Confessio fidei in conventu theologorum authoritate parliamenti anglicani indicto elaborata; eidem parliamento postmodum exhibita; quin & ad eodem, deindeque ab Ecclesia Scoticana cognita & approbata; una cum catechismo duplici, majori, minorique; e

발행: 1659년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Heb. II. q. Heb. I L. 6.

CAP. XVII.

De per fleverantia Sanctorum.

S r. Uotquot Deus in dilecto suo Zacceptavit, vocavit effcaciter ac per Spiritum suum sanctificavit,

non possimi illi statu gratiar aut finali- ter eXcidere aut totaliter ; verum in eo '' ad finem usiue certo perseverabunt, L . i. salutςmaetcrnZm conscquentur'.

no conformia esse possint, sibique ipsis& aliis item utilia yue cum tamen neque a corde profluant per fidem depurato nec secundum verbum eo quo par est praestcntur modo ', sed neque ad finem debitum, Dei nempe gloriam, destinentur hue sunt proinde peccata, nec Deo grata esse possunt, nec reddere quenquam valent idoneum ad gratiam a Deo recipiendum q. Ejusi modi tamen operum neglectu, gravius quidem illi peceant Deumque offendunt vehementiuS d.

52쪽

β 2. Haec autem sanctorum perseverantia, non pendet a libero ipsorum arbitrio, verum a decreti electionis immutabilitate, quod ex amore Dei Patris fluxit, gratuito illo ac immutabili h) a meriti Iesu Christi ac intercessionis efficacia' a Spiritus & seminis Dei in iis permansione 4; a natura denique foederis gratiae e quibus omnibus etiam emergit certitudo ejus

dem &infallibilitas β 3. Nihilo tamen minus fieri potest ut iidem illi, qua Satanae mundique

tentatione, qua manentis adhuc in iis corruptionis praevalentia, & neglectu mediorum conservationis suae, in peccata gravia incidant S, in eisque ad tempus commorentur hue unde iram Dei sibi ipsis contrahunt i, ejusque Spiritum Sanctum contristant , gratias suas & consolationes quadantenus& quoad gradus nonnullos amittunt', corda sibi habent indurata M, & vulneratas conscientias p ue aliis nocumen

to sunt & offendiculo q, sibimet ipsis denique accersunt judici Dei temporali

53쪽

Confessis Fidei. CL, 4 VIII. certitudine gratiae coe salutis.

critae , aliique homines non regeniti spe vana falsi sque pro corruptae naturae more opinionibus praesumptis, se decipiant, favorem Dei, statumque salutis sibi falso arrogantes' quae illorum spes peribith: qui tamen in Dominum Jesum vere credunt, eumque sincere diligunt, stude tes coram ipso in omni bona conscientia ambulare; evadere possunt in hac vita certi se in statu gratiae esse constitutos que quin etiam laetari possitnt spe gloriae Dei, quae quidem spes nunquam eos pudefaciet d. g a. Haec certitudo non est persu sto mere conjecturalis & probabilis, innixa spe fallacique verum infallibilis quaedam fidei certitudo, fundamentum habens divinam promissionum salutis veritatem si gratiarum, quibus promissiones illae fiunt internam evi'

denti m s, tostimonium denique spiritus

54쪽

confessio Fidei.

rilsis adoptionis una cum spiritibus nostris testificantis nos esse filios Dei hue qui quidem spiritus arrhabo est haereditatis nostrae, alio in diem redemtionis sigillamur S Haec certitudo infallibilis, non ita spectat essentiam fidei, quin vere fidelis expectare quandoque diutius, cum variis difficultatibus confligere prius possit, quam illius compos fiat , verum poterit idem ordinariorum usu debito mediorum, absque revelatione ulla extraordinaria eam adipiscst, spiritu ncmpe quae Deus illi gratuito donaverit cognoscendi facultatem subministrante. Proindeq; tenetur quis' , quo vocationem suam sibi & electionem certam faciat, omnem adhibere diligentiam N , unde cor suum habeat pace & gaudio in spiritu sancto, in Deum amore & gratitudine, in actibus observantiae robore alacritate dilatatum ; qui certitudinis hujus fructus proprii sunt ac genuini'. Tantum abest ut hominis inde ad omnem nequitiam discingantur S q. Certitudo salutis vere fideli-

et cor. I.23, 22.

Psal. 88. per

totum.

55쪽

bus multifariam concuti potest & imminui imo & quandoque interrumpi 3 conservandi scilicet eam incuria , lapsu in peccatum aliquo, insigne, quod

conscientiam vulnerat , spiritumque contristat; tentatione aliqua vehementi ac subitaneas uti etiam Deo vultus sui lumen subducente, ac permittente ut vel illi qui ipsum timent in tenebris ambulent omni prorsus lumine vidua-ti p : Nunquam tamen destituuntur penitus illo Dei semine vitaque fidei. Christi illa. fratrumque dilectione, ea sinceritate cordis & pietatis ossicia praestandi conscientia ; unde per operationem spiritus eadem illa certitudo tempestive possit reviviscere ' : quibusque interim ne prorsus in desperationem ruant sussulciuntur iaCAp. XIX.

De Lege Dei.

Eus Adamo legem dedit ut foedus operum, quo cum illum ipsum tum posteros ejua omnes,

56쪽

λfestis Fidei

ad obedientiam personalem, integram , exquisitam simul & perpetuam obligavit, pollicitus vitam si obser

varent, violatoribus autem mortem in

terminatus 3 Eundemque potentia &viribus imbuit, quibus par esset illam

observando R.

β α. Lex ista post lapsum non desiit esse justitiae regula perfectissima;

qtio etiam nomine a Deo cst in monte Sinai tradita, tabulis duabus descripta, decem praeceptis comprehensa hue quorum quatuor prima officium nostrum erga Deum, sex autem reliqua nostrum erga homines ossicium complectuntur ς.k 3. Praeter autem hanc legem, quae moralis vulgo audit, visum est Deo ut populo Israelitico tanquam Ecclesiae minorenni leges daret ceremoniales instituta typica multifaria continentes 3 Partim de cultu, Christi gratias, actiones, perpessio nes ac beneficia praefigurantia' ue partim autem de moralibus ossiciis institutiones varias exhibentia ς. Quae leges ccremoniales omnes hodie sub

57쪽

Confessis Fidei

novo instrumento sunt abrogatae Lk q. Iisdem etiam tanquam corpori politico leges multas dedit judiciales, quae una cum istius populi politeiaeX-pirarunt, nullos hodie alios obligantes supra quod generalis & communis e rum aequitas postularit g. S s. Lex moralis omnes tam j stificatos quam alios quosvis perpetuo ligat ad obedientiam illi exhibendam; ueneque id quidem solummodo vi m teriae quae in illa continetur, Verum etiam virtute authoritatis eandem constituentis creatoris Dei i; neque sane hoc ejus vinculum in evangelio ulla ratione dissolvit Christus, verum idem plurimum confirmavit L. g 6. amvis vere fideles non sint sub lege tanquam sub operum foedere, unde aut justificari possint aut condemnari i: Est tamen ea illis non minus quam aliis vehementer utilis , ut quae quum sit vitae norma, illos voluntatem divinam suumq, officium edocendo dirigit simul & obligat ad consentanee ambulandum ' ; ipsisque patere facit naturae , cordis, vitaeque

58쪽

suae nefaria inquinamenta ': adeo ut ad illam semet eXigentes, cum peccati ulterius convinci, pro eodem humiliari, ac ejusdem odio inflammari pose sint ' ; tum Vero etiam ut perspicere possint evidentius quam plane necessarius eis Christus, quamque perfectast ejusdem obedientia P. Verum ulterius etiam regenitis ea utilis esse possit, in quantum nempe corruptiones eorum, peccata prohibendo coercet graviter autem interminando indicat tum quid vel eorum peccata commeruerint, tum etiam quas ea propter in hac vita afflictiones expectare possint, utcunq, ab earum maledictione, quam lex minatur, libcrentur Quinctiam promissiones ejus demonstrant iis obedientia Deo quam accepta sit & approbata que quasque illa praestita benedictiones licet non tanquam lege debitas e X operum foedere possint illi expectare. Adeo ut quod qzis bonurdi praestet invitante lege, a m*lo autem abhorreat lege deterritus,nullo prorsus argumento sit, eum sub lege esse, non

Vero sub gratia constitutum R.

2. II.

59쪽

h 7. Neque interim Legis usus isti

jam memorati, Evangelii gratiae adversantur, sed cum eadem conspirant suaviter ', voluntatem humanam ita subjugante ac imbuente Christi spiritu, ut idem illud prantare valeat spontanee ac alaciter, quod ab illa exigit voluntas Dei in lege sua revelata η.

. Rom. s. a .

CAP. XX.

Libertate Christiana deque libertate seu cientia.

θ ix Ibertas quam Christus acqui- sivit fidelibus sub Evangelio

in eo 1ita est, quod a reatu peccati, ab ira Dei condemnante, legis Moralis maledictione immunes fiant ' quod a praesenti malo seculo, a dura Satanae servitute, dominioque peccati h: ab affictionum malo, ab aculeo mortis, a sepulchri victoria,ab aeterna denique damnatione ' liberentur ue Quodque libere eis liceat ad Deum accedere': eique non e metu servile,verum e filiali dilectione, promtoque animo prae' berg

60쪽

here valeant obedientiam ς. Atque haec quidem omnia cum fidelibus sub lege habent communia . Verum sub Novo Testamento ulterius adhuc se extendit libertas Christiana; in quantum nempe Legis ceremonialis jugo, cui sui festa erat Ecclesia Iudaica, eximuntur majoremque confidentiam ad thronum gratiae accedendi h, sed &effusiorem gratuiti Spiritus Dei communicationem sunt consecuti , quam

ordinarie sub Lege fideles participa

runt

k di. Deus solus Dominus est conscientiae , quam certe exemit doctrinis & mandatis hominum, ubi aut verbo ejus adversantur, aut in rebus fidei& cultus quicquam ei superaddunt Unde qui ejusmodi aut doctrinas credunt, aut mandatis obtemperant, qua si ad id ex conscientia teneantur, Veram ii conscientiae libertatem produnt m: Q ii autem vel fidem implicitam, vel obedientiam absolutam caecamque exigunt, nae illi id agunt, ut

cum conscientiae, tum rationis etiam destruant libertatem'. .

SEARCH

MENU NAVIGATION