Philosophia practica universalis, methodo scientifica pertractata, pars prior posterior ... Autore Christiano Wolfio .. Pars prior, theoriam complectens, qua omnis actionum humanarum differentia, omnisque juris ac obligationum omnium, principia, a pr

발행: 1744년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

De Imputatione morali, Dolo s Culpa.

animum adverterunt ad ea, quae a plerisque in negotio aliquo fieri solent, qui se diligentes probant, & in horum commissione constituerunt diligentiam mediam, quae si veluti mensura cujuscunque diligentiae alterius. Cum vero porro Observarent esse aliquos, qui ceteris mortalium se diligentiores praestant &ultra communem eorum sortem posti videntur, diligentiam media ista majorem maximam seu simmam agnovere, quae ab humana conditione expectari potest. Denique cum non minus experirentur, esse aliquos, qui ceteris mortalibus negligentiores deprehenduntur, atque minorem media ad negotium aliquod diligentiam asserunt , hanc infimum esse voluerunt seu minimam. Unde est, quod in iis negotiis, in quibus diligentia & negligentia imputatur ob damnum resarciendum, tres constituerint gradus diligentiae, mediam scilicet, maximam & minimam: quibus ordine inverso respondent totidem gradus negligentiae , ita uisennma seu maxima negligentia in omissione eorum consistat, quae ad infimam seu minimam di.

ligentiam requiruntur; minima Vero in omIssione eorum, quae

nonnisi summae sunt diligentiae; media denique in omissione illorum, quae mediae sunt diligentiae. Enimvero haec nonnisi juris positivi sunt, sive ea in abstracto consideres, sive in applicatione ad negotia, quam faciunt Leges Romanae. Nemo igitur a nobis requisiverit, ut eandem divisonem in jus naturae recipiamus , quod in omni casu judicium de gradu diligentiae & negligentiae requirit, ne tantillo quidem a veritate rei deficiens. i Quae in soro utiliter recipiuntur, immo recipi

debent, ob rationes suo loco exponendas; ea non tolerantur

in foro conscientiae, ubi ratio judicis munere fungitur.

Negligentia es omissio diligentiae, non inui facultatum Negsigem cognosse vi debita. Etenim diligentia est commi o eorum, tia curo- quae certo fine fieri debent s. 7sa. : ast negligentia est omis missio dilisio eorum, quae certo fine fieri dubebant, non usui seculta-gentiae. tum cognoscendi debita . 7so. . Quamobrem hoc ipso negligens es, quod diligentiam tuam in te desiderari paterisia non saciendo eum facultatum cognoscendi usum, quem sacere

592쪽

Negligemtis qualis si actio.

368 Pars I. cap. VI.

facere poteras. Negligentia igitur est omissio diligentiae

non usiui facultatum cognoscendi debita.

Inde est, quod in Iure Romano, quemadmodum modo monuimus nor.3. Is 6. , gradus negligentiae aestimentur ex gradibus diligentiatas. 7 8. Negligentia calpa suassio negligeatis culposa es Consistit enim negligentia in omissione actionum certo fine edendarum, ob non usiuin iacultatum cognoscendi faeta . 7so. . Quamobrem quatenus quis negligens est, ejus actiones deficiunt a rediitudine quoad intellectum I. a. 8 i. &defectus iste rectitudinis vincibilis est j. 743. . Quoniam itaque desectus rectitudinis actionis quoad intellectum culpa est 3. et i 7. ; negligentia culpa est. auod erat unum. Enimvcro actio culposa est, quam agens sua culpa committit, sive ea positiva suerit, sive privativa I. ri 8 . Quoniam itaque negligentia culpa est per demonstrata; negligentis actio culposa est. quod erat alterum.

Nimirum ob negligeiviam agens vel ignorantia vincibili aut errore vincibili laborat , ac ob illam, vel hunc omittit, quae alias faceret. In hisce igitur casibus deficere actionem privativam quoad intellectum nemo est, qui in dubium vocat. Negligentia subinde oritur ex deiectu attentionis circa actio isnes suas, atque adeo denuo actio deficit a rectitudine quoad intellectum. Similiter in eo consistit negligentia, quod Occ sonem agendi agens ambabus, quod dicitur, manibus non amplectatur, falso sibi persuadens eam mox redituram. Deficit adeo actio ipsius a rectitudine quoad intellectum. Exemplum tutoris bona pupilli negligenter administrantis singula illultrat: id quod levi attentione perspicitur. Asque adeo apparet, cur negligentia tutoris in administrandis bonis pupilli Pro culpa habeatur. c

593쪽

De Imputatione morali, Dolo re Culpa. 369

. g. 7 9. suo maior itaque fuerit negligentia, eo major eIiam Fundamen-ς θ a est β. 7 3 8. . - rumgradu-

Negla gentiam admittere gradus , supra demonstravimus ue a g. 736. . Unde quae de gradibus negligentiae n r. f. eu.ὰ an- magnitudi- notavimus, ea de culpa tenenda surit, quae in negligentia, ne neglι. consequenter omissione diligentiae s. 7s I. consst; t. Vi-gentiae .dimus ibidem Jus civile in iis negotiis, in quibus agentis requiritur diligentia , tres gradus dligentiae constituere, maximam scilicet, mediam & minimam, & diligentiae maximae

respondere negligentiam minimam, minimae autem maximam

dc mediae mediam. Unde in istis negotiis culpa distinguitur in tres gradus, Iatam scilicet, levem & levissimam. Culpis lata est, quando negligentia maxima; levis, quando media; levis. a, quando minima. Unde dc culpa lata dicitur omissio diligentiae minimae seu infimae, quando scilicet agens ne eam quidem diligentiam adhibet, quam Vulgo homines etiam parum diligentes in rebus suis adhibere solent. Culpa levis vocatur omisso diligentiae mediae, quando nimirum agens eam non adhibet diligentiam, quam communiter homines diligentes in rebus suis adhibere solent. Culpa denique levissima appellatur omissio diligentiae maximae seu exactissimae, quando scilicet agens eam non adhibet diligentiam, quam homines diligentissimi adhibere solent. Quemadmodum vero ibidem monuimus divisionem diligentiae & eidem consormiter negligentiae in maximam, mediam & minimam esse inventum J ris civilis; ita nemo non videt, divisionem culpae in latam, levem & levissimam nonnisi hujus Iuris inventum esse, quod

ignorat Jus naturae, gradus multo plures, quam tres agnoscens, sine Mathematicorum ope non determinandos. ceterum ex dictis porro manifestum est, nequidem in Iure civili culpam quamvis in latam, levem & Ievissimam dividi. quemadmodum vulgus Doctorum sibi persuadet ; sed eam

tantummodo, quae spectatur in negotiis alienis, in quibus agentis diligentia lege exigitur. & damnum ab agente datum alteri reparandum venit. Facile hoc probari poterat legum Roma Volsiι philos. Pract. Univem Pars I. Cccc narum. Diuitia eo by Corale

594쪽

Pars I. Cap. VI.

narum autoritate, nisi ab instituto nostro laret alienum, cum nobis jam propositum non sit Juris Romani interpretem agere. Quamobrem nec nostrum esse existimamus, notiones culpae latae, levis & levissimae legibus Romanis conru enienter ita du- terminare, ut certior & facilior fiat eorundem applicatio. Ut tamen aliorum attentionem & acumen excitemus p id unicum

hic annotasse lassiciat, inquirendum esse in ea, quae in aliquo negotio ab agente exigi possunt, & per experientiam definiem dum esse, quid circa talia ab hominibus fieri soleat, prouti magis vel minus se praebent diligentes. Nimirum quod faciunt diligentium plurimi, ad mediam diligentiam referemdum. Mediam quod excedit, ad maximam seu exactissimam spectat: quod ab ea deficit, id minimam seu infimam arguit. In exactissima praeter ea, quae insunt mediae, plura adsimi: in insima desiderantur, quae in media locum habent. De sd s. 76O.

Si quis minime perpendit, quidnam sub notis cir-

rantia mHdcumstantiis ex actione sua boni vel mali conseqiu possit; issi. incoesideratus dicitur. Unde Deonsiderantia est omissio actuum intellectus, quorum ope agenti innotescere poterat', quidnam ex aeti e sua sub iis, quas novit, circumstantiis honi vel mali consequi possit.

Uernaculo sermorae utrastisanateit appellare solemus, quod hie inconsiderantiam vocamus. Ita inconsiderate agit equiso, igni tabulum in equiti relinquens, ubi ab equo caIcitrante carishontis candentes in stramina facile eiiciuntur, quod mon perpendat, facile suboriri posse incendium. Sane memoriam subit, olim Uratistaviae , cum adhuc adolescens in patria deserem , plura aedificia cum coenobio R. R. Patrum Dominucanorum conflagrasse istiusmodi inconsiderantiae vitio.

g. 76 I. Dion ae. In oderantia custa es inconstrare agensis actis rate ais en- cu osa es. Qui cnim inconsiderate agit, is non perpendit, ii, oualis quidnam sub iis, quas novit, circumstantiis mali vel boni ex

his alio. actione sua consequi possit Ui. 7bo. , ad que deficit judi-

595쪽

De Imputatione morali, Dolo F Culpa. 3 I

cium de actionis suae bonitate vel malitia, consequenter actio a rectitudine deficit quoad intellectum a. 8r.). Quamobrem cum supponatur, quod facultatum strarum cosnoscendi usu impedire potuisset, quo minus deficeret; defectus iste vincibilis est s. 73 3. . Enimvero defectus rectitudinis quoad intcllectum Vincibilis culpa est β. 7I7. . PMtet itaque inconsiderantiam culpam esse. quod erat anum. Iam actio culposa est, quam agens culpa sua committit, sive ea privativa, sive positiva fuerit s. 7a8. . Quamobrem cum inconsiderantia culpa sit per demonstrata ; actio

inconsiderate agentis culposia est. quoa erat alterum. Quod supra de actione culpon incogitantis dubium movimus t. 749 ); de actione culposa incoasderate agentis

moveri etiam poterat. Eodem vero prorsus modo hic removetur , quo supra idem sustulimus. s. 762.

Deosiaram nosse debet principium actionis, cuIus pa--ι ance occasio ofersur, db H παπ. Τμέ nam Icilicer ex ea eo sederati. honi vel mab consequi possit. Etenim non perpendit, quidnam sub notis circumstantiis ex actione sua boni vel mali consequi possit g. 76o- ς adeoque non judicat exactione sua id boni vel mali consequi posse, vel etiam certo consecuturum. Sed nemo judicare Valet, ex ea actione, cujus patrandae occasio Offertur, id boni vel mali consequi posse, aut ad tu conlacuturum; nisi noverit, ex istiusmodi actione, qualis est praesens, vi circumstantiarum notarum, id boni vel mali consequi posse aut actu consecuturum, si nempe eam commiserit l, 36 a. PDch. empir. . Quamobrem inconsideratus nosse debet principium actionis dijudicandae, cujus patrandae occasio offertur.

Ita equiso inconsideratus, quem exempli loco paulo ante in scenam produximus notis. 76o. , non ignorare supponitur,s carbones candentes in stramina conjiciuntur, in equili, ubi

Cccc a nemo

596쪽

nemo praesens est per integram noctem, incendium suboriri posse. Si enim adeo stupidus supponeretur, ut ne quidem hoc nosset; non ex inconsiderantia, sed ex ignorantia vincibili ageret contra υpothesin. Ita Mathematicus novit, si duo fluida confundenda, ut commisceantur, fluidum specifice gravius specifice leviori esse infundendum & quidem lente, atque ita ut ex aliqua altitudine gravius in levius ruat Quodsi ergo contrarium facit, inconsiderate agit. Ast ubi alius id facit, cui theoria ista perspecta non est; ex ignorantia proficiscitur defectus rectitudinis actio ix, quae in culpam abit, ubi igno'rantia fuerit vincibilis. Nemo existimet, exemplum hoc ascopo praesente esse alienum, cum ex hac actione nihil resultet honi vel mali, nec agens agat contra obligationem. Etenim lex naturae nos obligat ad omnem actionum humanarum omnium rectitudinem g. I 89. Quamobrem qui minus recte agit, contra obligationem naturalem agit. Pranerea si fluida non satis fuerim inter se commixta, cum tamen id fieri e re

esset, semper creatur molestia nova actione ea ulterius commiscendi, qua carere poteramus, ut taceamus ea, quae superius de actione incogitantis annotavimus t. f. 749.), ad incon siderantiam quoque trahenda not. f. 76 I. , maioris utique ponderis, quam vulgo existimatur , nee mentionem faciamus illorum casuum , quihua minus recte factae confusionis vitio mederi non possumus Unde & minus recte facientem in casu incons derantiae reprehendimus, in casu ignorantiae invincibilis excusamus; recte autem facientem laudamus, manifesto

indicio, quod etiam in hisce imputationi locum iaciamus. Quodsi quidam omnem obligationis naturalis amplirudinem minime perspiciant, notione spuria legis naturaliv delusi, quam a civili non satis distinguunt , ae ideo iniet subtilitates

inanes referant, quae magnum in praxi morali momentum

habent: illi per nos sensu suo abundent certo persuasi , nos non aegre laturos, si contemnant, quae nos perspicillis psychologicis aliisque usi videmus, ipsi autem absque iisdem videre minime posse satis superque novimus. Inconsderantiae rei evaderemus, dum de inconsiderantia agimus, nisi hunc contemtum aequo animo ferre vellemus.

g. 763.

597쪽

De Imputatione morali, Dolo F Glpa. 373

rum sibi perspectarum , es om/ssione applicationis princi8ri r Qtia pro- ejus aeuuicanae , qui amscilicet ex ea se ι possis vel actu prisco/υν- sequatam Consistit enim in omissione actuum intellactus ,sut.

quorum ope agenti innotescere poterat, quidnam ex acti

ne sua boni vel mali consequi possit I. 76o. . Quoniam

circumstantiae praesentes, sub quibus actio committenda, ipli sunt perspectar g. cit.); judicium Ermare poterat, quod actio patranda talis sit, seu hoc modo determinetur. Et quia novit principium actionis hujus dijudicandae, quisnam scilicet ex ea boni vel mali consequatur cf. 76 a. , judicium illud hoc ipsum principium in memoriam eidem re-Vocare poterat, modo attendisset animum ad praedicatum

judicii, qualis nimirum sit ea actio, seu quomodo per circumstantias determinetur et et 8. III. P d. empiri, Unde pronus inserre poterat, ex hac actione hoc consequi posse β. 36ι. PBeb. empir. omittit igitur iudicium de aetione praesente, qualis ea determinetur per circumstantias sibi perspectas, ac ideo porro omittit applicationem principii ejus dijudicandae, quidnam scilicet ex ea sequi possit, vel actu sequatur. Atque adeo patet inconsidetantiam consistere cum in omissione judicii de actione, cujus patrandae occasio offertur, qualis ea sit vi circumstantiatum tibi perspectarum, eum omissione applicationis principii ejus dijudicandae, quidnam scilicet ex ea sequi possit, vel actu sequatur

Propositio haec utilissima est in praxi: neque enim distincte

doceri potest, quomodo inconsiderantia evitetur, nisi intelligas, quinam sint illi intellectus actus , in quorum omissiona proprie consistit inconsiderantia. Ita equiso inconsideratus non format judicium , quod equus calcitrando carbones ex ignitabulo in stramina excutere possit, nec ad hunc casum Cccc 3 animum

598쪽

Pars I. Cap. VI.

animum advertit, adeoque nec memoriam ejus subit principium, carbones eandentes stramina in flammam conjicere,

consequenter nec de eo cogitat, quod infelici istiusmodi easuis incendium suboriri possit. Vides adeo equisonem inconsiderate agere, quod de actione sua nullum sormes judicium, quale vi circumstantiarum ipsi saris perspectarum, utpote in oculos incurrentium , formare poterat, nec ad actionem rite determinatam applicet principium abunde persDectum. Vides elidim deficere applicationem principii, quia deficit judicium de actione praesente, qualis ea sit vi circumstantiarum suarum,smulque attentio ad idem. Atque adeo ex desectu jussicii dx attentionis ad ipsum desicit ratiocinium, quo periculum ab actione imminens colligi poterat. Eodem prorsus modo sese res habet in exemplo altero, quod in medium attulimus. Mathematicus non iudicat, fluidum A esse specifice gravius, sub dum vero B esse specifice levius; neque ad gravitatem specificam horum fluidorum animum attendit. Quamobrem nec memoriam ejus subit principium, quod duo fluida diversae fravitatis specifice invicem commixturus confusione, specifice gravius infundere debeat leviori, ita ut m altitudine quadam

in hoc delabatur. Unde nec juὸicat fluidum A ea lege instin- di debere fluido B, consequenter pra postere asit.

s. 76 Improui- . Improvidus dicitur agens, qui ad malum in dato casu aedilia quideVentu possibile, quid praevidere poterat, animum non ID. attendit. Unde Improuidentia cst desectus attentionis ad malum in dato casu eventu possibile, quod agens praevidere

poterat. Quod hic Improvidentia dicitur, id in sermone vernaculo un*rsithtigieit appellare solemus. Ita nemo non improvide agere dicit eum, qui in tenebris absque laterna ingred, tur Ioca, in quibus fimi, straminum aliarumque materiarum Aelle inflammabilium & combustibilium multitudo. Malum,

quod hic evenire potest, incendium est: id quod agens facile

praevidere poterat, ad quod tamen vel non attendit animum,

vel quod eis praevisum nulla attentione dignum judicat. Uidemus Diuili do by Co

599쪽

De Imputatione morali, Dolo s Culpa. 37s

demus enim haud raro nonnullos improvidentiae suae admo. niros provide agere nolle, quod malum, quod metuunt alii, non adeo facile evenire posse sibi persuadent, quae non sem Per contingunt pro non eventuris habentes. Supervacaneam adeo mistimant attentionem ad id , quae non certo eventura sunt, tanto audaciores in improvide agendo, quo saepius non nocuit improvidentia, donec tandem casu fatali lapere discant. Recens adhuc animo meo observatur improvi entiae hujus exemplum, qua in aedibus contiguis incendium, quod dudum metuerant vicini, subortum.

s. 76sisImpromidus omittιt ea, quί declinanaei mali ex actione Primois sua eventu possibilis causaferet poteraur. Etenim improvidus gain imis animum non attendit ad malum in dato casu evcntu possProvidus. bile, etsi ipium pr videre poterat fg. 764.). Quamobrem nec de eo declinando cogitat, consequenter ea omittit, quae ejus declinandi caula fieri poterant.

Ita nimirum agit improvidus, quas nihil mali esset metuendum. Foribus apertis e conclavi egreditur, quas nemo nummos vel gemmas de mensa sit abIaturus, etsi probe norit, haud infrequenter huc illucve ire homines peregrinos, ut non vanus si furti metus. Immo du periculo admonitus respondet, non statim interea temporis, donec redeat, adiutinxum aliquem, cui furandi est animus. Fores igitur non clavidit , quibus clausis furtum praecaveri FotCIat. 766.

Dcogitans inconsideratus improdide agis. Etenim I proviis incogitans animum non advertit ad actioues suas 748 ,ri,tia ex consequenter nec qualis sit actio Vi circumstantiarum prae - incogitam sentium agnoscit, adeoque nec praeVidet malum eX ea eventu ita edi ia- possibile. Quoniam itaque nec ad ipsum animum advertere coodera valet, improvidentia vero in desectu attentionis ad hoc ira orta.

ipsum consititit s. 764J, incogitans improvide agit. Ouod

erat unum.

600쪽

vana per Gasiose

orta.

3 6 Para I. cap. VI.

Inconsideratus actus ii uellectus omittit, quoriani ope ipsi innotcstcre poterat, quidnam ex actione sua, subiis, quas novit, circumstanti is, mali consequi possit g. 76o. , adeoque malum Getuu postibile minime praevidet, et ii praeviderc potuisset, nisi in conlidcratus fuisset. Quam ob rem nec ad ipsum animum advertere valet. Quoniam itaque improudus est, qui animum ad malum eventu possibile, quod praevidere poterat, non attendit n. 764. ς inconsideratus improvide agit. Iuod erat alter M. Oritur adeo ex incogitantia S inconsiderantia improvidentia; non ramen semper ex hisce sontibus manat : id quod vel ex solo exemplo, ad quod modo provocavimus t. s. 76s. ,

patescit

g. 767.' Si quis muum aisquod eventu possibile agnoscit, vel ab alus de eodem admonerur, sibι samen fler adeι. adem sices nunc non esse eυenturum ἰ ιmprovide agat. Eleuim etsi norit, malum aliquod cventu non tinpossibile esse, etsi ab aliis de eodem admoncatur; quoniam tamen sibi persuadet, idem hic & nunc non esse eventurum , nec ejus in agendo rationem habet, consequenter nec animum ad ipsum attendit. Quamobrem cum improvidentia in defeetu attentionis ad malum in dato casu eventu possibile consistat, quod agens praevidere poterat 3.7 6 4. ; qui malum aliquod eventu possibile agnoscit, vel ab aliis de eodem admonetur; sibi tamen persuadet, idem hic & nunc non esse eventurum, improvide agit.

Vana hac persuasione improvide agunt plurimi & in maxima haud raro damna & pericula summa incidunt, quemadmodum obvia experientia docemur. Immo eadem magistra discimus, non dissicilius ab improvidentia avocari homines, quam ubi hac persuasone sunt imbuti, cui tanto majorem fidem habent, quanto frequentius improvide agentibus nihil accide. Diuitigeo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION