Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

tur , saeuiores in dies ex hac nube procellae me- , tuebantur. Statuit ergo sortisunus Victor hiae . quoque periculo prouidere ; ac petenda publice a Pontifice venia, triumphum suum memorabili pietatis exemplo nobilitare . Arduum hoc erat,& quod nauiun hominem , cui res demandaretur , summaque prudentia praeditum postulabat . Itaque Rex, cui, ut summa belli peritia , ita incredibilis est ad internoscendum cuiusque ingenium , prudentiamque calliditas, cum Iacobo Peronio Episcopo Ebroicensi, humani, diuinique Iuris peritissimo, disertissimoque in paucis negotium dedisset, uti Romam prosectus, ageret in Senatu de reconciliatione, teque veteri religione restituenda, multis in Gallia praetermillis, viris alioqui sapientissimis, Per nici Collegam Arnaldum Dossatum,qui Romae iam erat, suo iudicio designauit. Is,quanta cum prudentiae significatione in hoc praecipuo lau-aum sitarum actu versatus sit, recordamur uni vers. Implicitum sane, inuolutumque negotium illud fuit . erant quippe multa inter se distracta, atque pugnantia ex multorum sententia Componenda. In ea tamen re peragenda, ita se ipse tractauit, ut & Pontifici satisfecerit, &Regi summopere placuerit, & Christianae Reipub. pepererit, paeato nobili regno, tranquilli

tatem a

Quae res illi merito, & in Gallia eommen-

332쪽

Oratio XIII. aso

dationem honorabilem attulit,& Romae Regio postulatu dignitatem , ac purpuram maturauit: quam ipse propterea in omni sermone , ut erat animi voluntate gratis limus, acceptam uni Regi Galliae referebat. Ac ne idcirco venundatum eins sitffragium, eoque beneficio ad aequa, ad iniqua iam obstrictum, atque oppigneratum putaremus ; dicere selitus erat, scite se, Regem suum non nisi iusta flagitaturum. si tamen inciderent ea tempora, quibus temporibus aliter id eueniret, atque ipse putaret , tum enimuero nunquam futurum amrmabat , ut eius rogatu

ne angustissimum quidem unguem recti lineas transiliret. Nullae in eo fallaciae, nullus fucus: admirabilis animi candor, incredibilis aequitatis, iustitiaeque tenacitas; recti amor, ac studiuininauditum . Ex quo sonte modestia quaedam , ac moderatio fluxit omni posteri tati memoranda. Viginti amplius annos Romae fuit, & ho nam quidem partem in Principum rationibus

procurandis: quo toto tempore nullas unquam

opes, nullas sibi copias comparauite ita videlicet in hoc sancti silmo soro simpliciter, ac more

maiorum , sine cupiditate atque auaritia versia

batur. Sacerdotium in Gallia, & honestum opinor, & opulentum a Rege silperiore sibi oblatum , bona fide acceperat:ised quia suboriri coepit in ea possessione aliqua disceptatio, illa se statim abdicauit, libero iure Pontifici, Ecclesiaeque

333쪽

saeque remisso. Munera,tanquam libertatis humanae pretia, animique corruptelas, neque accepit ipse, neque accipi unquam est passiis a suis . E quibus unum , cum nonnihil in eo ge nere aliquando peccasse cognouisset, illico reddere iussit accepta, & lucri iacturam compensa- vit de sito: ut simul existimationi domesticae consuleret, simul alienae cupiditati moderaretur . Tenent plerique memoria,quam carus es.set Arnaldus Estensi Cardinali sit periori, Primcipi celeberrimo, maximoque . IS, cum extrema iam valetudine testamentum conderet, Ar-naldo, qui pro necestitudine, atque ossicio aderat, quatuor aureorum millia legauit. ctunq, peritimesceret, ne vir moderatus, ac bonus difficile a testamenti procuratoribus eam summam extorqueret. pergrandem illi, clarissimamq; gemmam, quae viginti aureorum millibus aestimabatur, in manuS coniecit, ut eam veluti praedem haberet, quoad legata persoluerentur. Erat Arnaldo eo tempore , ut postea semper, res familiaris a gusta: conditio minime aniqua videbatur ; res expetibilis, & quae facile cupiditatem alliceret. nunquam tamen ille , neque rei magnitudine, neque amicorum hortatu, neque precibuS opti- .mi Principis, qui hoc etiam atque etiam Vehementissime contendebat, adduci potuit, Vt eo pignore videri vellet, vel parum:alienae fidei credere, vel ex amicitia facere meIcaturam Q. P ex

334쪽

Oratio XIII. 3 o I

Permultos, opinor, quos de temperantia laudare Blemus, vicit hac animi moderatione Dostatus ; sed sint alia in quibus videtur ipsunt se significatione modestiae silperasse . Tantam de illius fide, atque prudentia Rex proxime silpetior opinionem animo consignarat, ut de eo ad se recipiendo cogitaret: quo,& ab intimo consilio uteretur, S a secretis. Cum ergo ei tam amplum, honorificumque munus per nuncium ob tulisset, constantistime recusauit homo bonus ,ac temperatuS ; maluitque in mediocri fortuna se incuritatem , quam ruinae periculum in suprema. Asperum aliquis hominem,ac seuerum putabit,qui opes,qui munera,qui gratiam tanta cum elatione repudiaret. Fit enim saepe, ut homines

obseruate iusti, supraque modum cupiditate inuicti, incommodo sint ingenio, innocentia rigida , probitate quodammodo peracerba . Nihil prosecto minus in hoc homine deprehenderes a

immo dicere solitus erat, aequum , & bonum statius' patere debere, quam ius : atque adeo Catonem facete reprehendebat, quod seruos venderet,ubi consenuissent. Quare tantum abest , ut clarissima illa vitae suae decora ulla unquam

seueritatis macula contaminaret, ut e magni Seius,plurimisque virtutibus nulla eslet,quae plus

extaret, emineretque supra caeteras , quam benigni tas, mansuetudo, acilitas, aliaque animi ornamenta leniora. Nemo unquam ad eum acces-

335쪽

sit ossicium petiturus, quem benigne non excipe- sret, foueret,& quibuscumque posset rebus adiu Iazet . atque ut haberet quo miserorum egeli auconsuleret, multa sibi de breui suo censu, curta

que supellectili detrahebat. Quid quod ea vir

dignitate libellos etiam supplices calamitosis, de- .stitutisque dictabat, eorumque negotia, R in sese

recipiebat, ut sua, & tanta cum vigilantia, cusaque tractabat, ut Regiam procurationem diligentius tractare non potuisset In quo genere , nisi longitudinem fugerem, non praetermitterem ossicia, quae plerique Religiosorum ordines gratistima testificatione commemorant. Ut enim ab exposita illa sua, liberalique voluntate nemincinunquam arceret, libentius tamen, atque impensius, ut erat religiosus, ac pius, talium causa S, ac negotia procurabat. Intelligit quid a me dicatur D. Bernardi familia an elligunt, e Francisca na, atque Domini cana in Gallia ij, qui veteri re-

uocata disciplina,arctiorem vitae modum, rationemque sequuntur : ac ne singulos enumerando percenseam, intelligimus omnium maxime nos,

quicumque huic Iesu Sodalitati nomina dedimus et quibus si gloriosium est hoc tempore toti. Galliae regno summa bonorum gratulatione restitui; tanta gloria, nisi eam sibi totam liberalis. 'simus Rex vindicaret, nonnihil in hunc pium , atque ossiciosissimum Principem referenda es.set . qui, ne requisitus quidem, quantum postea

336쪽

Oratio XIII. 3 3

eompertum est , sedulo studioseque per litteras cum Rege hac de restitutione transegit. Nimium quantum, nescio quid immensti m . bellicosissime, ac Religiosistime Rex Henrice debemus tibi.qui cum iracundiae facile modum habeas , de nobis bene merendi finem inuenire

non potes. Parum videlicet erat, istius animi prolixitati, tuae nos gratiae reconciliare , nisi etiam obrueres beneficio, quos ornares. Tu nobis ista tua clementia , ac liberalitate fecisti, ut optabilius esset, vel errore bonorum, vel impr horum conspiratione, e regno tuo , hoc est ex

antiquissimo Religionis Asylo cum ignominia, infamiaque depelli, quam hoc honorifico iudicio tuo , quam hac publica virtutis commendatione , gloriaque carere. Debemus inquam tibi tantum , quantum explicare non positimus. Sed patere Arnaldo etiam Dossato hac nos officij commemoratione gratos esse: quem tu , nisi tuo tantum iudicio , ac voluntate beneficus in

nos esse voluisses , vocasses profecto in aliquam tanti beneficij societatem . Redeo ad ipsiim Dosatum, immo vero non redeo : sed nunc ipsum breuissima hominis commendatione perorabo . Habcnt in eius interitu, quod doleant uniuersi e Senatus, qui constultissimum virum : Tribunalia, quae sanctissimum iudicem : eruditi, qui praesidem et illiterati , qui

337쪽

torem, ac parentem carissimum amiserunt. Sed nemo maius quam Gallia ex hoc eius obitu vulnus accepit ; cuius consilio difficillimis temporibus conseruata est, cuius sapientia inter varias,

distractasque perfidiosorum hominum opiniones, sectasque in veteri officio , hoc est in Romani Pontificis Imperio, ac potestate retenta est. In vobis tantum Clarissimi Principes Gioiosa

Uardinatis,atque Betune orator, amisso iam communiS tutelae collega, regnum illud ampli sinum respirabit ; vestrum auxilium implorat, vestras respicit manus: in vos sunt omnium preces, sit plicationesque conuersae. Si, quod eo vitio, collata opera iaciebatis, aduocationem illi Regno vestram , atque praesidium soli commodabitis, si eorum, quos Dossatus,tanta cum charitate complectebatur, inopiam sit bleuandam , hereditario quasi iure ad vos transmissam est e,&ossicijs accessisse vestris existimabitis; erit cur Gallia lenius , aequiusque iacturam ferat, erit cur minus nos de tanto nobis stublato praesidio

doleamus. . .

338쪽

t . In Funere

i atque Excellentissimi

O RATIO XI

que oculos, cogitationemque conuerto, admonitores mihi videre videor ossicij mei: qui quantam prouinciam aliorum imperio susceperim , quam amplum,copiosiumque requi ratur a me orationis genus, lugubri, isnestaque

huius instructissimi loci sign ficatione demonorent . Quid enim significa Amplissimi Patres V tam

339쪽

tam frequens iste cunsessum quid atra, & pulla veitis, deposita Tyria , nisi tantam esse Ioannis Baptistae Burghelij dignit,tem .ic laudem, ut

velirum etiam luctum, vestiaeque purpura mutationem , in suo stinere postularit Quid hic omnium ordinum concursius liquid confluentis turbae clamores quid totius urbis ad . murmuratio, nisi testimonium eximiae compositi Principis ivirtuti latri eridem debitum, hodierna Quiritium acclamatione vobis inspectantibus ac veluti iudicibus impartiti l Quid compactilis illa moles Aegyptiarum aemula Pyramidum

in medio templo luminibus impositis excitat O , nisi tam sorentem , ac firmam eius esse gloriam, quem ereptum lugemus ., ut in solido collocata, nulla se temporum deterenda vi, nulla hominum obliuione delenda φ Illa vero simulacra , . quae lamentantium habitu suis disposita locis circa cernuntur, quid aliud sunt, nili fictae illarum laudum ac virtutum imagines , quas a me oportere ad viuum exprimi hac oratione inte Irgo .His adeo causis nonnihil in vestibulo pertimescerem salebras, nisi viderem unicuique, qui hune hodie locum assecndi siet, eundem timΟ-Lem, qui me occupat, fu ille propemodum eue turum . Quis enim in eo dicturus senere non. Commoueatur , quod tanto priuatorum studio colitur, quod eorum praesentia decoratur, & luctu, qui summae proximam obtinent in terris

340쪽

maiestatem ; in quo propinquitatis iure eum ipq sium lugere par esset, cuius magnitudo , ac dignitas omni mortalium falligio maior, hoc etian a caeteris distat , quod nobis lacrymari licet , illi non licet φ Tuum sane PAvLA Beatissime Pontifex Maxime luctuosissumina,& religiosi is naum hoc officium eis; quod quia praetentia

illustrare non potes, iubes imperio . Tuum is sequuntur hodie moerorem atrati Ecclesiae Senatores,qui ad haec bene merenti, carissmo

que Fratri perstitienda ivlla splendidissimo coetu conuenerunt. Tuo denique dolori vox haee mea respondebit ; oratoris incenso potius obsequentis animo, quam eloquentis . Facio enim ut potium , conatumque meum , ac voluntatem cum luculentis aliorum ossicijs , studijsque coniungo . Atque ut ab antiquorum consuetudine quam minime possit m , abet rem, clarissimos illos maiores ducta pene serie commemorabo , a quibus originem hausit is, que in is pro virili parte ornare contendo , ut ijs velut alienis facibus in hoc iunere praeeuntibus, caetera propriarum virtutum pompa videatur illustrior . Neque enim callide hic a me declinandus est locus, quod faciunt ij , qui quoniam dignitate carent , ac splendore maiorum , tene bras eo nomine laudant, quod gloriosius videatur, sibi ipsi parere, quam ab alijs per manus,&quali translaticiam .accipere nobilitatem ν . V a Dix

SEARCH

MENU NAVIGATION