장음표시 사용
251쪽
ci se passus esset , ut hoc subiret incommodum 'nisi singulare ipsius in Ludovicum studium ad id eum in primis perpulisset . Annuit igitur ; ita tamen , si id Pontificis Maximi voluntate fieri posset: qui non modo facillime assensum praebuit, sed etiam Ludovici consilium non mediocriter approbavit. Ergo iter paullo post primam Quadragesimae hebdom dam ingressi, diem festum Annuntiationis beatissimae Virginis in eodem ipso cubiculo , ubi Angelicum nuntium illa accepit, in sacratissima Aede Lauretana, oblata salutari hostia , religiose celebrarunt. Inde Anconam profecti, postero die Se galliam venere: ex qua urbe obvium Legatus habuit Franciscum Mariam Urbini Ducem , quicum res illi accidit ne- Scio risu ne magis, an miseratione digna . Paullo antequam Roma discederet Ludovicus, litteras ab eodem Urbini Duce , sicut et alii plerique ex Cardinalium Collegio , acceperat, quibus rogabatur , ut in eorum numero esse vellet, qui eum Serenissimi , ac Celsitudinis titulo decorandum susceperant. Qui quidem Ludovicus , cognita Ducis Voluntate , decrevit statim pro sua in eum animi propensione hac illi in re morem gerere . Cum tamen immineret
ipsius ex Urbe discessus , Ducis Oratori , qui eas tibi litteras reddiderat, nihil aliud respondit, nisi
252쪽
propediem se cum Duce futurum , atque illud facturum , quod summa benevolentia, atque observantia in eum sua postulare videretur . Accessit Ludovicus , verum ita animo affectus , ut non ante vellet
Franciscum Mariam Celsitudinis nomine appellare , quam, primis peractis sermonibus, qui plerumque de rebus valde communibus fieri consuevere.Tunc enim, nom quasi sermone instituto , volebat ipse de litteris ab eo Romae acceptis verba facere , atque ea
data occasione expetito eum titulo tandem cohone-
Stare . Atqui, cum primo illo congressu , dum simul equitarent, nulla Ludovico sese obtulisset eo, quo diximus , modo exordiendi opportunitas , ita toto illo tempore Ducem est alloquutus, ut aeque a Celsitudinis , atque ab Excellentiae titulo abstineret . Quo factum est, ut Dux nihil praeterea expectandum ratus , quod aversum Ludovici animum magis indicaret , nequaquam amplius in illius conspectum se dederit , quamvis totum fere illum diem , et partem aliquam sequentis Legatus non ibi solum substiterit, sed etiam urbem pedibus perambulaverit. Praetexuit ille quidem alias suae hujus subductionis cau-
Sas I et eam praesertim , quod, cum recens a gravi morbo convaluisset , medicorum manus nondum
evaserat: quorum praeceptis diu se, vel in cubili,
253쪽
vel certe in cubiculo cogebatur continere . Sed ea, quam diximus , vera procul dubio fuit causa . Suarum Vero excusationum interpretem, ac nuntium Scipionem semper esse voluit et qui quidem , si Ludovici consilium tunc temporis exploratum habuisset , nullo negotio potuisset illi occurrere incommodo . At quemadmodum multa Cardinalis taciturnitas nullum ad eam diem cepti consilii extulerat argumentum , ita summa gravitas cum summa prudentia conjuncta Omnem modesto homini obstruxit aditum ea de re
colloquendi. Ita duplici modo, inviso Duce, postero die Senogallia discessum est: ac per Fanum, Ariminum , et Ravennam ventum est Ferrariam et ubi ab Alsonso Duce Legatus perhonorifice est exce Pius . Inde, cum cognovisset, Guillelmum Mantuae
Ducem in oppido suae ditionis ad Padum in conspectu Hostiliae , quod Reverum vulgo dicitur , moram trahere , ad eum divertit: apud quem item, quanquam in magna loci, ac temporis angustia, laute, ae splendide hospitatus est. Illinc discedens Scipio. nem dimisit. Cum enim ex iis , quae e Caesaris Regia nuntiabantur, comperisset, Comitia Imperialia ad mensem Iunium dilata ; uti ipse constituit Tridenti consistere, ita Scipioni toto illo tempore apud suos manendi potestatem secit. Qui partim Man-
254쪽
tuae , partim in oppido consueto moratus , hic novi Surgentis templi extructionem, ibi Annae Catharinae Guillelmi filiae sponsalia , quae Fordinando Austriae
Archiduci avunculo in matrimonium tradebatur, Ferdinando Duce Bavariae illius nomine munus exequente, per otium magna cum Voluptate inspexit. Caeterum , appetente tandem Germanicae profectionis tempore , Scipio Tricientum se contulit : unde Kal. Iunii interruptum iter continuatum est. Ea autem illo ipso die fuit coeli , ac frigoris asperitas ,
quae vix summa hieme esse potuisset . Nam tota. priore nocte nix e caelo deciderat, ita ut nemo Satis sibi vestitus videretur ad frigus arcendum: quod idem accidit, quanquam serena, caelo, in Pennino
Monte superando , qui mons non longe distat Oeni- ponte . In ingressu Urbis Brixini , ubi obvium , et hospitem habuit Antistitem loci Ioan: Thomam Spaurum arcta sibi assinitate, et familiaritate junctum, jussit Legatus tunc primum, extolli Crucem, suae Legationis insigne . Hoc dum ministri satagunt, ita confringitur hastile, cui praefigenda erat Crux , ut
nulla ratione committi Crux , atque hasta potuerit . Itaque cessatum est, dolentibus nonnullis, idque quasi triste omen accipientibus e sed tum ratio , tum eventus Ostendit, non minus Vanam , quam Christio
255쪽
no homine indignam fuisse hujusmodi observationem . Ea in urbe celebratus est dies festus Sacratissimae Pentecostes . Scipioni autem, et aliis , qui
summo mane religionis causa sacram aedem sunt in
gressi, illud accidit , ut cum se lustrali aqua consignare vellent, oleo aqua mixto cum frontes, tum etiam vestcs adspergerent. Incertum casu ne , an cujuspiam haeretici hominis fraude factum id fuerit , quo advenas Catholicos ludificaret . Brixino , post tridui sere iter, ventum est Oenipontem. Ex quo orpido Vincentius Mantuae Princeps , qui Annam Catharinam sororem ad Ferdinandum Archi ducem deduxerat , illo ipso die suum in Italiam reditum parabat . Quamobrem Solpioni non i Ilum modo, sed et Pyrrhum fratrem , qui cum eo venerat, videre licuit, et alloqui . Legato non Ferdinandus, sed Andreas filius jam Cardinalis obviam processit: quod factum etsi nonnihil excusare potuit Vincentii praesentia , quem itineri se accingentem relinqui non potuisse aliquis dixerit ; si tamen ad Ferdinandi ingenium respiciatur, pendanturque ea, quae illi superioribus annis Tridentinae ditionis causa cum Ludovico dissidia intercessere , non obscure quis conjiciat, id officit . data opera praetermissum . Sed quaecumque tandem suerit ejus rei causa, certum est, Ferdinan
256쪽
dum , Vincentio jam prosecto, ad Legatum honoris
causa adiisse , et idem honoris vicissim Legatum mox habuisse Ferdinando . Cum quo triduo exacto, et, quanquam sejunctis in aedibus , liberaliter habitus coeptum iter est persequutus . Cum vero non longius Augusta, quam bidui iter jam abesset , invitatus per nuntium a Guillelmo Bavariae Duce, Monachium, compluribus ex familiaribus recta Augustam praemissis , divertit et ubi Sanctissimi Corporis Domini se-stum diem , cum toto sequente transegit. Aderat tunc Monachii Carolus Archidux Austriae una cum uxore Guillelmi Ducis sorore , qui et ipse ad Augu stana tendebat Comitia r sed cunctabatur , Caesaris adventum expectans. Et hi quidem duo vere Catholici Principes pedibus , et aperto capite caelestis Eucharistiae pompam ad finem usque prosequuti sunt; quae, et valde longa , cum omnes serre oppidi vias peragraVerit, et omnium quotquot unquam Scipio viderit cum sumptuosissima , tum ad aspiciendum fuit pulcherrima . In ea enim magnificentissimo apparatu praecipua utriusque Testamenti mysteria, partim vivis , partim inanimis imaginibus , quorum aliqua sponte se movere videbantur , adstantium oculis objecta sunt . Monachio profectus Legatus
tertio die Augustam pervenit . Cujus ingressus,
257쪽
quem nulla instructum pompa esse voluit , non abfuit tamen a dignitate . Accessit enim rheda vectus, quam octo , aut decem aliae Sequebantur, praeeunte universo equestri comitatu , et quod permagni
intererat) erecta Cruce . Caesar , ut diximus , nondum advenerat; aderant tamen nonnulli Imperii Electores , ex ecclesiasticis quidem Moguntinus , 'et Trevirensis Archiepiscopi; ex laicis vero Augustus Saxoniae Dux . Ex quibus duo priores Legatum honoris causa domi convenere : quod item fecerunt alii omnes Catholici Principes passim adventanteS, atque ipse adeo Rodulphus Caesari non ante tamen, sicut caeteri, quam ipse ab Legato semet,atque iterum inviseretur . Advenienti Augustam Caesari omnes
fere praeter Legatum obviam extra urbem effusi
sunt : quo factum est , ut eam ipse ingrederetur non pauciorum , quam quatuor equitum millium stipatus caterva . Nonnullis autem post diebus, cum jam Molemnes coetus habere in animo esset, rem divinam in templo maximo ad invocandam Spiritus Sancti gratiam fecit Marquardus Episcopus Augustanus: cui quidem sacro intersuit Caesar, caeterique omnes Sac. Rom: Imperii Principes Catholici. Haeretici vero , ubi Caesarem ad fores usque sacrae aedis, vel etiam ad aram maximam deduxissent, omnes abiere.
258쪽
239 In quibus Augustus Dux Saxoniae cum ex muneris
sui ossicio est enim Sac: Imp: Archimarescallus
nudum gladium manibus gestans equitantem CaeSarem eo usque praeisset, gladium reliquit ejus muneris Vicario Popnamio , illi ipsi nimirum, cujus superiore Libro mentionem secimus , qui hereditario jure Imperii Marescallus nuncupatur ; ipse vero in conjunctum templo atrium se recepit, ibique partim de iunctorum epitaphia legendo, partim cum Christierno filio , atque aliis propinquis , quorum non Parvum numerum secum habebat, fabulando, tamdiu moratus est, dum sacrum absolveretur; ridentibus interim , aut potius miserantibus Catholicis omnibus Popnamii solicitudinem , ac moerorem , qui ne se nefariis , ut putabat infelix , ritibus pollueret, ne oculis quidem , ne dum genibus tremendum Missae sacrificium , immo ipsum Salvatoris nostri Corpus , et Sanguinem venerari dignabatur . Re divina peracta, eodem , quo Venerat, ordine, et pompa Caesar ad locum Conventus equitavit. Ubi conscenso regali solio ad circumfusum Principum coetum de indicti Conventus causis, deque rerum agendarum summis capitibus graviter, et diserte disserere est aggressus. Haec dum fiunt, animadversum est magna
adstantium admiratione, a dextro Caesaris latere inter
259쪽
ecclesiasticos Principes a dextris enim tum Electores , tum caeteri Principes ecclesiastici , et cum iis Austriae Archi duces, si qui adsunt; a sinistris vero laici omnes sessionis locum habent sedere quendam profanis vestibus indutum: quem postea Compertum est, hominem esse eo propria auctoritate missum a Ioachimo Marchione Brande burgense Electoris filio , qui cum patris senio jam paene consecti
vices gereret, ob idque tertium inter Electores locum obtineret, hunc sedere jusserat inter ecclesiasticos , quo suam ipsius personam referret , tanquam Archiepiscopatus Magde burgensis administratoris . Neque eo contentus, in quo, et Summi Pontificis , sine cujus auctoritate ecclesiasticum hono rem sibi vindicaverat, et Caesaris majestatem objamdudum denegata regalia , quae vocant , vehementer laedebat, ac violabat ; hunc etiam voluit primum post Carolum Archi ducem sibi locum adrogare r atque ita Salisburgensem Archiepiscopum longa loci possessione , quam inter ecclesiasticos Principes tenet, dejicere . Ratio autem , cur is , qui Magde burgensem moderatur Ecclesiam, deberi sibi superiorem locum arbitretur, illa est, quod idem sit totius Germaniae Primas. At Salisburgensis Legatum Sedis Apostolicae natum se praedicat: in cujus
260쪽
rrei signum rubro in sua Ecclesia uti galero illi permittitur, perinde ac si esset S. R. E. Cardinalis. Cur vero ex Laicis Principibus soli Austriae Archi duceε in Imperialibus conventibus inter Ecclesiasticos sedeant id causae est, quod cum ab Imperatoribus edomo Austriaca ille esset honoris gradus primum institutus , obtinere nunquam potuerunt , ut Bavariae Duces superiore , quo jam pridem sine controversia potiuntur , loco decederent. Itaque sancitum est, ut Archi duces Austriae inter Ecclesiasticos locum habeant ; impetratumque a Salisburgensibus Archiepiscopis, ut alternis vicibus, modo ipsi, modo Archi duce , digniorem obtineant sedem . Ab eo Conventu aberat tunc Joan: Iacobus Archiepiscopus ;sed partes ejus agebat Episcopus quidam ipsius procurator : quare facilius Brande burgensi loci illius occupandi consilium cessit e sententia : quo tamen frui nequaquam ei licuit. Nam Catholici omnes , Legulus praesertim, et Guillemus Bavariae Dux, de cujus Zelo, ac pietate in Deum nunquam satis dici posset, primo per Salisburgensem Vicarium, cujus praecipue dignitas agi videbatur , deinde et per se ipsi,
ne pernicioso exemplo unum, eundemque haereticum
hominem plura in comitiis habere suffragia paterentur , ita rem in controvera iam deduxere , ut tamdiu