장음표시 사용
341쪽
Dixerint haec Stoicorum pene more magnifice, qui vel in genere lucem desiderant, vel in alienae lucis obiectu suam ipsorum tiar pitudinem timent . Nihil horum Burghesio pertimescendum est, cuius spectata nobilitas clarissimo ducta sonte, incorrupto subinde stractu per inciles defluxit, clusique tandem vir tute pulcherrima, veluti purissimo excepta solo , ripas, atque alueum amplificauit, unde clarior auctiorque ad posteros emanaret. Nam quemadmodum exigua, S minuta sidera, quod in
tenebris luceant non admiramur , admiramur
Luciferum quod ad primos etiam Solis radios
fulgere polst: ita facillimum putamus,ex malo rum obscuritate in lucem venire, in eorundem
claritare splendeseere, perdifficile, ac gloriosium. Tres omnino int hominum ordines, a quibus gloria nominis excurrit ad posteros , atque ad certas familias , tanquam e capitibus derivatur. Aut enim difficili Reipublicae tempore pio dignitate, ac laudabiliter arma tractarunt; aut doctrina, magi stratu , alijsque pacis artibus, humano generi, maXimeque patriae profuere,/aut spectata religione, ac pietate singulari praestabiles habiti sunt. Quorum omnium copia ita Burghesij praeteritis ante temporibus
abundarunt semper, ut quoties in nonnullis, quae benis sunt, antiquoium monumentis , ea
nominatur gens, appellatione , illa praeser-
342쪽
tim tempestate gloriosistima, nobilis, & generosa dicatur . Nam, ut ab ijs initium capiam , qui militari laude floruerunt, hos ego Burghe-: ' hos in annalibus video esse clarissimos . Augu- stinum, qui copiarum imperium habuit, Burghesium Augustini filium, cui a Republica commissus exercitus eli in finitimos Florentinos , Eusebium , qui pedites egregie duxit, ac Ricci cognomentum est nactus, Sallustium, qui Tribunus factus pluribus militum ordinibus imperauid ; Ioannem denique Baptistam etiam is Tribunum, ac Ductorem insignem, sed oninibus anteferendum Incredibile dimi est quam multis urbibus , ac Principibus viris impigram hic operam exercitu ducendo , regendoque nauarit. Ab Alexandro Mediceo, qui in ciuitate , atque intra domesticos parietes hostes habebat, Praetorianis illis Custodijs , quae Principem stipant, honorificentissime praesectus est . Malatestam Balleonum , qui Perusiain occuparat, nescio quo humanae mentis errore se cutus, Hispellum eius nomine cum imperio te nuit , & pro eo contra Principem Arausicanum
sortissime propugnauit. Volaterras a Ciuibus accitus, nihil habuit prius , quam ut Vrbem ab iniuria Thedaldi acerrime , ac vigilantistimetueretur: deinde cum Donato, primi nominis
eo tempore militum duce,congrellus, eum,eXer
citumque omnem iudit', atque internecione V 3 deleuit.
343쪽
deleuit. Quid multa ' Haec etiain, Urbiam eaput , nobili silam a Vrbs , huius Tribuni aluta res atque inuictas experta est manus, cui in Borbonius, ultima parietinarum, miae stipe rerant fax, impuras, ac sacrilegas copias Templis , quibus olim ipsi pepercerant Barbari , circumduxit. Tum enimuero Ioannes hic Baptista Burghesius, Horatii credo Coclitis aemuis latus laudem, Palatinum pontem non longe ab eo loco situm , ubi steterat ille in Sublicio
solus, tanto cum animi ardore aduersium hostes connitentes , irruentesque defendit, ut si minus successit, conatu quidem certe, atque audacillia potuerit cum antiquo illo Coclite comparari. - Haec istorum arma lenioribus aliorum stu-
dijs ornata sunt, qui litteris, qui temperanda in Magistratu Republica , qui legationibus obeundis, qui Iurisprudentia familiae laudem
exaggerarunt, tranquillitatem, ac pacem patriae pepererunt . Triginta amplius Iuris peritissimos viros in ea gente suisse comperio , quorum adeo nonnullorum sapientissima responsia hodie que seruantur. Eloquentia in primis, atque Humanitate , omni denique disciplinarum genere claros ac nobiles , inuenio multos: qui Praefecturas extra patriam,aliarumque Ciuitatum honores maximos, virtutis , & sapientiae beneficio adepti sunt, praecipue duos; Petrum, qui Leone Decimo Pontis. Max. Senatorium
344쪽
munus in Capitolio gessit, ipsumque Ponti si cem sithe patriae subiratum dexteritate , ac prudentia coietciliauie; Alexandrum , qui Bononiae atque Anconae iuridicundo praesuit. Innume rabiles vero sint, qui domi siuae omnes Reipublicae partes attigerunt: in quibus haud dubie principatum obtineat Augustinus , Iurisconsultust, ut leuissime dicam , insignis ..Nam prae terquam quod exercitum duxit imperator, populi Princeps,qui maximus erat in ea Republica Magilbatus, quintum est factus, saepissimeq; misius ad exteras Ciuitates, ad Reges Logatus' ad Venetos, a quibus equestris etiam ordinis dignitatem accepit , ad Calistum Romanum Pont. ΙΙΙ. ad Pium I I. ad Sigi sinundum Imperatorem; a quo cum non modo perhumaniter,
sed magnificentissime quoque sitisset acceptus, ampli stimis honorum generibus in digressit decoratus excestit. Filium suscepit hic Augustinus Burghesium illum , qui militibus item cum imperio praesuit; de quo admirabilia sunt, quae
maiores litteris , monumentisque testataireliquerunt . Hunc , post fugatum , Caesiumque florentinorum exercitum , a Calabriae Duce,
qui postea Neapolitanum Regnum obtinuit, in Imperiali monte , ubi copias habebat, equitem
conceptis verbis appellatum aiunt: hunc eloquentissimum , hunc Iuris prudentissimum sa-ciunt : hunc quatuor & triginta perpetuos an
345쪽
nos in Senensi Academia psincipatum temuste rhunc veluti Delphicum alterum oraculum en Italia tota conliilitim tradunt; hunc inopum , hunc pupillorum, hunc viduarum patrocinium suscepisse: hunc unum otianem Rempublicam virilite, auctoritate , consilio administraste, vita denique iunctum communi vibis lamentatione,
ipso tibicinum silentio, quod per biduum indictum est , omnium ordinum , puer iIum etiam
luctu deploratum , elatum publico sumptu , honestissimo Ciuium comitatu, oppidorum, quae sunt in Senensi ditione, legatis, opificum Colle- ijs cereos praeserentibus ad sepulcrum longi sima pompa deductum ; denique testificatione populi Patrem patriae nominatum. Ex hoc tanto , ac tam illustri Uiro genitus est Iacobus Burghesius domi tuae honoratus, & nobilis, omnibusque perfunctus Reip. muneribus, quae viris honestis, atque prudentibus in ea ciuitate instituto quodam veteri demandantur. Ex quo deinde patrum nostrorum memoria, singulari Dei beneficio Marcus Antonius ille natus est, cuius virtus in hoc gentium Theatro coronam habuit, cuius vox oraculum suit, cuius felicitas
priuati hominis falligium adimpleuit. Is, ut
Spartam , quam a maioribus sic ornatam acceperat , amplificaret , Romam contendit ; Iuris ciuilis scientia, consilio , autoritate, ad lucem
claristimus vir facile venit; ex antiquissima huius
346쪽
ius Vrbis nobilitate Flaminiam Astaldam Com, augem duxit. Suscepit ab ea liberos,& multos,&praestantistiimos : quorum unus Horatius ace rimo vir ingenio, paulatim, di quasi per gradus
ad magnos honores evectus , tantum non ps tu purpura compositus est : alter Horatio natu in ior Camillus: cum S locum,& sortunam desu cti iam fratris explesset, immaturo pene tempo re primae maturus gloriae, creatus Pontifex, fecit, ut M. Antonio parenti non modo Bur,
esia familia, sed ipsa etiam Christiana Resp.
in omnem deberet aeternitatem. Hoc enim
uno procreato filio,quantum non dico genti suae, sed toti terrarum orbi splendorem adiunxerit, aestimet is,qui posite Pauli Quinti virtutem is, & Romani maiestatem Pontineis aestimato a. Neque vero multa necesse est de Astallomm . claritate Burghesijs addita commemorare, cum planissimum, ac notissimum sit, eam familiam ait peramplo suorum stemmate, non splendidasbium oppidorum ditione, atque imperio claros innumerabiles viros censere posse , sed praeterea multos , qui Uexillo populi Romani a Pontificibus accepto, qui militatibus ornamentis, qui Sacerdotijs amplissimis vetustistimam generis nobilitatem illustrarunt. Haec inquam, atque alia ex ordine illo complura non dico. ;
sed satis habeo confrmare, in M. Antonij filiis ex Flaminia Astalla susceptis, quorum est unus
347쪽
Ioannes hic Baptista Burghesius Pontificis Max frater , nihil eorum desiderari , quae in Γhucydidis claritate commendarunt antiqui ; quem ut ostenderent nobili ssimum este, non selum 'ab Oloro Thraciae Rege ortum aiebant, sed ma- temum praeterea genus ducere a Miltiade spectatissimo Atheniensium Imperatore .
Restat tertium illud claritatis, & gloriae genus, quod a religione , ac pietate praestantibus viris dicebam ad familias corrivari. Id si apud Burphesios ample reperero , nae ego splendidisesmam eam gentem fuisse demonstrabo. Possem equidem a prima pene sanctitatis luce lucem huic familiae conciliare ; cum etiam Catarina silla castilsima Senensis Virgo , cui caelestes honores in Templis habemus, ad Burghesios Ionga quadam astinium serie nonnihil astecta
esse videatur: sed unius commemoratione contentus sim Petri Burghes j ; qui cum esset iuris consultissimus, praecipuaque apud ciues existimatione floreret, rebus humanis pro nihilo habitis nomen suum Iesuatis adstripsit rapud quos
tanta deinde cum vitae sanctimonia versatus est, ut inter Beatos eius ordinis sit relatus .
Multi praeterea sunt qui religionis siuae sipecimen insigne dedere : antiquissimus ille ex Dominicam familia Burghesius , qui millesimo
trecentesimo standatae salutis anno singulari cum sanctitatis, ac sapientiae fama Senensi Coenobio
348쪽
bita praefuit; Guistophorus,qui pulcherrimum, ut ijs temporibus , Sacellum in S. Dominici aede suae pietatis monumentum reliquit , alijq;
quos neque otium est, neque attinet recensere.
Vnus tamen ille Burohesius a me supra laudatu praeteriri non potest . qui, ut in vetustis Dominicanorum Aduersarijs scriptum reperimus, in postremo ex hac vita digressu. , primo quidem D. Catarinae, cuius ipse studiosissimus erat, admirabili precatione , pietatisq; plenissima, opem, omnibus audientibus implorauit ;tum ad Eucharistiam conuersiis, quam erat eo tempore suscepturus, tam pijs eam religiosisq; salutare institit verbis,ut omnes qui aderant non ad lacrymas sollim , sed ad vitam etiam sanctius componendam sedulo percellerentur. Altius quidem haec repetenda, & diligentius alienae laudes euoluendae fuerunt,ut Iovi. Bapt. Burghelij, nt.Max. fratris quas sumus explicaturi virtutes ostendant,non modo nullam ta claro generi fuisse ab eo maculam aspersim, sed summam etiam gloriam accersitam : quippe qui, &perhonestum cum Landis,lautissimis Romae CLuibus inierit matura iuuetute coniugiu,& eamu- tu specie ac di nitate, se ipsium instruxerit, quae hominem ita liberali,ac ingenua virorum oriunda serie facile posset ornare Sis ergo lustrandi,recerusendiq;maiorum agminis aliquando finis. ac lucidus earum virtutum expopatur ordo quae; sicut
349쪽
omnem vitae partem olim iitast arunt,ita perariis quas hasce superiorum imagines, quasi pomparusercula hodierno sunere comitantur. Non habeo magnopere necesse anteactam hominis vitamvse; a principio redordiri,ac diu, multiiq; in singulorum annorum replicanda memoria commorari . omnes enim intelligunt, ac scilint, in illo aetatis flexu, in quo tam multa sunt ad vitium diuerticula, ut Herculi tantum , aut Vlyssi, hoe est sortissimis, ac sapientissimis viris ea tributa prudentia,& constantia sit,cuius beneficio declianarent praecipites ad extremum scopulos,& Syrenas illas insidiosissimas exitiosae voluptatis co-ciliatrices; sciunt inquam uuiuersi,in tam lubrico . atque ad prolapsionem opportuno mortaliabus loco neminem animi continentia, neminem innocerula vitae, neminem 'pudicitiae fama fuisse Burghesio praestantiorem. Hunc videlicet natura ad omnem virtutem erectum, ad pie, casteq; vivendum propensim eduxit, voluntas promouit, studium exercuit, Dei Opt. Max. Pa. trociniti, ac tutela seruauit. Cursum enim ab adolescentia, silmina cum significatione modestiae, ac probitatis institutum,consecuto tempore paura latim incedens ita retinuit semper, ut non modo verbis, aut re nunquam ea repagula perfregerit, quae circumduxerat verecundiae suae , verum etiam, quod maxime pudicis viris euenire
dicitur a Sapientibus, de ipsa pene pudicitia
350쪽
loqui erubuerit. Hunc hominis pudorem, &castimoniam planeiadmirabilem summa erga Deum, & Caelites omnes , inprimisq; aduersiis Virginem Maximam secuta religio est, quam &ardentissimo semper animo coluit, & primis secundum Deum honoribus impartiuit, adstiuit sibi,suisq;i:ngulari quodam studio tutelarem is . Nam praeter quam quod illa religionis nostrae
mysteria, quae Sacramenta Vocamus,frequenter
obibat, nullum sianctum,ac sepositum in fastis Virgini praeterire sinebat diem, quo solemnibus Ω-cris pie, sancteque ad eam venerandam animum
non expiaret. Quid dicam de quadam non liberalitate solum , sed liberalitatis magnificentia in pauperes cum in ipsis quoque vitae priuatae modo flatos singulis mensibus designa siet dies, quibus, egentibus stipem, aliquanto etiam prolimius, qllam eius iustae paterentur opes, elargiretur . Quid de summa animi consensione , quacum fratribus concordissime vixit λ quid de vo luntatis obsequetis ossicio nominatim erga eum, quem clarissima virtus ad siupremum extulit honoris gradum cum eius ante nutum semper sic
obseruasset,ut sactu inde Christianae Reip. moderatorem,ac Principem,pia quadam,religiosaq; animi reuerentia proiequi potuerit magis obtenti Perationis, ac pene apparitionis assiduae diligentia non potuerit.Haec,aliaque permulta, quae in Burghelio laudis, S gloriae Oinamenta cerneban