Institutionum chronologicarum libri duo. Unà cum totidem arithmetices chronologicae libellis. Per Gulielmum Beveregium

발행: 1738년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

amnum observant; ut & alii propemodum Un verit , qui ad Lunae motus menses annoSque suos dirigebant; pariter ac Iudaei, ut Athenienses, Arabesque. Nimirum primum mensis annive diem exordiri non potuerunt prius quam Luna post Synodum apparuerit. Nova vero Luna non die sed nocte se primo videndam praebet , & hinc tortassis evenit , ut nox ante diem naturalem, vel dies Civilis ab initio noctis naturalis iis praecipue computetur.

a. Et Athenienses quidem diem suum Civi- Iem ab hac Epocha deduxisse testantur Varro, Plinius, Censorinus, Theodorus Gaza, alit:.Arabas autem, Georgius Crysococces, & Ulul. Beig. Idem etiam diei Civilis initium Bohemos, Silesios, Italos, Austricosque observasse scribit Gassendus. Quibus annumerari possunt nomades Lybiae , Veteres Germani , Galli , aliique qui tempora sua non per dies ut nos , sed per

noctes ut Arabes numerabant, ut noctem diei praeferentes. Quam etiam ob rem Veteres Graeci non η αερινύκτιον, ut S. Basilius in Hexaem.

sed νυὐηριερον appellitabant, noctem ante diem

collocanteS.

- VI. a. Ab exortu solis Babunii praeferrimo Graeci recentiores.

r. Hoc de Babyloniis affirmat Censorinus , dicens, Bablonii quidem a solis exortu ad ex ortum ejusdem aseri diem saluerunt . Censor. c. a 3. Et Plinius , Bablonii inter duos solis e .rtus . Plin. l. a. c. 77. quod confirmatur etia

42쪽

CARO NOLOGICARUM. 23

am a Varrone apud Μacrobium & Aulum Gellium. Idem de Graecis recentioribus ut &Romanis asserit Theodorus Gaza, & de N ximbergensibus Gassendus. VII. 3. A meridie ad meridiem Umbri σ ronomi.

I. De Umbris a meridie ad meridiem diem suum Civilem computantibus locupletes habemus tesses antea citatos, Varronem, Plinium& Censorinum.

a. De Astronomis satis constat. E quibus tamen Alphonius in tabulis Alphonsnis, diem suum ab ista meridie quae diem propositum antecedit, auspicatur: ut diem secundum Januarii a meridie primi. At Tycho Brahe, Long montanus in Danicis, Keplerus in Rudolphinis, Elchstadius, & plerique recentiores ab ipsa diei labentis meridie, ut secundum Ianuarii ab ipsa meridie istius diei: Quod in Astronomis Epia Iogismis est in primis observandum. VIII. 4. A media nocte ad mediam noctem, AEDptii antiqui, Romani, nos. I. Romanos antiquos ab hae epocha diem incepisse fidem facit Censorinus, hisce verbis,

aeterum Romani a media nocte ad mediam n

nem diem esse exi immerunt. Iudicia sunt sacra publica, oe auspicia etiam Magi ratuum, quo rum δε quid ante medium noctis es actum, diei qui praeterit adscribitur, si quid autem pin m Aiam noctem o ante lucem factum est, eo dis

43쪽

gestum dicitur qui eam sequitur noctem. Cens. c. 23. Idem de aegyptiis & Hipparcho tradit

Plinius, i. a. c. 77. Verum Astronomicae Hipparchi observationes ut a Ptolemaeo traditae, una cumtPtolemaicis ab exortu solis progrediuntur. Quam quoque του-Ep cham Chalaiae & Ιgurae Astronomi: Item Cois pernicus, Reynoldus in Prutenicis, & Petavius 1n Parisinis observant, hi enim omnes a media nocte diem auspicantur . Nicolaus Μ uterus tabulas suas Frisicas & meridiei & mediae nocti

accommodavit. Haec apprime sunt necessaria quae a Chronologo perdiscantur, ne unum cum alio diem confundat.

CAP. VI. De Hebdomade

Hebdomas est septem dierum S lema. a. T TOc septem dierum Systema ab ipso mun-L 1 di Conditore institutum fuit, qui tam

LXemplo quam praecepto homines sex diebus i inoribus operam dare , septimo animum levar docuit . At hinc est quod ab ipsis rerum incunabulis septima quaeque dies a Patriarchis & Iu daris celebrata fuit. A quibus etiam Gentiles institutum hoc acceptum observabant; unde Η sodus initio vκερων -

44쪽

Primum novilunium, quartaque m septima s

era dies.

Alia septimae cujusque diei celebratae vestigia , apud Homerum, Callimachum , Suetonium ἰLucianum, aliosque Ethnicos Scriptores extant: unde Theophilus Antiochenus , Περι ως εβύρμης νμερας - στῶτες ονοριαζουσι, De septima

die quam omnes celebrant. Ad Autol. l. 2.2. Veteres autem Romani non Hebdomades

sed Ogdoades peregisse videntur: idque propter

nundinas quae nono quolibet die celebratae sunt, Ea tamen ratione, ut ipsi nundinarum dies una putarentur; adeo ut septem tantum dies solidi nundinas interfluerent , ut e Dionysio Halicarnassensi & Varrone liquet. Et hinc factum est, quod in Augusti Kalendario, Romae non ita pridem effossb, non septem, ut in nostris, sed octo notantur dies, octo istis literis, A. B.

C. D. E. F. G. Η. quae rursum de novo incia Pientes totum percurrant Annum, non secus ac in nostris Kalendariis septem ex istis literis. min. usque ad G. inclusive numeratis, ab inbtio ad anni finem ordine funguntur. II. Nomen Hebdomadis dierum vel commune vel proprium est. III. Nomen omnibus Hebdomadae diebus sommune es Feria.

45쪽

- I Ns Τ ITUTIONUM st, sed proptorea quod Paschalis olim prima

fuit anni seprimana, cujus singuli dies Feriati erant, & ab opere faciendo immunes, & is

circo singuli reliquarum etiam septimanarum eam consequentium dies Feriae nominantur. IV. Nomina propria sunt vel Ethnica vel Chrisiana. V. Ethnicat dierum nomina a planetis des

muntur, ut prima vocetur Solis, altera L mae, tertia Martis, quarta Mercurii, quinta Iovis , sexta Veneris , septima S

r. Haec Planetarum nomina ab AEsyptiis priamo diebus indita suisse testatur Dio Camus,l. 37. Qui duas etiam Proseri rationes quare idem Planetarum ordo in diebus ac in Coelis

non obserVatur. Quarum una Harmonica est, altera Astrologica . Ratio Harmonica est ut Planetarum nomina diebus διὰ πασαρων impone nerentur. Diatessaron enim primas in musicis consonantiis obtinet, cujus ratio est sesquite tia, vel ut η ad 3. ut sit quartus sonus a priamo inclusive. Caeterum ordo Planetarum Coelestis est Saturnus, Iupiter, Μars, Sol , Venus, Μercurius, Luna. Sol igitur quartus est a Saturno inclusive, Luna a Sole, Μars a L na ; & sic deinceps. Et hinc est quod Planetae in diebus denominandis ordine hoc harm nico progrediuntur , Saturnus , Sol, Luna ,

Μars, Μercurius, Iupiter, VenuS. . . a. Altera ratio est Astrologica, ut a quoib

46쪽

diano Planetarum dominio sumpta . Veteres enim Astrologi singulis sinsulorum dierum horis unum e Planetis prociebant , ut primae horae primi diei leptimanae Saturnus praeesset, secundae Iupiter, tertiae Μ ars, & sic usque ad

octavam horam cui Saturnus iterum dominatur. Hoc autem ordine cum Planetae suis fungantur officiis, primam proximi diei horam Sol sibi subjectam vendicabit, primam tertii diei Luna , quarti Mars , quinti Μercurius, sexti Iupiter, septimi Venus, & deinde Salu nus in praesidium suum in primam proximi sive octavi diei horam iterum recurret. Et quoniam dies quaelibet ab isto Planeta nomen sortita est quae prima ejus horae praesidet, Satumnum Sol, Solem Luna, Lunam Μ ars, & sic deinceps excipiat necesse est. VI. Nomina Chrisiana sngulis Hebdomadae diebus juxta ordinem cujusque suum imponuntur , tit una vocetur prima , proxima

secunda, sic deinceps. I. Omnes propemodum Orientales, ut SP ri , Arabes , AEthiopes, & Periae Christiani, non diem tantum Saturni, sed & totam Hebdomadem Sabbat, sive nnbat, appellant, & reliquas Hebdomadis ferias juxta ordinem suum a Sabbat denominant, ut diem Solis primam Sabbat, Lunae secundam, &c. Et aliquoties simpliciter primam , secundam , tertiam , quartam, &c. omissa videlicet die. a. Romani, Graecique , praesertim Christi,

47쪽

ni aeque ac Gentiles Planetaria dierum nomina nonnunquam usurpant. Veteres quidem paria ter ac recentiores. Nam Dies Solis apud Justiis num Μartyrem occurrit Apol. 2. Et dies Satumni aeque ac Solis apud Tertullianum sol. c. I 6. Verum diem Solis sive primam septimanae F riam κυριακην Dominicam saepius appellant, nomine ab ipsis scripturis sacris deducto, ubi dia CItur , 'Eγενομην υ πνευματι οῦν se κυριακ p ιψα, Apoc. I. Io. I3. Persae, Gentiles, Hebdomades non obser vant, sed singulis Μensis cujuslibet diebus propria imponunt nomina, quae sic se habent. I. OurmuZd. a. Behman . 3. ArdabalieSht. q. Sharivar. s. Esphandarmod. 6. Chordad. 7.

Zan. Quinque autem ἡμιέρας εχτα γομενας siVemsera a hoc modo denominant. I. Ahnud. a. Ashnud. 3. Esphendermed. q. Vahesiit. 3.Heshunesh. E quibus diebus iste qui idem quod pse Meviis sortitur nomen Festus habetur. CAR

48쪽

De Mense.

I. Mensis es issem 3 o plus minus dierum . ΙΙ. Edque vel Naturalis vel Civilis. III. Naturalis es vel Lunaris vel Solaris. 't. T TAS mensum distinctiones Censorinus ILA olim observavit . Dicit erim, Me sum genera duo, nam alii sunt Naturales, alii Civiles. Naturalium species duae , quod partim

Solis, partim Lunae esse dicuntur. Cens. c. 22. Nos autem Lunarem Solari praeponimus mensi,

eo quod ut annus ad Solis, sic mensis ad L nae motus praecipue dirigitur 1U. Mengis Lunaris es vel Periodicus , vel Sinnodicus. IV. Nonnulli tertium Μensem Lunarem addunt, illuminationis dictum, quod temporis est intervallum a prima Lunae post coitum φρίσσου usque ad ultimum ante subsequens novilunium fluens: vel quod idem est, totum illud temporis spatium , quo Luna non ob vicinitatem ejus. ad Solis centrum occultata, faciem suam nobis videndam praebet, quod est dierum praete propter 26. nonnunquam aliquid amplius, alias minus aliquid deprehenditur. Tempus autem quo Lunae facies nobis penitus absconditur, Interrunium vocatur.

49쪽

' V. Mensis periodicus es temporis spatium qud Luna ab uno Zodiaci puncto digressa, ad idem redit, es que dierum circiter 27. h. 7.vΙ. Mensis nodicus es spatium temporis. quo Iulia Solem pos Sinnodum relinquens , eundem assequitur, eique rursum conjun gitur , Utque dierum 29. hor. Ia - . 3 . I. Ponamus enim Lunam hodie cum Sole

congredi sive conjunctam esse primo Librae puncto, ut Sol & Luna in isto puncto simul versentur. Post dies et , & horas circiter 7, Luna ad idem punctum iterum redibit, absoluta nismirum sua periodo , unde illud temporis spatium Mensis periodicus nominatur. Luna Vermad hoc punctum regressia , Solem ibi non imveniet, ubi reliquit, quippe qui motu suo εἰ

πι επριαενα istis 27. diebus ad vigesimum septimum ejusdem signi gradum promovetur . L na igitur cum Sole prius rursum conjungi nequit, quam istos 27 librae gradus etiam percumrit: quibus peragrandis duos dies & horas circia ter 3 requirit, medio, sit suo motu; adeo ut totum temporis spatium quod Luna duas inter Synodos movetur , sit dier. 29. h. Ia. - . 3'. quod igitur Mensis senodicus appellatur. a. In Μensibus hisce percurrendis Luna varias subit mutationes . Nam uno circiter ante& post Synodum die nobis tota velatur, secundo circiter post conjunctionem die s: Data, octavo Διχοτομος Dimidiata, duodecimo αμμηυρπς Gibbofa , decimo quinto παπι

50쪽

Plena, & rursum duodevigesimo ααφικυρτος, Uigesimo tertio Διχοπμος, duodetrigesimo μηνοειδης apparet. Quas Lunae config rationes Graeci σχηματισμοῖς vocant.. VII. Mensis Solaris es temporis spatium quo Sol quodvis Zodiaci percurrit signum. r. In Zodiaco duodecim numerantur Signa, Aries , Taurus , Gemini , Cancer , Leo , Vimgo , Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Tempus igitur quod Sol si gulis hisce signis motu suo εις in ἐπομενα pe

ragrandis absumit, Mensis Solaris. nominatur.

At quoniam longius in aliquibus ex hisce signis quam in aliis moratur, hinc Μenses hi solares evadunt inaequales. Verum si medii defectum

Inter & excessium assumantur, quilibet eorum erit dierum 3 o. hor. IO. 29 . ILVIII. Mensis Ciυilis es numerus dierum quem unaquaeque Civitas pro instituto observat. r. Μenses tam solares quam Lunares praeter dies completos, horas in luper atque Scrupula colligunt, unde usui civili apte non accom dentur. Hinc unaquaeque ciVitas vel natio ce tum quendam dierum numerum instituit, qui tamen quam proxime Luminarium ad motus accederent, eumque Mensem appellant.

a. Qui Annis Lunaribus utuntur, Μenses suos alternis 29 & 3o dierum constituunt; propterea quod Μensis Lunaris sit dierum a VM hor. ra circiter, quae bis collectae solidum

SEARCH

MENU NAVIGATION