Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

xo 1 COMMENTARIORUM

iacturam . Ejusmodi incommodi argumenta plurimae sed epistolam libet subjicere , ex qua facile deprehendi poterit, qui sensus Maximiliano de Scipione ,

quantumque huic de illius voluntate sperare licuerit . Sed horum occasio prius aperienda. Quo tempore Scipio ex Caesaris Regia cum causae delegatione in Urbem rediit, inter alia multa, quae ipse magno animi Sui angore cogebatur audire, neque enim singulis respondere in animo erat, sed patientia malevolorum invidiam superare unum illud erat praecipuum, traduci se, ac ludibrio haberi ab adversariis , quasi ab Caesaris Regia male habitus, ac neglectus discessisset . Quod cum ipse a veritate alienissimum sciret , non potuit se continere , quin Caesaris ipsius

testimonio eam ab se infamiam removendam curaret.

Quare , datis ad Pyrrhum fratrem litteris, qui eo

tempore Viennae causam compromissi agebat, esse-cit , ut is Caesarem adiret, eumque , nullo usus deprecatore , Suis verbis rogaret, ut cum primum sese

illi offerret ad aliquem ex Cardinalibus sui studiosis scribendi occasio , vellet pro sua humanitate eidem libere significare , quid de Scipione sentiret. Quoniam vero Ioan: vincentius Gonzaga nondum Cardi natatum adeptus erat, admonuit eundem Pyrrhum,eaveret diligenter, ne quid ipsius rogatu a Caesare

222쪽

LIBER TERTI Us et os

praeseriberetur, quod ad eum obtinendum honoris locum quoquo modo pertineret. Sibi enim jamdudum certum esse nihil omnino , vel per se , vel per alios agere , unde merito posset quispiam opinari, cognati amplitudinem sibi ingratam futuram , aut eam velle se ullo pacto , vel impedire, vel Tetardare . Audito Scipionis desiderio Maximilianus nihil

cunctatus, aut causatus , immo propensissimam prae Se ferens voluntatem clariora benevolcntiae in eum suae edendi signa, litteras ad Ioannem Moronum , et Ludovicum Madrucium Cardinales, quorum utroque prae caeteris familiariter utebatur,dedit hoc exemplo. Maximilianus II. Rom. Imperator . Ea sunt illu- is stris, et antiquissimae familiae de Gon Zaga erga Amis tecessores nostros Romanorum Imperatores, ct Reinis ges, nos ipsos , ac Sac. Rom. Imperium , inclitam- is que Domum nostram Austriae praeclara merita, is ut suo jure nobis in primis cara , ac commendata ,, sit. Cum igitur hanc nostram erga eandem illu- is strem familiam benignam propensionem quavis ocis Casione comprobare cupiamus ; intelligamus autem, is hoc tempore isthic Romae agere illustrem nostrumis et Imperii Sacri, dilectum Scipionem ex Marchio,, nibus de Gon Zaga iis moribus , virtute , aliisque D praeclaris, ac tanta prosapia dignis animi dotibus Cc χ

223쪽

xo COMMENTARIORUM

is praeditum, quem cum aliis de causis una cum fratriis bus suis singulari clementiae assectione complecti ,, mur, tum liu usmodi virtutum suarum merito magis ,, etiam carum habeamus, facere non possumus, quinis nostrum istud in eundem benignissimae , propen- sissimaeque voluntatis studium P. V. Reverendisς. ac ejusdem opera atque medio Sanctissimo quoqueis Domino Summo Pontifici testatum reddamus . Id- ,, circo P.V. Reverendiss. benevole, clementerque hor- ,, tamur , et requirimus , ut non solum Ipsa praediis c tum Scipionem quam optime commendatum ha- ,, beat, sed et Sanctitati suae eundem nostris veris bis quavis occasione diligentissime commendet ;D ac, quoad per P. V. Reverendiss. praestari poterit , ,, efficiat, ut in his, quae ad ipsius honorem, et diis gnitatem pertinebunt, honestis ejus , ac nostris ,, etiam votis , et desideriis deesse nolit ; Sanctitatem ,, suam plane persuasam reddendo, nos , quidquid in hunc nostrum Vassallum contulerit beneficii, haudis aliter habituros , quam si in nos collatum esset . In is quo P.V. Reverendiss. nobis rem summopere gratam is faciet, Caesareae benevolentiae nostrae studiis per

,, Omnem occasionem compensandam . Datum Viemnae die xvii. Novembris MDLxxΠΩHujus epistolae auctoritas cum plerisque inna,

224쪽

LIBER TERTIUS et os

tuisset, mirum dictu est, quam multas malevolorum, obloquutiones compresserit . In ipso limine anni NDLXxvII. Kal. Ianuarii sacro Subdiaconatus ordine Scipio initiatus est ; mense autem Majo Diaconatum est adeptus : qua in re duplici usus est Pontificis privilegio , cum et extra tempora ab EccleSia statuta ,

quod tamen id genus hominibus nullo negotio concedi solet, et ad nullum titulum , praeterquam patri monii , hujusmodi honore dignatus fuerit . Mense Septembri rogatus per litteras a Ferdinando Rubeo

Polyxenae Sororis viro Florentiam excurrit, acturus

cum Francisco Magno Etruriae Duce de ipsius Ferdinandi restitutione , qui jamdudum exulabat ob clientem quendam suum lictoribus ereptum, ni tamen secus Bartholomaeo Concino primario Magni Ducis ministro, cui Fordinandus plurimum tum fidebat , tum deferebat , videretur . Atque ita omnino accidit e nam , Concino negotium in aliud tempus rejiciente , Scipio re non infecta solum , sed etiam

indicta Romam redire est coactuS. Ante tamen quam

Florentia discederet, celebri admodum Baptismo interfuit, quo Cosmus Philippus, primus ex Joanna Austria Magni Ducis filius, Christo Domino ablutus cstreum a sacro sonte suscepit Philippi Regis nomine Bernardinus Mendo Za : et propterea Cosmi nomini,

225쪽

dios COMMENTARIORUM

quo avus illi reserendus erat, adjectum fuit nomen Philippi. Is puer infantiam nondum praetergreSSus mox obiit: nec Franciscus aut ex Ioanna, aut ex Blanca Capella , quam deinde, impotenti amore Victus , neque Principum genere ortam , neque integra fama , uxorem duxit, liberum praeterea sustulit quenquam . Romam rediens Scipio cum haberet nihil, quo ad celeritatem magnopere urgeretur, non jam magnis, sed justis, ac commodis usus itineribus, desiderio, quo jamdudum tenebatur, nonnulla sacra loca perlustrandi iudulsit. Itaque primo itineris die ad Monasterium Vallis Umbrosae prope cacumen silvosi cujusdam montis situm ; altero vero ad Eremum primo , deinde ad Monasterium Camaldulense divertit e die autem sequenti vidit Franciscanorum Coenobium , quod et ipsum in summo fere montis Alverni jugo positum est: quo in loco B. Franciscus ejus familiae auctor diu vixisse, insignique illo sacrorum Stigmatum honore divinitus donatus fuisse legitur. Post haec per Biturgiam, nunc Burgum Sancti Sepulcri , et Tifernum Assisium cjusdem B. Francisci patriam venit. Ibi triplex illud templum admira- 'bili structurae genere in tertiam usque Concamera

tionem exurgens , quo in imo sancti viri corpus requiescit , nec non extra urbem aliud B. Mariae Λω

226쪽

LIBER TERTIUS et or

gelorum Reginae dicatum , ubi idem Christi famulus ex hac vita ad caelum migravit, religiose Vene ratus est. Romam denique cum venisset, reliquum annum otio liberali traduxit. Caeterum vix novus annus inierat , cum abire iterum Scipio cogitur .

Certior quippe factus , Isabellam Gonzagam Ferdinando Francisco Piscariae Marchioni olim nuptam , Guillelmique Mantuae Ducis Sororem germanam, cum duobus filiis Alsonso , et Thoma Neapoli Histonium , hodie Vastum, suae ditionis in Aprutina pro-Vincia oppidum, concessisse , ut inde in Cisalpinam Galliam se transferret ρ existimavit singulari suae in eam observantiae , optimaeque illius in se voluntati id officii deberi , ut eam, antequam ex proximi S UNbis regionibus excederet, coram salutaret. Cum Ue ro consilium hoc suum cum Innico Aragona Cardinati ejusdem Marchionis germano fratre communicaS-set, cognoVit, eandem ipsum profectionem animo agitare et quare non aegre convenit, ut ambo simul hujusmodi iter facerent. Non simul tamen reversi sunt: nam Innicus Romam recta, Scipio rogatus ab Isabella, uti una secum paullulum viae Picenum verissus progredi ne gravaretur, facile ejus voluntati o, sequutus est . Vasto igitur prosecti, post aliquot dierum iter, Lauretum ipso Bacchanalium die venerunt e

227쪽

ao 3 COMMENTARIORUM

ad quem diem cum initis admodum fuisset hiems,

deinceps summe nivosa , ac perfrigida esse coepit; ita ut ne in Germania quidem meminisset Scipio asperius se unquam frigus pertulisse . Ibi postero Cineralium die per sacram confessionem expiatis animi sordibus, caelesti pane ad unum omnes refecti sunt. Et hanc quidem speraverat Scipio futuram fuisse mulieribus illius comitatus metam; sed lono e aliter evenit: nam Isabella quotidie se illum dimissuram affr-mans , non ante id effecit, quam, trajecto Pado, Venetum est ad Argentam , oppidum Ferraria distans circiter viginti passum millia. Causa autem tam Sterae dimissionis ea suit, quod cum in tam longo itinere necessario Isabella a multis principibus viris hospitio esset excipienda, existimavit, c Sua esse dignitate unum saltem e propioribus suae gentis secum habere : qu niam vero in oppido Argenta tum propinqui, tum alii plures inventi sunt vel sponte Occurrentes ,

vel obviam illi a Gii illelmo fratre missi, ibi illa non

invito animo et Scipioni ipsi, et duobus praeterea nobilibus viris Decio Uicario, et Horatio Tuttavillae Neapolitanis, ac insuper Camillo Voltae Bononiensiquem Romae Ludovici Ducis Nivcrnensis negotiorum procuratorem esse diximus, facultatem fecit abeundi. Hi igitur una omnes confectum iter relegere sunt agis

228쪽

LIBER TERTI Us - 2ος

gressi. Quo in itinere nondum e Flaminia egressi cognoscunt , Gregorium Pontificem sextam Romae habuisse ordinationem : in eaque novem Cardinales in Senatum lcgisse, cum antea singulos tantum singulis ordinationibus creasset; et in iis Ioan: Vincentium Gon Zagam, qui eo tempore ditionem Montisferrati pro Guillelmo Mantuae Duce administrabat. Porro in hoc non exiguo numero, praeter Ioan: Vincentium, et Alexandrum Riarium Camerae Apostolicae Auditorem, quorum ille, ut Diaconus, extremo loco, hic, ut Patriarcha Alexandrinus, primo renuntiatus e St , caeteri omnes non Itali, sed exteri fuere , Galli, Hispani , Belgae , et Aquitani ; e quibus Ferdinandus

Toletus perraro humilitatis exemplo delatum munus defugit. Ita Cardinatatus duodecimo anno Gongagiae Genti restitutus . Pisaurum adveniens noluit oppidum ingredi Scipio , ne cogeretur Franciscum Mariam Urbinatium Ducem Salutare et a .quo non satis

liberaliter secum actum dolebat, cum proximo per ea loca transitu ad mensam adhibitus non fuisset, inqua, praeter ipsum Ducem , Victoriam matrem , et Laviniam sororem,quae aliquot post annis eidem illi Alsonso Vasti Marchioni, qui tunc hospes aderat, in matrimonium est collocata, Isabellam, duosque ex ea genitos liberos , sederunt etiam tertiuo Mar-

229쪽

axo COMMENTARIORUM

chionis filius nothus , et Hippolyta Pica NAnsi Pic-colominei uxor : quod quidem eo iniquiore animo Scipio passus est, quo in se propensiorem ante illum diem Ducis animum expertus fuerat: quanquam non in illum potius,quam in Isabellae imprudentiam culpa rejici potuit, cujus erat providere, ne homo ecclesiasticus , sanguine , ac familiaritate sibi junctus , et a quo non pauco honore se affici sentiebat, negligeretur .. Neque Vero dolorem suum Scipio dissimulavit r. Cum enim multis praesentibus ad coenam semel quippe, ut in Quadragesima, comedebatur, atque id vespere itineris causa in proximum cubiculum vocaretur, aperte negavit, velle se ibi cibum sumere statimque ad eam domus partem se recepit, in qua hospitium illi paratum fuerat , ibique coenavit .. Qua de re commonitus Dux,quo primum. tempore soli Scipioni contigit illac iter facere , eum non solum honorificentissimo hospitio , sed omni praeterea. humanitatis genere excepit. Romam denique post perpetuam quinquaginta sere dierum equitationem. ventum est 2 quam tamen ingrediens. Scipio, videre vix potuit ..Nam illo ipso die, cum summa mane in oppido Riniano surgeret e lecto , decidens. lignum, cui velum ante januam pendens affixum erat, ita sinistrum ejus oculum percussit, ut, ni i propinquum os graVi--

230쪽

LIBER TERTIUS

tatem excepisset ictus , eum procul dubio penitus excussisset. Attamen integro oculo , non integra in praesens videndi vis permansit: nam paullo post mirum in modum tumefactus , et deinceps clauSus est, ac talis ex ea re dolor excitatus , ut ne alter quidem, nisi aegre admodum, munere suo fungi posset. Itaque plures dies Romae jacere est coactus omni fere orbatus lumine: quo tandem recepto, quod reliquum

erat quadragesimalis jejunii laeto, ac tranquillo animo peregit. Caeterum qui dies laetiores Scipioni elucere debuerant, ii moeroris , ac tristitiae causam attulere.

Siquidem in ipsis festis paschalibus Aemilia mater, morbo ut est credibile ex sanctorum illorum dierum labore contracto, in febrem incidit ; ex qua intra quatriduum animam Deo reddidit'. Aemiliae mors eo acerbior Scipioni accidit, quod is matrem, ob eximias illius laudes, singulari pietate semper coluerat,

habueratque carissimam. Fuit Aemilia,si ad staturam breviorem non respicias, serma corporis egregia, animo autem adeo virili,vasto, ac sublimi,ut nihil non auderet, nihil non eficere, aut obtinere se posse Speraret . In filios , dum tenera praesertim suerunt aetate , severam exercuit disciplinam. Familiarium nonnullos per indulgentiam improbiores reddidit . Ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION