Confessio fidei in conventu theologorum authoritate parliamenti anglicani indicto elaborata; eidem parliamento postmodum exhibita; quin & ad eodem, deindeque ab Ecclesia Scoticana cognita & approbata; una cum catechismo duplici, majori, minorique; e

발행: 1659년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ad 9.

minentur, administrentur, observelitur L. Quae omnia quo melius prae'. stare possit, potestatem habet tum Synodos convocandi, tum ut ipsis inter

sit, prospiciatque, ut quicquid in iis

transigatur sit menti divinae consentae

k q. Debet populus pro Magistra

tibus preces fundere 'i, personaS eorum honore prosequi , tributa aliaque eis debita persolvere Μ, obtemperare licitis eorum mandatis,ac propter conscientiam subjici illorum authoritati liquae si justa sit ac legitima, non eam illorum infidelitas , non religio diversa cassam reddit, neque populum liberat a debitae illis obedientiae prae statione M , qua viri quidem Ecclesiastici non eximuntur 3, multo minus

in ipsos magistratus, intra ditionem suam, aut eX eorum populo quemvis po . testatem ullam habet aut jurisdictionem Papa Romanus, minime vero omnium vita illos aut principatu eXuendi, si ipse scilicet eos haereticos esse judicaverit, vel etiam alio praeteXtu

72쪽

CAP. XXIV.

ac taminam unam contrahi debet; neque viro ulli uxores plures, nec ulli seminae ultra unum maritum eodem tempore habere licet η.k r. Conjugium erat institutum, cum propter mariti uxor1sque auxilium mutuum tum propter humani generis prole legitima, Ecclesiaeque sancto semine incrementum G tum vero etiam ad impudicitiam declinandam d. β 3. Matrimonio jungi cuivis hominum generi licitum est, qui consensum suum praebere valent cum judicioque Veruntamen solum in Domino connubia inire debent Christiani proindeque quotquot religionem veram reformatamque profitentur, non

debent Infidelibus, Papistis, aut aliis quibuscunque idololatris connubio sociari, neque sane debent qui pii sunt impari jugo copulari, conjugium

73쪽

confessio Fidei

cum illis contrahendo qui aut impro

bitate vitae sunt notabiles, aut damnabiles tuentur haereses s.

k 4.Connubia intra consanguinitatis assinitatisque gradus in verbo Dei vel tos iniri non est licitum', neque possunt ejusmodi incesta conjugia quavis aut humana lege , aut consensione partium fieri legitima, adeo ut personis illis ad instar mariti & uxoris liceat unquam cohabitare Non licet hiroe cognatione uXoris suae ducere, quam si aeque seipsum attingeret sanguine, ducere non liceret εἴ sicuti nec foeminae licet viro nubere a mariti sui sanguine minus, quam a suo liceret, alieno R. S s. Adulterium aut scortatio si admittatur post sponsalia, ac ante conjugium detegatur , personae innocenti justam praebet occasionem .contra

ctum illum dissolvcndit; quod si a

dulterium post conjugium admittatur. licebit parti innocenti divortium lege postulare ac obtinere atque quidem post factum divortium conjugio alteri sociari, perinde acsi mortua esset perso

na illa quae conjugii fidem violabat p.

74쪽

onfessis Fidei.

k 6. Quamvis ea sit hominis corruptio ut proclivis sit ad excogitandum argumenta, indebite illos quos Deus connubio junxit distaciandi , nihilominus tamen extra adulterium ac desertionem ita obstinatam , ut cui nullo remedio, nec ab Ecclesia nec a Magistratu civili subveniri possit, iussiciens causa nulla esse potest conjugii vinculum dissolvendi Q. Atque hac quidem in re procedendi ordo publicus & regularis est observandus, nec personae illae, quarum jus agitur, sunt suo arbitrio judiciove in causa propria

permittendaeP.

CAP. XXV.

De Ecclesia.

β et s Atholica sive universalis Ecclesia ea quae est invisibi-

' lis constat e toto electorum numero, quotquot fuerunt, sunt, aut erunt un-

quam in unum collecti, sub Christo ejussiem Capite , estque sponsa, cor

75쪽

confessio Fidei

pus, ac plenitudo ejus qui implet omnia

in omnibuS R.

β 2. Ecclesia visibilis, quae etiam sub Evangelio, Catholica est &universalis,non autem unius gentis finibus, ut pridem sub lege, circumscripta) ex

iis omnibus constat, undecunque terrarum sint, qui veram religionem profitenturh, una cum eorundem liberis φ ue estque Regnum Domini Jesu Christi', Domus & familia Dei extra quam quidem ordinarie fieri nequit ut quivis salutem consequatur .

β 3 Catholicae huic Ecclesiae visibili dedit Christus ministrorum ordinem , oracula, ac instituta Dei ad sanctos usque ad finem mundi in hac vita colligendos simul & perficiendos, in quem finem praesentia sua, spirituque secundum ipsius promissionem, eadem reddit essicacia g. k q. Ecclesia haec Catholica extitit quandoque magis quandoque miniis visibilis h. Ecclesiae autem particulares quae sunt illius membra eo magis minu ve purae sunt, quo

majori

76쪽

majori aut minori cum puritate in iis docetur excipiturque Evangelii doctrina, administrantur divina instituta,cultusque publicus celebratur β s. Purissimae omnium quae in

terris sunt Ecclesiae, cum mixturae tum etiam errori sunt obnoxiae , eo usque autem nonnullae degenerarunt, ut eX

Ecclesiis Christi factae demum sint ipsius Satanae Synagogae' ue nihilomi

nus tamen nunquam deerit in terris Ecclesia, quae Deum colat secundum ipsius voluntatem M. k 6. Ecclesiae caput extra unum

Dominum Iesum Christum nullum est ' ; nec ullo sensu caput ejus esse potest Papa Romanus, qui est insignis ille Antichristus, homo ille pe cati & perditionis filius in Ecclesia semet efferens adversus Christum, &supra quicquid dicitur Deus φ.

8, 9

77쪽

CAp. XXVI. De communione San Iorum. 6 i. CAncti omnes, qui capiti suo Jesu Christo per Spiritum ejus ac per fidem uniuntur, gratiarum ejus, perpessionum, mortis, resurrectionis ac gloriae ejus habent communionem 3 ; atque inde etiam amore conjuncti sibimet invicem mutuam dono. rum suorum gratiarumque societatem quandam ineunt ac ad ejusmo

di ossicia praestanda publica & privu

ta obligantur, quae ad mutuum eorum bonum conducant, cum quoad internum tum etiam quoad externum hominem .s a. Qui sanctos sese profitentur, sanctam illi societatem & communionem inire tenentur & conservare,cum in divino cultu, tum alia ossicia spiritualia praestando, quae ad mutuam eorum aedificationem conferre possint ' ;Quin etiam porro sublevando se mutuo in rebus externis', pro ratione cu

jusque vel facultatum vel indigentiae.

78쪽

ae quidem communio, prout opportunitatem Deus obtulerit, est ad eos omnes, qui ubivis locorum Domini Iesu nomen invocant, eΣtendenda φ. k 3. Haec autem communio qua sancti cum Christo potiuntur, eos substantiae Deitatis ejus neutiquam reddit participes, nec ullo respeAu aequales Christo, Quorum utrumvis assirmare impium est ac blasphemum L neque sane communio illa, quae iis secum mutuo quatenus sanctis intercedit; c

jusquam ad bona & possiessiones suas jus privatum vel tollit uci immi

nuit g.

CAp. XXVII. De Sacramentis. k r. O Acramenta sunt foederis gra Otiae signa sacra & sigilla N immediate a Deo instituta h, ad Christum ejusque beneficia repraesentandum , ad jus nostrum in illo confir-mgndsim , prout etiam ad illos qui

79쪽

Ecclesiam spectant a reliquis illis qui

sunt e mundo, visibili discrimine separandum', utque ii solenniter devinciantur ad obedientiam & cultum Deo in Christo juxta verbum ejus exhibem dum h et . In Sacramento quolibet est inter signum & rem significatam relatio quaedam spiritualis, sive Sacramentalis unio; unde fit ut alterius nomina & essehus alteri quandoque tribuantur i. k3. Quae in Sacramentis sive per ea rite adhibita exhibetur gratia, per vim aliquam iis intrinsecam non confertur, neque ex intentione vel pietate administrantis pendet Sacramentivis ac essicacia g; verum ex operatio' ne Spiritush, ac verbo institutionis, quod complectitur cum praeceptum, unde celebrandi Sacramenti potestas sit, tum etiam promissionem de be

neficiis digne percipientibus ςγbibendis N

h 4. Sacramenta duo tantum sunt a Christo Domino nostro in Evange

lio instituta, saptismus stilicet, &

80쪽

coena Domini; quorum neutrum de- Mat. 18.19 bet nisi a ministro verbi legitime ordi- CR i- nato dispensari . I A. Gh s. Sacramenta Veteris Testa- s. Α Menti si res spirituales per ea significatas exhibitasque respiciamus, quoad substantiam eadem fuere cum his sub ,

Novo'. ii Canio

C Ap. XXVIII. De Baptismo. k i. Aptismus est Sacramentum MNovi Testamenti, a Iesu

Christo institutum', non solum propter solennem personae baptizatae in Ecclesiam visibilem admissionem hos verum etiam ut signum eidem sit, &sigillum cum faederis gratiae , tum suae in Christum insitionis', regenerationis 'remissionis peccatorum , ac sui ipsius Deo per Christum dedica- s. tionis, ad ambulandum in vitae novi- 'tates. Quod quidem Sacramentum e Christi ipsius mandato est in Ecclesia HR ad finem usq;mundi retinendum b. ,' ' '

SEARCH

MENU NAVIGATION