장음표시 사용
211쪽
boraretur non defuisse quidem sibi unquam animum bene de illo merendi: et fortasse aliquid etiam
re ipsa praestitum I plerumque tamen occaSionem , , facultatem assidue defuisse e sperare se posthac so-re , ut clariora in dies existerent suae in eum pietatis , et ollicii testimonia. Addidit ad haec, si per anni tempus licuisset, continuo se ad illum honoris, et obsequii causa iturum fuisse ; sed quando id non
pateretur caelum Romanum , cum primum se fregis-Sent summi calores, quo tempore Urbe egredi lethale existimatur, suo se prorsus , Deo permittente,
satisfacturum ossicio. Ad hasce Scipionis litteras perhumaniter respondit Guillelmus: atque ita respondit, ut carum sibi futurum illius adventum ostende rit . Quamobrem ille extremo mense Augusto Mantuam prosectus Guillelmo se in conspectum dedit ra quo hilari quidem vultu exceptus eSt, Verbis tamen in praesentia nonnulla arte compositis, atque elaboratis . Cum enim sciret, Fridericum patrem aliquando nescio quem sibi non omnino parem, qui cum
antea Simultatem exercuerat, ad colloquium admi-Sisse, eaque in re certa verborum Arma usum esse:
eadem diligenter conquisita et ipse uti voluit et qua tamen nihil duri , aut acerbi continebatur , praeter illud ; talem se Scipioni ab eo tempore voluntatem
212쪽
praestiturum, qualem in ipso erga se animum experiretur : hac una severitate colloquii mansuetudinem Guillelmus attemperavit. Postquam vero duos circiter menses in propinquorum consuetudine , ac complexibus consumpsisset Scipio , Romam , appetente jam hieme , reversus est. Unde, et litteris saepe , ad quas numquam Guillelmus non peramice respondit, et ossiciis , quotiescumque sese obtulit occasio , non
destitit, vel injussus, ejusdem animum pacatiorem in dies sibi reddere r neque id quidem , ut aliquam im de sibi pararet honoris , aut commodi accessionem, sed ut sibimet ipse constaret , illudque essiceret, quod ratio videbatur postulare. In his duo illa praecipue visus est Guillelmus grato admodum, ac laeto accepisse animo ; alterum fuit, quod cum per Sigismundum avunculum Scipio certior esset factus, illelmum magno teneri desiderio, ut pensionem illam, quae sibi e reditu Mantuani Archidiaconatus solvebatur , certa quadam pecuniarum summa pateretur reis
dimi , quo integrum illud Sacerdotium posset in antiquum suae familiae virum ex suo patronatus jure conserendum curare , Scipio, quanquam Satis angusta in re , non solum Ducis voluntati non est adve satus , sed etiam totam illi pensionem contra receis .ptum morem magno animo remisit s alterum suit,
213쪽
quod cum triennio post, ditione Montisserrati Ducatus titulo insignita, impetrasset Guillelmus a Maxi-ximiliano Caesare privilegium quoddam valde honorificum , quo illi, inter caetera, cunctis honoribus, ac titulis, quibus Duces alii, quantumvis magni, ac prae potentes exornantur, uti permittebatur; coepit paullatim a sibi subjectis primo , deinde ab aliis etiam titulum Serenissimi exigere. Quoniam vero ea reS non minimum habebat dissicultatis, praesertim apud Supremos Principes , ac proinde apud eos, qui ex iis pendent, cujus hominum generis plena est Romana Curia; non inutilem illi Scipio operam navavit, dum alios senatorii ordinis, ad illum hoc honore assiciendum adducit; ab aliis , quorum ipse per se animum Guillelmus cognoscere non posset, nonnulla exprimit , quae scire ille vehementer optabat . Sed hoc postremum, ut diximus , accidit aliquanto post
Interim sequenti anno MDLxxiiii. nova Scipioni se- a174 se obtulit suos revisendi occasio . Nam cum Henricus Rex Poloniae, audita fratris sui Caroli Francorum Regis morte, clam, ac non sine periculo, avitum
Regnum petiturus, Polonis se subduxisset , jamque non longe abesset ab Italiae finibus,Scipio non ipsius quidem causa, in cujus clientelam nunquam suscipuexpetiverat, sed Ludovici Ducis Nivernensis Regem
214쪽
s comitantis, qui litteris ad illum datis magnam ipsius videndi cupiditatem ostenderat , initio Mensis Iulii
Venetias citatis equis se contulit, quo ipso die cum Romae haberetur Senatus Gregorius Pontifex Philippum Vastavillanum, sororis filium , in sacris ad eum diem vestibus nunquam conspectum, Cardinalem secit et illam vero ejus rei praetexuit causam, quod cum in eodem Consistorio suum, et Apostolicae Sedis Legatum de latere Philippum Cardinalem S. Sixti, fratris filium, ad Henricum Regem iter per Italiam facturum destinasset, operae pretium videretur alterum ex propinquis , qui Pontifici adesset, eodem Cardinatatus insigniri honore . Venetiis versatus est Scipio aliquot dies ante Henrici adventum magna cum animi voluptate : quo tandem per Forum Iulii adventante, egregia illa Civitas semper mirabilis se ipsa mirabilior apparuit. Sed haec nos , quae ad institutam narrationem minus attinent, dimittamus . Inter alios Italiae Principes , qui Venetias Regem salutatum con venere , Guillelmus suit Mantuae Dux : qui cum non satis prospera valetudine tunc uteretur , paullulum moratus, domum rediit, non ante tamen, quam ab Henrico impetrasset, ut ab se in Urbe Mantuae hospitio recipi pateretur. Neque vero, discedentibus
aliis, discedebat Rex, Venetae Urbis magnificentia,
215쪽
elegantia, oblectamentis mirifice captus et quae quidem res illius existimationi nonnihil detraxit. Tandem post dies circiter viginti Emanuelle Philiberto Sabaudiae, et Aisonso Ferrariae Ducibus comitatus iteriam coeptum repetiit: ac primo Ferrariam, inde Mantuam venit , apparatu vere regio a Guillelmo exceptus . Cui quidem Guillelmo tum Regi obviam eun- i , tum quaevis alia in ejusdem honorem agenti Scipio assidue adsuit. Profecto autem post integrum diem Rege , Scipio partim Mantuae , partim in Oppido S. Martino tamdiu substitit, quoad, lata jam a Caesare secundum ipsum , et fratres, quam diximus , sententia, Pyrrhus in Italiam pervenit. Quem vix amplexatus Romam iterum reversus est. Neque ita multo γ7F post adsuit annus Iubetaeus, qui fuit MDLxxv. Quo anno ex Hispania in Italiam primum, et ad ipsam Urbem religionis ergo accessit, ut supra memoravimuS, Frater Franciscus Gonraga ; quod quidem tam longinquum iter pedibus ita consecit, ut ne asellum quidem , veI in maximis aestivi temporis caloribus, nisi semel, ad-Vena coactus valetudine , unquam conscenderit: ex
quo liceat conjicere, quam austera , atque ab omni luxu aliena, quemadmodum virum Deo dicatum de-eet , illius vita semper fuerit: ac nemini etiam mirum videri possit, si biennio post Provinciae S. Au-
216쪽
tonii, in quam mox ex Hispania reversus se conferre jussus est, primo provincialis, deinde , altero transacto biennio, in Comitiis Lutetiae Parisiorum celebratis , totius Franciscanae familiae, cui ab observantia
nomen est inditum , generalis Minister , cum nondum trigesimum tertium aetatis annum explesset, Summa omnium approbatione creatus suit. Quo in munere octo ipsos annos obeundo qualem se geSserit , cum alia multa, tum praecipue honorificum Philippi Regis testimonium , de quo suo loco dicetur, satis demonstrant. Eodem anno Scipio quatuor ordines , qui minores vocantur, permissu Pontificis ab Hippolyto Capilupo, Fanensium olim Episcopo, Suscepit. Levatus quippe tunc nonnulla terrestrium cogitationum cura,coepit animum ad caelestia adjicerer nec tamen ad majores ordines provehi statim voluit a sed hoc distulit in saeculi hujus annum uSque Septuagesimum Septimum . Quo toto temporis intervallo , quod memoriae prodendum sit, omnino Scipioni accidit nihil ; si unum tamen, et alterum excipias, quae, quanquam ad illum non aeque pertineant, narrare tamen in animo est: sunt enim non indigna, quorum cognitio ad posteros manet. Prius fuit hujusmodi.
Praeerat jampridem insigni Toletanae Ecclesiae Frater Bartholomaeus Carama ex Dominicana familia,
217쪽
praecellenti quidem eruditione, ac morum severitate vir, sed dubia in Deum pietate, ac fide: nam quatuordecim circiter annos, ex quibus Septem in Hispania, totidem in Italia deinde transegerat , haereSis postulatus asservabatur in carcere , deque ejus capite judicium summa cura , ac contentione agebatur: quo tandem consecto judicio, statuit Gregorius ea de re sententiam serre : quod quidem optaverat vehementer , sed morte praepeditus praestare Pius praecessor non potuerat. Illo igitur e mole Hadriani, ubi custodiebatur , quodam die accersito una cum iis , qui ipsius causam procuraverant, in quibus erat Martinus ab AEpitquela Doctor Navarrus, vir innocentia Vitae, ac scriptorum multitudine , praestantiaque colebcr-rimus, sedit Pontifex in eo Palatii Apostolici cubiculo, quod ab audiendis privatim Oratoribus, aliisque Principibus viris nomen invenit , adsidentibus illis tantum Cardinalibus, qui Sancto Inquisitionis Oiscio
praesident , duobusque praeterea , quo S actorum recognitores paullo ante esse jusserat Pius , Ludovico Madrucio, et Fratre Felice de Monte alto , qui Gregorio in Pontificatu successit: praeter hos nulli aderant, nisi Bartholomaei Archiepiscopi Adversarii, Procurator fiscalis causae , aliique perpauci , inter quos numerabatur Scipio, eo non vulgari quorundam stin
218쪽
dio introductus. Sedentem Pontificem clausere utriniaque humiliori subsellio Cardinales : contra in extremo septo Bartholomaeus, quique illius causae patro cinium praestiterant nixi genibus consistere et stabant caeteri. Tum sententiam Ponti sex de scripto pronuntiari jussit: in qua post multa Bartholomaeus damnatus est, non tamen uti haereticus simpliciter, sed uti haeresis vehementer suspectus e ac propterea coactus detestari sexdecim haereticas enuntiationes, quibus suspicio , quam de se ipse excitaverat, nitebatur: administratione praeterea, ac proventibus suae Ecclesiae mulctatus est ad annos aliquot, attributa ei interim in victum , cultumque modica quadam redituum portione ; illique praeterea injunctum, ut quibusdam salutaribus poenitentiis cui pam expiaret . Quae omnia ut tam ipsi, quam. eju& patronis
inopinata accidere , ita quod ex aspectu conjici potuit incredibili ipsos animi molestia, ac moerore affecerunt. Neque vero id mirum, cum praecipui ex illius fautoribus , ipse que in primis Martinus Navar-rus, cujus de religione , ac pietate nemo unquam dubitavit, ita dicere soliti essent; si haereticus ille
Sit, Se quoque haereticos esse . Contra qui illum op
pugnabant, in quibus nonnemo erat Episcopus, pamiam ante latam sententiam profiterentur, fieri ne
219쪽
quaquam posse, quin ille haereticus pervulgaretur. Qua in opinionum varietate , aut potius pugna nulla
videtur potuisse aptior ferri, quam quae lata est sententia : quandoquidem , neutra ex partibus vincente , aut succumbente, utraque victa simul, et victrix discessit. Illud vero certum cst, non multos post dies, cum Bartholomaeus aegritudine magis animi, quam morbo consectus occubuisset, eum continuo factum
esse universi populi concursum ad illius corpus visendum , tangendum , deosculandum , atque adeo ad aliquam vel minimam ipsius Vestimentorum portiunculam abscindendam , atque asportandam, quod nonnisi iis accidit, quos sanctissime Vixisse constans opinio est ut Cardinales Sanctae Inquisitionis officio praepositi pro sui muneris dignitate serio prae cipere coacti sint, ne diutius inhumatum corpus relinqueretur . Alterum , quod multo magis ad Scipionem pertinet , illud fuit. Uergente jam ad finem eodem anno Septuagesimo sexto Ratis bonae, ubi Imperialis Conventus celebratus fuerat , Maximilianus .Caesar diem et ipse clausit extremum : Princeps , cujus obitum , sive ad aetatem , sive ad virtutes illius aspicias, gentium lacrimis dignissimum putes. Aetatis annum quinquagesimum nondum erat ingressus. At
220쪽
nullam vitae partem non in artibus iis , quae viro principe sunt dignae , transegerat . Humanitas in eo tanta, tantum de omnibus bene merendi stu-
dium , ut ad juvandos homines non minus , quam ad imperandum natus videretur . Neque vero aberat ab eo dignitas , quae hominis, locique majestatem deceret. Acre illi in rebus omnibus judicium , prudentia singularis, temperantia , liberalitas , eloquentia nequaquam intra modum communis laudis . Sed inter maximas ejus , plurimasque virtutes eminebat praecipue mansuetudo , qua essiciebat, ut omnium animos, vel invitos, ad se traheret. Verum , ut mortalium res ita natura comparatae sunt, nihil ut omni ex parte beatum sit, tot, ac tantis Maximiliani laudibus, nubes veluti quaedam, obtendcbatur suspicio certorum hominum , germanos christia-nac pietatis ritus tacita cogitatione parum ab ipso
probari . Qua de suspicione quid sentiendum sit, soli Deo, qui verissime scrutator cordium praedic tur , relinquendum judicium . Sed utique sileri non debet , nullam unquam ab co functionum illarum Omissam , quibus , quasi nota quadam , catholici Principes ab haereticis publiee distinguuntur . Sed ut ut se res habeat, illud certe exploratissimum, paucos majorem in ejus obitu , quam Scipionem, fecisse