장음표시 사용
51쪽
Ii, quomodo infinitum non faciant , cum sint Infinita quadam virtute dividuae, hoc opus, hic labor est . Nobis ita videtur , qui dicit infinitum divisione, seu potestate, non id dicere, quod terminis careat , sed id , cujus termini inveniantur numquam . Dividi enim in partes infinitas nihil est aliud , quam dividi in tot partes , quot cuique placuerit; quotquot autem partes fiant, semper tamen finitae numero erunt . Dicuntur igitur ea ratione infinitae , quia qui eas facit, numerum
non definit. Ubi animus inquit Seneca Epist I Il. aliauid diu protulit, ἐν magnitudinem effus sequendo ossatus est, in itum coepit meari. Eodem fortasse modo intelligi individua Epicureorum debent . Ubi enim eorum animus dividendo lassatus est ,
individuum dicunt . Noluit nobis natura finium cognitionem largiri . Infinitum vocamus , quod animo exhaurire nequimus ; individuum & inse- Cabile, quod ad extremum secautes , cogitatione deficimus . Utrimque porro absurda , utrimque dissicultates , quia nostrae imbecillitatis nomina ad rerum naturam traducimus . In hujusmodi in, finito, quod non natura, sed nos facimus, cuili- bet promptum est, principium & finem reperire; quae ipsa nomina humani arbitrii sunt , ct a nostrae numerationis ordine pendent . Hoc de pertransiri finito tempore potest , & quidem longe
celerius ab Achille , quam a testudine. Quod si quis tamen adhuc animi pendet , nec plane soluta Zenonis argumenta judicat; illud reputet .. num dici possit , motum fieri per partes, arithmetica ratione , non geometrica distributas , idest per certa & numerata intervalla pro varia ejus, quod movetur, celeritate. Nam ita quidem non est mirum , fi Achilles cito comprehendit , di praegreditur testudinem ; cum uterque spatium decurrendo metiatur , non per partes subinde minores , sed definitas , suisque viribus respondentes. Divide, ut lubet, magni udinem; perge ad
'κtremas usque particulas, quae sensus fallant;
52쪽
nervos omnes cogitationis intende , ut mitarina quaque inventa quantitate , rursus minorem sumas ; abi, si placet, ad infinitum : quid tum Videturne tibi Achilles his legibus moderari grelia
ius suos, an per intervalla ejusdem mensurae stadium percurrere Non ignoro, quomodo Zeno premere nos atque urgere ex contario possit : ted haec hactenus iubtilia petenti hus. Si quis remotas a communi sensu contemplationes & acumina minus probat, habet a Diogene , quid sequatur. Ille enim cui refert Laertius l. 6. n. 39. contendente Pnilosopho quodam ex Zenonis disciplina, non esse motum, ambulare coepit, atque ita non verbo, sed
facto adversarium repulit . Modus hic declinandae difficultatis fallax & sophisticus dicitur a docti i5 Ino saylio; quod peccet ignoratione elenchi. Cum enim Zeno, & qui ab eo erant, faterentur apparere motum , negarent autem revera esse , qui
coram ambularet , non pervincebat ille quidem , ea moveri , quae moveri videntur , sed quod non erat in controversia, gratis confirmabat. Nos pro
Diogene stamus , ejusque responsum Philosopho dignum censemus ; si modo philosophandi instituta distinguantur , & ex suo quisque judicetur .
Ille enim cum veri judicia , quas Graeci κειοτηρο α dicunt , non in ratione , sed in sensibus poneret, apte & ex sua disciplina sensus evidentiam opponebat per rationum ambages disputantibus . Concedebat , nisi fallor , tacita quadam consessione , Zenonis argumentum apud illos , qui omnia argumentis confici volunt, inexplicabile esse; idem tamen .infirmum & inane apud illos esse ostendebat , qui in rebus evidentibus tempus & operam
Perdere nolunt. Id Diogeni familiare & usitatum fuisse, non ad tempus quaesitum, duo vel in primis sophismata significant , quorum difficilis explicatio non erat , si otii caussa disputare malis L set. Quidam illi inesse cornua affirmabat ita ferme : Habes, o Diogenes , quod non amisi i ; non
53쪽
amisisti eornua ; habes igitur cornua . Quid Cynicum respondisse putatis 3 Frontem perfricuit. Tum vero , ego , inquit , cornua non sentio . Atque ita disputationem abrupit, quam ceter quin in horas producere poterat , ut homines nostri solent rixandi periti . Haud ' aliter illum rejecit , a quo humanitate spoliabatur . Fuit enim pro ea cavillandi libidine , qui Diogenem in publico deambulantem , atque aliud agentem ita ex improviso aggrederetur: Quod ego sum, tu non es ; ego autem homo sum ; tu non es igitur . Cui Cynicus nihil moratus , si invertas , inquit, dicendi modum , continuo sequetur , te esse besiam. Neque vero Diogenes ignorabat, quom do ambigua ista ex legibus Dialecticis distinguerentur , sed eludere malebat, & ridiculos facere, qui talia populo venditabant . Diogenis morem sequebantur illi omnes , qui sensibus erant addicti , eorumque testimoniis judicia regebant sua , Quam in rem illud nobis referre placet , quod contigit Diodoro Chrono , qui Zenonis dogmata mirum in modum excoluit & propagavit. Hic ita disputare solebat , ut est apud Sex. Empiricum Pyrrhon. hypoth. lib. 2. c. 22. & lib. I. c. g. Quod moveri dicitis , vel movetur quo in loco est , vel in quo non est : non in quo est ; nam ubi est, quiescit , non in quo non est ; nam ubi non est , nihil agit : quod igitur moveri dicitis , nequaquam movetur. Respondebant aliarum paristium Dialectici , quod movetur, neque in loco, ubi est , neque ubi non est, moveri ; sed a loco in locum transire e proinde moveri nihil esse aliud, quam motum esse, & motum iri. At hinc Diodorus monstra infanda oriri dicebat ; videlicet eum, qui ambulat, ambulasse, dc ambulaturum; qui coenat, coenasse , dc coenaturum ; qui vivit , vixisse, & victurum : ex quo sequitur , nullum neque principium, neque finem istarum actionum inveniri posse . Habebat in eo sibi adversarium , eumdemque amicitia conjunctum Herophilum Me-
54쪽
dicum eujus ingenium hoc argumento non se- mel turbarat , & confugere ad sensus coegerat. Sed cum eum aliquando domum suam advoca Dset , ut luxato sibi humero opem ferret , responsum tulit suis contentionibus d :gnum . Etenim
Herophilus, viso homine jacente, & suam fidem implorante , quid quereris , inquit , vana specie deceptus 3 Insanis , bone vir . Nam vel humerus
emotus est quo in loco erat , vel in quo non e rat e non in quo erat ; nam ubi erat , quiescebat r non in quo non erat ,' nam ubi non erat, neque agere , neque agi poterat. Atque ita discedere volebat, ratus deserto humero, Diodori mentem sanari posse . Sed eum deinde cogitasset , morbos istiusmodi sic enim ipse appellabat insanabiles esse, qua potuit, Amico consuluit. Redeamus ad Aebilum .' Hic igitur sive explicabilis sit , sive inexplicabilis ; cujus rei caussa
neque cibum , neque somnum intermittere volo,
ut solebat in hujusmodi disputationibus Pomponatius , certe eiusmodi habitus est argumentandi modus , in quo multi gloriarentur. Quamvis enim eius inventionis laudem Zenoni tribuant Aristoteles & Laertius, tamen Phavorinus ad Parmeis nidem refert Zenonis Magistrum. Ego cum legerim apud Plutarchum in libro paullo ante me morato aliquid prorsus si mile de testudine & Adrasti equo , tamquam veteri proverbio tritum, miror, quomodo Achilles ejus locum occupaverit. Quod si Achilles ipse antiquior est, non sane inistelligo, cur formula ista tantopere vulgata in aliam migrarit. Ut ut est , Plutarchus istiusmodi argumentum explicatione carere judicat , utique
apud illos , qui spatium in partes infinitas dividuum faciunt. Nunc quaeret a nobis fortasse aliquis, num Zeno ex animo ita sentiret, non esse in natura mOtum . Ego de re hae ne dubitari quidem posse existimo, quam antiquitas omnis testata est: nisi forte mirum videtur, sensisse Zenonem , quod D a tam
55쪽
tam multi seniere sapientiae fama celebratissimi Sed qui de Zenone dubitant, de omnibus dubitant , non intelligentes , qui hoc in hominem cadere possit , ut tibi persuadeat nihil moveri. Verum si sem dii statuerimus , vix ulla in re sensibus nostris sidendum e sie ; multaque videri , quae non sunt , mitiores in Zenonem erimus . Si quis in hoc Gymnasio ante saeculum XVII. pronuncialist, corporibus non inhaerere colorem , sed lacem incidentem in eorum extremitates vario modo conteAtas resilire in oculos nostros , eumque sensum in mente excitare , qui: color vocatur , ad modicos amandatus fuisset : ho ite nihil
Icire censeta r , qui aliter docet. . Cum haec a. tari coepta sunt, eodem modo accipiebatur , qui diceret, corporibus non inesse colores , atque hO-
die qui dicit . ea non moveri. Ergo si licet Zenonis caussam ad tempus suscipere ut videntur colores esse , ubi non sunt , ita motus esse videtur , ubi non est: . Neque enim difficile fuit praepotenti illi mortalium Conditori , nos in puncto quodam constituere , atque ita afficere , ac si in magna quadam extensione essemus; & illa omnia ageremus, quae agere nobis videmur. Nonne qui dormiunt, & qui mente laborant, quamvis lectulo affixi minime moveantur , tamen se totos agitari putant, ire , redire, ludere, convivari, rempublicam privatamque administrare , illis omnibus concitati perturbationibus, quae veras actiones consequuntur on si haec invita tam saepe accidunt , cur si mile aliquid tota vita accidere non
potest Scilicet primum illud appellare ludibrium
solemus, quia cum aliquando cesset, aliter cogi tandi locum relinquit; hoc qualecumque sit, quia tamen diuturnius est, ita accipimus, ut apparet. Quamdiu nos rerum specie duci patiemur 3 Quamdiu sensum, qui quotidie nos decipit , temere sequemur; rationem veritatis ducem ac magistram , Per quam unam homines sumus, deseremus t At
enim nimis mira sunt haec , nihil moveri , nihili gigni i
56쪽
gigni , nihil mutari ; excedunt hominis captum;
non modo sensum omnem & naturam pessundant, sed Deum i pium deceptorem faciunt . . Quid ita Vidi ego hominem ceterae sanum si qui se mili
granum esse diceret , vixque domo exiret ..Verl-tus ne a pullis comederetur . Audivi a viridi gravissiniis , fuisse alium non procul ab ma corbe, qui se rapam esse affirmaret , diesque ac tiocles in hortis degeret . Quid si tota civitas , , quid si regio universa , quid . si Omne genus hominum hoc morbo corriperetur 3 An non insani nomen ferret , si quis unus existeret , qui hominem nostra hac usitata sorma describeret, atque ita reliquis repraesentare conaretur Accideret illi quoiuου idio inter Getas degenti e Barbarus hic ego sum, inquit in l. s. Trist. El. Io. Nisi flarte dubiutamus , quod in paucis Deus facit, quin possu in
Omnibus facere . Quam vereor , ne , quod scribit Tertullianus in Apolog. c. s. humans arbitrio diis 'vinitas pensitetur tantumque illi concedamus, quantum nobis videtur quamvis quotidiana experientia fateri cogamur , judicia nostra , si intra rerum speciem contineantur , infinitis erroribus contaminarii Sit igitur Zenoni venia, qui in tantis sensuum fallaciis cum quiescere non posset , rationem consuluit, eamque sequi maluit. Vulgo credunt, id unum illi fuisse propositum , ut exclusa divisione in partes infinitas , extensa omnia minimis quibusdam divisionis expertibus
componeret . Hinc Zenonis puncta undique resonant , dc se nolastica ingenia maXime exercent. Nondum tamen inventus est, qui ullo antiquitatis monumento punela haec a Zenone manasse,
testatum fecerit. Nec fortasse invenietur. Si quidem Achilles ejus tam pugnat cum individuis, quam cum dividuis , ut est a nobis demonstratum . Praeterquam quod tkntum abest , ut Zeno partes in natura admitterer , sive dividuas , sive individuas , ut primum quidem omnia unum eia se statuerit, secutus Parmen idem magistrum suum;
57쪽
deinde vero illud ipsum unum de loco deiecerIt. Hinc Seneca scribit epist. 88. Parmenidi nihil esse certum praeter tinum, Zenoni ne unum quidem. Sed fortasse supervacuum est quaerere , quid senserit homo ἀρι-οτερογλωσσος, idest bilinguis , ut dictus est a Timone Phliasio . Ejus inventum est Dialectica illa , quae nihil certum decretumque habet , sed ad tempus & hominum gratiam disputat . Quam mulios sectatores habuerit, neminem vestrum ignorare arbitror: ut vel ex hoc ipso nia hil contemnere debeamus, quod ab eo prosectum sit . Siquis ejus institutum non probat , me quO-que subscriptorem habebit . Quamvis tantum virum non ejicere ex schola velim , sed unguentis delibutum, & floribus ornatum dimittere, quemadmodum Plato ex sua civitate Homerum dimist.
58쪽
HABITAMEN SE NOUEMBRI NDCCXXVm. INexplicabilium doctrinam ut plene cumulateis
que absolvam , sophismatis genus longe gravissimum in medium affero , quod ne illi quidem contemnere audeant, qui artem disputandi Omnem contemnunt, dc tamquam illiberalis ingenii conatum ad otia scholasticorum amandant. Haec est unava ratio; turpe nomen inde nacta, quia si tale quippiam admittatur, quale admitti per hanc argumentationem Dialectici volunt, omnis e vita tollitur actio . Ac Soritem quidem, dc Pseudomenon cum explicaremus, vide hamur Logicis nostris gratificari r Achillem cum dedimus , aliquam a Physicis , nisi fallor , gratiam inivimus : nunc autem id tentamus, quod si bene cedat , omne genus hominum devincire beneficio debeat , nobisque ac litterulis nostris conciliare . Vertitur enim cardine hoc tota ratio fati, libertatis , necessitatis r quae nomina non
modo Philosophicas & Theologicas scholas exercent , sed ingeniis omnibus , quae de se sitisque actionibus aliquando cogitent , plurimum negotii exhibent. Neque vero quippiam in tanta difficultate rerum audemus polliceri : quod videamus, dc Graecos & Latinos Dialecticos , de veteres dc juniores , in re hac dicendo dc scribendo diligentissime versatos , nihil umquam attulisse , quod omnibus probaretur. Qui supra ceteros ingenio
59쪽
valuerunt , Cicero , & D. Augustinus , alter iii libro de Fato, alter in s. de Civitate Dei , eo us
que pervenerunt , quo pervenire mortalis contem
plando potest; nobisque verba quaedam suppeditarunt pro negotii ratione satis idonea , quibus Sophistas refellamus, dc veritatis lucem ex alto sul gentem excipiamus . Ego me , his ducibus sine controversia peritissimis, in viam dabo; & ut spero, exitum aliquem reperiam . Quoquo autem evasura res sit, tantum illi operae studiique impendam, quantum opus esse existimabo volenti hujus diei expectationem sustinere, ceterisque ineuntis anni disputationibus omen praebere. IgnaUa ratio, Graece ἀργος λόγος, ad Stoicos referri' solet , fati patronos & assertores , quod ea maxime fatalis necessitas roboretur. Per hanc homines ignavi & inertes fiunt, quod ita ferme disputent, ut scribit Cicero de Fato cap. I a. Si fatum tibi est, ex hoc morbo convalescere, sive medicum adhibueris, sive non . convalesces , item si fa-
. rum tibi est, ex hoc morbo non conUalescere, sive me- .dicum adhibueris, sive non, non convalesces: at aiare risernm fatum est: . medicum ergo adhibere nihil amtinet . Alii aliter efferunt : si fieri non potest , quin ex hoc morbo convalescas ; si verum est, te ex hoc morbo evasurum ; si in divinis decretis te ex hoc morbo non esse moriturum ; & aliis praeterea modis, ex quibus ipsi quoque istius quaestionis tituli variati sunt, de Fato, de Posbitibus1, de Libero arbitrio, de Providentia, de Divinis decretis , de Futuris contigentibus , de Pissica praedeterminatione . Disputatione hac nulla est magis an liqua , nulla magis communis ac diffusa , nul a acrioribus animis agitata ; quae non modo scholas, sed gentes humanas divisit; moresque earum ita variavit, ut Turcae fato addicti ne in summa quidem suorum pestilentia sibi caveant; nos, qui
liberas caussas admittimus , vel levissimam teterrimae luis suspicionem timidi paventesque reflo
60쪽
dilamus. Quia porro nulli magis naturalibus causis sis humanum arbitrium obstrinxerunt, quam Stoici , hinc nostrorum Dialecticorum vulgus , Criticae eruditionis incuriosum , lnalam rationem ab illis inventam existimat. Id quam longe absit a vero , Vel ex eo apparet , quod Zeno Stoicorum auctor & parens, ut refert Laertius lib. 7. in ejus Vita , ducentas minas cuidam Dialectico dedit , a quo septem Metentis species didicerat: qui quidem interrogandi modus ab Ignava ratione vel parum admodum , vel nihil differt. Quomodo autem Metens, quem Graeci λογον δερ ζοντα Vocant, extrueretur , quidve essiceret , docet Ammonius ad librum Aristotelis περ, ερμηνε ας se l. a. cap. IO. Si messurus es , non fortasse metes , fortasse non meres , sed metes omnino; contra si non es messurus, omnino non metes et alterutrum enim necessario futurum est. Ex quo colligebant , nihil umquam laborandum esse de messibus , quarum essent fata ab ipso naturae exordio immutabilia. Eodem specta me creditur Dominans ratio, λογει quod ego non dissimulavi , cum de Pseudomeno agerem : quamvis eo loco maluerim plana quadam via incedere, & istiusmodi interrogationum spinas , inextricabili artificio conte X tas declinare . Scribit enim Arrianus de Sermonibus Epitecti lib. 2. cap. I9. Dominantem rationem habere locum in controversia περο δυνασῶν, dc in tribus Verti pronunciatis : Omne praeteritum ex ipsa
necessitate rei verum esse ; ei quod fieri nequeat, id quod fieri potest , non esse consequens ; non Iosse id
fieri, quod neque verum sit, neque merum futurum sit . Ex quibus Dialectico more connexis demum concluditur , rerum naturam necessariis legibus teneri, ex omni aeternitate constitutis: fatumque unum in Deos hominesque dominari . Hoc quale sit , mox apparebit : undecumque exierit , &quocumque Vocetur nomine , si ve Metens , sive Dominans , sive Ignava ratio .