장음표시 사용
231쪽
corpus ex Urbe Cremona, ubi illa diem suum obiit , in oppidum Insulam primo delatum est: quod oppidum ab eo tempore , quo Pyrrhus caepit Suam , ac iratrum ditionem administrare , unanimi filiorum Voluntate ita illi attributum fuerat, ut dum viveret eo tum in regimine, tum in caeteris omnibus non Secus uteretur, ac si ipsius proprium esset; deinde ad oppidum Sanctum Martinum transvectum , ibique hummatum in sacello ab ipsa constructo , ac dicato Sam tissimae Cruci in Aede Sancti Sebastiani : quo non ita multo post, permittente Scipionis rogatu Pontifice Gregorio , translatum est etiam Caroli patris cadaver ex aede Sancti Petri sita extra GaZolum oppidum, in qua caeteri omnes Scipionis majores utriusque sexus , quotquot Garoli dominati sunt, diem expe-pectantes extremum quiescunt. Non longe post Aemiliae obitum Pyrrhus filius militarem Philippo ReginaVaturus operam adversus ipsius et Dei perduelles in Belgium se contulit, Ferdinando fratri, consensu Iulii Caesaris, relicta totius ditionis administratione: quae res maximi inter juniores illos fratres dissidii occasionem praebuit. Nam Iulius Caesar, etsi verbis communis rei gubernacula sibi non deposcebat, re ipsa tamen multa efficiebat, quibus non obscure intelligebatur, iniquo illum animo pati, non eandem
232쪽
2I3 esse pene S se , quae penes fratrem esset, auctoritatem . Hinc paullatim factum , ut si quem Ferdinandus ex officii sui munc re aut exilio mulctaSSet, aut gratia, conspectuque suo privasset, hunc statim Iulius Caesar non modo apud se,invito fratre, retineret, sed omni prorsus studio , ac favore prosequeretur . Praeterea, quos Ferdinando sciebat esse caros , eos ipSe insectaretur, illorum vero, vel adversarios , vel a
mulos in deliciis haberet. Itaque dum hic uni, a teri ille favet parti, parum quandoque abfuit, quin
ipsim et manus inter se consererent : quod ne accideret , secundum Dei benignitatem, Ferdinandi, viri - alioqui scrocis , ac pavorem nescientis , patientia eL fecit . Verumenimvero , cum ne sic quidem fratris animum lenire Ferdinandus posset, coepit per litteras agere cum Pyrrho fratre, ut ipsius voluntate liceret sibi divisionem totius ditionis petere : caetera enim bona ex convento divisa jam fuerant. Cui rei libentissime assensit Pyrrhus , ut qui nec satis prono animo mansisset ad eam diem eum junioribus fratribus , et paucis contentus tranquillum sibi vitae genus jamdudum proposuisset . Ergo datis ad Scipionem litteris enixe eum rogavit, ut, si fratres in eo consentire intelligeret, ne gravaretur pro communi
bono eam provinciam Suscipere . Scipio pollicitus
233쪽
quidem est, non destiturum se communi fratrum , atque illius praecipue voluntati et verum dum, partim
in domesticarum rerum cura parum VersatuS , par
tim ab hoc divisionis nomine suopte ingenio valde abhorrens , partim denique inscius adhuc Iulii Caesaris in eam rem propensionis , diem ex die ducendo prosectionem protrahit, ecce tibi litterae a Femdinando fratre , quibus eum omnibus precibus Ora atque obtestatur, ut se quam citissime in patriam reserat a dissensiones inter ipsum, et Iulium Caesarem eo processisse, ut, nisi ipse continuo accurrat , Vereatur Vehementer, ne armis agendum sit. Tum vero Scipio minime cunctandum ratus , Vix petita a
Pontifice discedendi facultate, dat se illico in viam, et
permutatis equis ad oppidum Sanctum Martinum contendit . Ibi miserrimum rerum statum comperit. Fratres quippe non modo nullum inter se colloquium , nullam habebant consuetudinem, sed ita incedebant, ac si in singula momenta certandum illis esset :quandoquidem et longa satellitum manu stipatos , et pluribus tum majoribus , tum minoribus sclopis onustos se ipsos cunctis conspiciendos praebebant, maxima cum totius populi offensione , ac me tu , ne quid adversus hanc familiam grave per eos moliretur humani generis hostis. Haec non minore animi sui
234쪽
horrore, quam moerore videns Scipio derieravit omnino, posse se aliquid boni cssicere, animosque adeo inter se discordes , ac dissidentes conciliare . Quod tamen per se ipse non poterat, id clementissimi Dei munere tandem est consequutus . Hanc autem in ea re tenuit rationem, ac viam, ut cura
rei in primis deponi ab utroque insueta illa armorum genera , duobus hisce precipue innixus argumentis ; altero , quod ea nobilitate viros indecorum esset apparitorum more incedere ; altero, quod tot armis, atque armatis sepiri nihil aliud esset , quam signa timoris edere ; inanem vero. esse timorem iis in locis , ubi quispiam dominetur, cum. is et inter subjectos nullum. sibi parem, et sui defensorem universum habeat populum .. Quod si ab utroque id fiat
alterius fratris causa, eo magis. abjicenda. eSSe arma , quo res pejoris esset exempli, quoque nulla inter eos intercederet vera, et legitima odii causa .. Hoc autem aegre impetrato , illud deinceps. effecit ,. ut se mutuo alloquerentur z. quod ut facerent , neC cito, nec sine arte obtinuit . Ita pudore in eos. injecto,
securus jam videbatur , quamdiu ipse adesset, nihil
illos gravius aggressuros .. Cum tamen neque ob id. conciliatos vere illorum esse animos cerneret. , et Use omnem novarum turbarum occasionem tollere
235쪽
uchementer optaret , de ditionis partitione institit agere , ex his, quae brevi illo tempore expertus fue-
rat, Satis edoctuS, multo secus, atque antea Sentiebat , utilcm non modo rem illam esse suturam , sed etiam prorsus necessariam. Atqui ipso in tractationis limine illud se impedimentum objecit, quod Iulius Caesar negabat omnino Velle se a pristina communione discedere, arbitratus fortasse, melius esse inultis conjunctim,quam paucis solum imperare. Cum vero diceret Scipio, frustra illam ea in re a caeteris
fratribus dissentire: neque enim invitum quenquam cogi posse ad vitae cum aliquo societatem ; idque nihil apud Imperatorem , si sorte res exegerit, ut ad illius auctoritatem coniugiatur, habiturum esse diss- cultatis ; respolidebat; Se non minus gratia apud Imperatorem ipsum pollere , quam caeteros e quod quidem vere dicebat: Maximiliano enim vita lancto successerat Rodulsus filius natu maximus , jamdudum Romanorum Rex electus, cui Julius Caesar cum esset a poculis, non parum ab illo diligebatur . Facile tamen refellebatur a Scipione , quod res , de qua agebatur , non gratiam , sed justitiam Spectaret. Illud praeterea addebat, male cum omnibus fratribus actum iri, si ex Caesaris auctoritate loca dividerentur : cui enim ab ipso demandata esset haec provin-
236쪽
ela cum nihil aliud effcere posse , quam ditionem omnem in aequas partes distribuere . Cum vero plura sint capita, inter quae divisio fieri debet, quam loca dividenda , hinc essici, ut nemo suae portionis ad plenum dominus sit futurus . Quibus rationibus etsi nihil habebat Iulius Caesar, quod responderet,
non tamen patiebatur a sua se sententia dimoveri.
Quamobrem Scipio dissimulatione cum illo agendum ratus , destitit ea de re amplius loqui, ac si cogitationem illam omnino abjecisset, in quam tamen tacite totus incumbebat . Nonnullis vero interjectis diebus, cum iidem de rebus a causa longe alienis inter se fabularentur, quasi aliud agens, Scipio in ea incidit verba , ut diceret ; si divisionis negotium processisset, suturum se sperasse , ut Iulius Caesar haud dubium acciperet benevolentiae in eum suae testimoniumr quibus verbis vix prolatis, priorem sta tim persequutus est Sermonem. At Iulius Caesar,
qui ea attente exceperat, nec tamen, Suae conscius
pervicaciae, ausus tunc fuerat ad ea aliquid dicere ;haud ita multo post coepit occasionem qua rere, aut potius praebere, in eundem recidendi sermonem . Verum cum Scipio, aut non intelligere se , aut longe ab ea cogitatione abesse simularet, morae ille
impatiens sic eum denique affatus est . Superioribus
237쪽
diebus tu mihi quiddam in sermone de privatis meis commodis injecisti: quidnam, obsecro, illud est Cui Scipio a nonnulla tum ego volvebam animo , quae nunc non est, cur pluribus explicem , quando nihil amplius de divisione agendum est . At, illo nihilominus, immo acrius urgente , ubi se diu rogari Scipio passus est, tandem caeterorum fratrum voluntatis probe conscius a non ignoras , inquit , quatuor nos esse fratres divisionis hujusce consortes ; tria autem esse loca, quae in divisionem cadunt, eaque inter se minime paria ; nam alius locus alio longe est opulentior . Ergo alterutrum accidere necesse est , ut vel non aeque unicuique portio sit assignanda , vel nemo nostrum ita alicujus loci futurus sit dominus , quin alterum habeat in dominatu socium et et hoc quidem quam optabile sit , satis omnes no runt . Neque id vero ullum , quod ipse sciam, sequitur incommodum , dummodo in portionibus inaequalibus aequa sit animorum Voluntas, atque consensio . Hic igitur videbatur mihi locus dari testificandi amoris in te mei . Qua ratione fieri posse sperarem, accipe. Oppidum hoc Sanctum Martinum, in
quo nunc Sumus, cum caeteris majus sit, et locupletius , ac proinde portionem quartae partis superet , duo rus ex nobis assignandum ceniebam: ex reliquis
238쪽
duobus singula singulis. Hac divisione nemo non videt, qui dimidia hujus oppidi parte erunt contenti , cum iis pessime omnium actum iri: nam et portionem sortientur minime uberem ; et, cum uterqu alterum habiturus sit auctoritate parem, neuter di- Cetur rerum suarum libere , ac plene potiri. Ex his duobus, ut caeteris gratificarer , alterum me esse decreveram, alterum vero Pyrrhum , quem in mea potestate sine dubio sere confiderem . Inter duo reliqua optime ipse scis quale sit discrimen et quamvis enim Insula oppidi gaudeat nomine , Opulentia tamen longe inferior est pago Pomponisco . Ex his facultatem apud te esse constitueram, utrum malles eli
gendi , atque ita indulgendi genio , sive dignita-.tem , sive utilitatem praeferendam censeres . His auditis, Iulius Caesar mirum in modum laetatus est, rem sibi cedere ex animi sententia: cupiebat enim vehementer, Pomponiscum sibi obtingere ; at id longe aberat, ut Speraret; et eam potissimum ob causam alienum se a divisionis negotio praestabat . Quare, injecta nunc primum spe ejus, quod optabat, potiundi, rogare enixe Scipionem coepit, ut eam sibi sumeret provinciam: quam is denique aggressus brevi negotium eo perduxit, ut jam videretur omni ex
parte feliciter absolutum et cum parum abfuit, quin
239쪽
tractatio illa omnis disjiceretur. Possidebat Iulius Caesar in oppido Sancto Martino extra arcem domum quandam partim proscriptione sibi attributam , partim aere proprio coemptam: hanc cupiebat ille a loci jurisdictione ita eximere, ut nullum, quaecumque in ciderent , in eam alteri esset jus . Itaque quo die sperabat Scipio publicas divisionis tabulas posse eon-sici, eo ipso die Iulius Caesar ex eadem, quam ipse habitabat, domo misit ad Scipionem schedulam, alterius quidem manu conscriptam, neque enim ille tunc commode se habebat sed quam ipse tamen ad verbum dictaverat ; ea autem erat hujusmodi .es Quidquid hactenus in negotio divisionis actitatum is inter nos est ita accipias velim , ut nullus unquamis casus dari possit, quo suturis Sancti Martini do- is minis liceat me ex hujus, quam incolo , domusis possessione deturbare . Neque enim scio, an hi, is qui benevolos nunc, et humanos se praebent, se-
,, rinos aliquando , ac Vesanos Spiritus sint conceis pluri; ut illud interim omittam minime decorumis visum iri, si frater cum sim, subditi loco me ha- is beri contingat: haec igitur certa mea, ac delibera- D ta Voluntas est: neque aliter ullo tempore pacti ri ni sum assensurus . Vale is . Scipio, lecta schedula, dici non potest , quam graviter animo commotus
240쪽
suerit. Ex una enim parte insolentiam illam verborum , quae in se, et Pyrrhum fratrem recta tendebant , non poterat non indignissime ferre; ex altera
vero angebatur animo, cum se maxime tenere portum speraret, ab eo se longissime extrudi, ac propelli . Itaque , abjecta illico omni spe negotii ex
sententia conficiendi, saepius cogitavit de ejusmodi responso per litteras dando , quod tum ad coercendam praeferocis animi audaciam , tum ad commonefaciendum , erudiendumque conducere maxime videretur ; at mutato post longam meditationem consilio , ipsemet ad eum adire, eumque coram alloqui statuit. Eo igitur profectus , schedulamque, quam manu gestabat, illi ostendens his fere verbis exorsus est. Cupio, frater, scire , utrum haec schedula sit abs te prosecta , nec ne Ille non tam ex ipsa interrogatione , quam ex interrogantis aspectu id, quod erat, conjiciens, leniter admodum respondit ; a me quidem profecta est, licet mea non sit manu firma
tar sed , si quid in ea scriptum est, quod te offenderit, scito, me imprudentia potius , quam non bona mente id scribi jussisset immo tibi persuadeas velim , cum ejus rei me ceperit suspicio , voluisse me illum , cui dederam , revocare , sed is jam longo