative , intelligendo tamen de diebus festivis legitima auctoritate institutis: M hoc praeceptum obligat sub pec-

ta sententia Felix Potestas in Exam. Confes

sar. min. r. pari. 3. n. a Zδδ. Constat hoc

ex proxime allegato ca. Mif4s. Tum etiam ex fine Sacrificii, quod ad colendum Deum M ad recolenda passionis mysteria institu tum fuit, immo importat actum praestantis simum cultus divini, scilicet latreutici: e go quemadmodum omnes fideles tenentur . jure naturali Deum colere; ita merito omὐ nes jure Ecclesiastico adstringuntur ad interessendum Missae Sacrificio, praesertim cum omnes simus per Christi passionem redempti , adeoque gratitudo debita nos adstrin- sat ad frequenter recolenda passionis Mysteria.

420쪽

In Tertium Praceptum Decalogi, G. 38Ι steria. Quod vero hoc praeceptum obliget sub peccato mortali, constat nedum ex communi persuasione fidelium, sed meo etiam, quod sit de re ex objecto gravi, id est, con

cernente cultum divinum jure naturali debitum; unde non immerito Innocentius XI. damnavit sequentem n. ia. Propositionem:

praceptum siervandi festa non obligat sub mortali , seposito Scandalo, si absit contemptus Videatur de hoc Cardenas in Crisi theolog. dissert. Sa. c. a. a n. s. Sporer uia supra

n. 7.

Quaeres denique 8tavo , sitne hoc prae- 34oceptum de audiendo Sacro jure divino, vel Vero merum Ecclesiastico introductum Τηl. Probabilius jure Ecclesiastico duntaxat hanc legem fuisse introductam, licet in

jure divino fundetur. Ita SuareZtOm. I. de Relig. lib. a. de festor. ObserPal. c. . n. δ. Filii ucius tr. ar. n. io. R. D. Michel tom. a. pari. a. pu. 3. feci. I. n. I. Ratio est:

quia in lege gratiae jure divino tantUm praecepta fidei, Sacramentorum , Ac Sacrificii. data sunt a Deo, quippe quae sola ad substantialia legis pertinent: caetera vero in ter quae est etiam observantia festorum accidentalia sunt, ait Michel loc. cit. Quia tamen, uti jam dictum, etiam jure divino jubemur colere Deum cultu latreutico; ideo . hoc praeceptum merito dicitur fundatum in

SEARCH

MENU NAVIGATION