장음표시 사용
241쪽
re , et voluntatem sibi satisfacendi concepisse intelligeret, noluit diutius conqueri ; sed, paucis ad ea, quae jam dixerat, ad objurgationem additis, subjecit . Quandoquidem unius hujusce rei causa huc
non accessi, respondebo nunc ad ipsam schedulam, atque ita respondebo , ut iisdem prorsus, quae in ea leguntur, utar verbis . Quoniam fratres tui verentur , ne qui humanum te nunc praebes , Vesanus aliquando, ac serinus evadas , ideo nunquam per mittent, ita te domum hanc possidere, ut in ea quidquid collibuerit abs te impune agi posse arbitreris.
Certa igitur nostra, ac deliberata voluntas e St, ut, siquidem harum aedium possessionem retinere volueris , non secus eas possideas , ac caeteri, qui nostro in imperio sunt. Si id non placet, alterutrum accidere necesse est, ut, aut illas tu alteri, seu vendas, seu dono des , aut nos quoque alias in ditione tua comparemus , quas nullo casu amittere possimus .
Ergo, inquit Iulius Caesar , nullum futurum est discrimen inter me, qui tum frater, tum is sum , qui sum, et caeteros ditioni vestrae subjectos Cui Scipio i in ceteris maximum erit discrimen ; in hoc nullum prorsus. Tum ille ; alienum hoc mihi videtur ab omni ratione, et quod ferri nullo modo possit. Et Scipio ; multo magis , inquit, a ratione alienum,
242쪽
minusque tolerabile sit , si quis in aliena ditione velit parem cum ipsis dominis potestatem exercere. Hoc ipse non contendo, ait Iulius Caesar, sed illud tantum, ut ne domus mea publicari, seu in fiscum redigi possit. Tunc Scipio ; et quid aliud hoc est, quam pari cum dominis esse auctoritate λ quis enim, hoc dato, quod ipse petis, prohibere te possit, quo minus in ea vel sontibus asylum praebeas, vel exules intromittas , vel arma congeras , vel denique omnia efficias, quae ne ipsi quidem ditionis Principes jure possint efficere His , et aliis in eam sententiam adductis rationibus cum manus tandem dedisset Iulius Caesar, negotium denuo a Scipione repetitum , feliciterque confectum est . Ita oppidum Sanctus Martinus Pyrrho, et Scipioni; Insula Ferdinando ; Pomponiscum, quod fortasse Pomponianum Ma Pomponianis castris, uti Vitelliana, quae in proximo eat, a Vitellianis dici possit, Iulio Caesa- . ri in partem obtigere . Qua in tractatione sic animo asseetus fuerat Scipio, ut, si commodior in tres partes fieri potuisset divisio , ab ea ipse libentissimo an, mo se subducturus fuerit a at cum provideret, sere , ut difficultatem id non minueret, sed augeret potius, suam sibi quoque portionem assumpsit a ita tamen
ut Pyrrho integram oppidi administrationem libere
243쪽
in perpetuum concesserit. Hanc bonorum divisionem statiin animorum vinculum , atque concordia Ferdinandum inter, et Iulium Caesarem est consequuta ; et quidem talis, qualem nunquam SperaVerat Scipio : ex quo liceat colligere vere opus Dei, non hominis illud suisse. Verum si in aliorum animis conciliandis non inutile Scipio divinae bonitati ministerium praebuit, effugere ipse certe non potuit, quin alterius iracundiam in se concitaret. Cum enim nonnullisti post pactam divisionem diebus administrationem oppidi Sancti Martini suscepisset , velletque ex ossicii sui munere plura promulgare, aut potius renovare edicta , sciens, Iulium Caesarem nonnulla admittere ex iis , quae lege prohibenda essent, et illud praesertim, quod exules, et capitis damnatos apud se haberet ;illum privatim alloquutus est, enixe rogans , ut, ne edicta viderentur ipsius causa promulgata , vellet Suapte Sponte eos missos facere et id ipsimet honori futurum, sibi vero incredibili voluntate, quo, et injunctum sibi a Deo munus exequi, et communi posset illius populi quieti, ac securitati conSulere . Quo niam vero in iis erat M. Antonius quidam cognomento Mancinus, quem Iulius Caesar inter familiares as
crip4erat, illum unum, dicebat Scipio, se permis.
244쪽
rem non dimitti ; non quod ille melior esset caeteris, neque enim multo post,eodeminet jubente Iulio Caesare,elisis illi a carnifice cervicibus,multorum scelerum poenas luit sed quod videretur rationi consentaneum, familiaritatis jus illi aliquo modo prodesse . His auditis Iulius Caesar mirifice excanduit , multaque in
fratrem dixit querimoniarum , ac lamentationum plena et quanquam rationibus, et Scipionis constantia tandem victus , legum quidem promulgationi asse Sus est, illisque est obsequutus , altius tamen indignationem in animum demisit, eaque impulsus varia perrexit in Scipionis contemptum in vulgus spar gere o quae, etsi tacitus , magna tamen Cum animi molestia transmittebat Scipio et ac suberat discrimen, ne in aperta jurgia utrinque iretur , nisi peropportuno tempore adfuisset Pyrrhus e Belgio rediens . Hujus praesentia non modo Iulii Caesaris obtrectandi licentiam compescuit , sed effecit etiam non ita multo post, ut quatuor fratres cum simul ali- quando pransi essent, se invicem uno tempore amicissime , ac non sine lacrimis, amplexarentur. Peractis iis , quorum causa in Cisalpinam Galliam venerat , coepit Scipio de suo ad Urbem reditu cogitare , extra quam.mirabile dictu est, quam insuavis
illi videbatur hujus lucis usura . Neque Vero id im-
245쪽
moderata efficiebat ulla cupiditas et nihil enim omni .no sibi tunc aut sperabat, aut deposcebat: quod eo mirabilius videri possit, quod majus eum cepit paucos post annos ejusdem civitatis taedium , quo tempore communi hominum judicio poterat sibi non mediocria polliceri Sed haec in loco reddemus. Igitur e vestigio iter esset ingressus, nisi illum hiemis asperitas retardasset ; at adulto jam vere ad comsuetum se domicilium contulit: ubi tota illa aestate is fuit annus septuagesimus nonus supra millesimum , et quingentesimum nihil habuit antiquius,
quam ut inceptum jamdudum opus perficeret, Seque ad sacratissimum presbyteratus ordinem compararet .. Ad hunc tandcm evectus est Kal: Novembris festo ipso die Sanctorum omnium in sacra aede Sancti Silvestri, quae est in Quirinali, ministerio Thomae Episcopi Assafensis Angli , qui in Urbe Vicarii Apostolici vices gerebat, viri tum professione , erat enim Clericorum regularium familiae adscriptus tum vitae innocentia clari , et Scipioni jam inde ab Tridentina Synodo familiariter noti, a quo caeteris etiam sacris ordinibus initiatus fuerat . Die vero undecimo ejusdem mensis, qui dies est natalis beatissimi Episcopi , et Confessoris Martini sein cujuς maxime tutelam,secundum Deiparam Virginem,ac Sanctum Hiero
246쪽
nymum Ecclesiae Doctorem se dederat , primam divinae Majestati hostiam immolavit ad praesepe Christi Domini, quod in Basilica Sanctae Mariae ad Nives religiose colitur . Ita trium simul patronorum Scipio rationem habuit: nam Sancti Hieronymi corpus
prope ipsum praesepe conditum esse constans fama, ac complura monumenta testantur . Factus sacerdos 'reliquum annum illum, ac totum insequentem qui te , ac tranquille transegit. Postero cum accepisset
Vincentium Mantuae Principem inibi esse , ut Ma garitam Farnesiam Alexandri Parmae , et Placcntiae Principis filiam in matrimonium duceret ; eamque ob causam tres S .R.E. Cardinales Alexandrum Farnesium, Ioan: Franciscum Gambaram, et Ioane Uincen-centium Gonzagam decrevisse ex Urbe Mantuam proinficisci , existimavit suae in Mantuanos Principes obis servantiae, et cum eisdem cognationi convenire , ut et ipse hujusmodi solemnibus interesset - Quare caeteros , qui Roma discedebant, antevertens, Guillelmum Ducem , et Vincentium Principem convenit, iisque studium , atque operam suam promptissime obtulit: a quibus benigne primo acceptus, deinde obviam etiam honoris gratia missus est Farnesio , et Gambarae Cardinalibus,qui una iter fecerant ad agrum usque Mutinensem . Nuptiae celebratae sunt splenis
247쪽
didissime;easque una cum iis,quos ante nominavimus, praesentia sua cohonestarunt Aloisius Estensis Card natis, Alfonsus Ferrariae, et Octavius Parmae Duces et observatumque est ex tot prine ipibus viris solos Ioanet Uincentium Cardinalem, et Aisonsum Ducem pedibus ambulasse, cum caeteri omnes , sponsis exceptis , sella gestatoria , utpote podagrici , uterentur. Quare homini cuidam festivi , ac lepidi ingenii occasionem praebuit dicendi per j oeum ; videri illud sibi
Principum non conventum , sed valetudinarium ἀEstensem in Galliam Cisalpinam Roma detulerat quasi turbo quidam improvisae tempestatis . Nam cum ex itinere transalpino in Urbem reversus nihil longinquius, quam Tibur cogitaret, accidit, ut nonnulli ex ipsius familia, qui violatas domini aedes a
publicis lictoribus serre non possent, Sumptis armis, in illos impetum facerent, ae vulneribus male mulctatos in fugam conjicerent. Hujus criminis reos postulavit sibi tradi Gregorius ; quod cum differretur, Hieronymum Matthaejum Camerae Auditorem ea de re misit ad Aloisium , qui illum plures horas expectare jussum demum aedium postico elusit . Insequenti die veritus , id quod erat, accusatum se aput Pontificem, quod praecipuum in Urbe magistratum eum Principis mandatis ad se acceiantem condet
248쪽
ptui habuisset, Pontificem adiit. Ibi dum facti e
cusationem orditur, irata oratione excipitur, et quam
do nulla demissi animi signa ostenderet, dimittitur cum praecepto , ut Urbe, ac Tibure ipso quamprimmum abscedat. Quod ille ita praestitit, ut quamvis
a Senatu fere universo, ipsoque adeo Iacobo Boncommpagno, cujus praecipua in Urbe erat autoritas, Sum ' mis precibus rogaretur , tempus amicis daret comveniendi , et placandi Pontificis ; ipse illo eodem die,
non expectata familia , cum paucis praeripuit se ex Urbe , et quam celerrime potuit, omni paullo post excessit ecclesiastica ditione , Patavii , ut dicebatur , moraturus , quoad opportunius sese objiceret consilium . Nuptiis cum interesset, frequend, ac p ducunda fuit Scipioni cum illo consuetudo : nam ,. obliterata omni praeteriti temporis memoria, a primo statim in Urbem regressu ostenderat Estensiv cu pere se vehementer, ut Scipio ad veteris obsequii rediret officia r actumque eodem tempore per Cardina- Iem Tridentinum, qui singulari Estensem benevolentia prosequebatur , ut ab Ferdinando Medice Sci pio abduceretur et quod quanquam frustra tentatum acrius enim urgenti Tridentino responderat libere Scipio ; se , utcumque caderet consilium Suum , nota deserturum, qui se olim ab Estensi contemptum. LI
249쪽
clientelam susceperat) antiquus tamen utrinque redintegratus est amor. Nuptiis peractis, cum constituisset Scipio integram aestatem , quae jam aderat, apud suos transigere , Martiniani otii impatiens , ac veteres amicos revisendi cupidus Ferrariam primo , ut Estensem, qui rebus jam cum Gregorio compositis reditum ad Urbem parabat, iterum salutaret; deinde Venetias ; postremo Patavium petiit: quam ille civitatem , ob florentis adolescentiae annos in ea iucundissime consumptos , Semper, tanquam alteram patriam, dilexit unice. Domum reversus , cum videret quotidie magno animi sui moerore primarium illius oppidi templum , ct ruinosum , nec quo decebat cultu, ornatuque instructum, constituit omnino in Dei honorem, ad suae ipsius animae salutem, ac loci splendorem, quantumvis magni ea in re suturi essent Sumptus , vetere funditus everso aedificio , novum excitare . Itaque adhibitis probis architectis , a quibus dimensionum rationes edoceretur, modum ipse templo, ac formam suo ingenio praescripsit. Cum Vero tam inops esset a pecuniis , ut vel unde opus inchoaret illi non suppeteret ,3 essetque nonnullo insuper obstrictus aere alieno ue ne novum, aut ne magnum saltem conflaret et partim praediolo quodam distracto , partim
250쪽
23 Iquadam, quae sibi a Pyrrho fratre ob partium aequationem debebatur , pecuniae Summa , quamVi S e X imgua , in hunc usum conversa , ingruenti, quoad ejus fieri potuit, necessitati prospexit. His ita constitutis , nec dum tamen opere incepto , quod immineret hiems , Scipio Romam rediit : quo item tempore
Ferdinandus frater ad Belgicum bellum, illi eidem
equitum turmae praefectus , quam Pyrrhus antea duxerat , ire contendit . Appetente autem Vere , Ve
teri diruto templo, jam novi jacta erant fundamenta , cum alia sese obtulit Scipioni necessitas rei familiaris profundendae . Nam cum, indictis a Rodul-pho Caesare Augustae Vindelicorum Imperialibus Comitiis, Gregorius Pontifex de mittendo eo Apostolico. Legato consilium iniisset, id muneris demandavit Ludovico Madrucio Cardinali, viro non tam quod Germanus , quam quod summa probitate di summa doctrina, et multiplici rerum experientia insignis esset , ad illud negotium conficiendum maxime omnium idoneo . Is a Scipione pro, veteri amicitia quaesivit, velletne una secum iter illud facere. Sane tenebatur Scipio non mediocri Caesaris Aulae desiderio , ut quam erga Maximilianum patrem exercuerat observantiam , eandem filio Rodulpho praestaret ue verum tam alieno tempore non facile addu-