장음표시 사용
261쪽
a cogendo Senatu Principes abstinere coacti sint , donec ea de re aliquid statueretur . Res complures dies agitata: et parum aliquando abfuit, quin Brande burgensis voti in praesentia compos efficeretur ;addito tamen decreto, ut ab ea re in posterum abstineret et adeo Caesares in hac virium imbecillitate
quamlibet levem Electorum Imperii offensionem devitant . Attamen ea fuit Catholicorum Principum contentio , et Legati ardor simul , atque dexteritas, ut decretum tandem fuerit ; nullum illi jus ea in re
competere . Quamobrem Marchio ira incensus, nemine sere salutato, iter statim arripuit, et ad suos se recepit ; cunctis videntibus , mirantibusque non tam viri intolerandam ferociam , quam Augusti Saxoniae Ducis aequanimitatem , atque constantiam: qui, licet Brande burgensi arctissima affinitate junctus, ejusdemque pravae religionis sectator esset , nulla tamen in re visus est cum illo consentire e quandoquidem nec verbis, nec opere illum juvit, aut itineris , ne minimum quidem viae spatium , comes esse voluit. Et de Augustano quidem Conventu haec satis r quae cum ad religionis negotium , et ad munus Ludovico Cardinali injunctum pertinerent, non
aliena visa sunt ab institutu nostro . Caetera alii, quo
rum magis id proprium suerit, persequentur .
262쪽
Duo iam circiter menses abierant, ex quo ConVemtus agebatur, cum Scipio, seu aeris inconstantia, nam frigus saepe summa aestate passus est, seu vinorum acerbitate, sive etiam immoderato potu, cogebatur enim crebro apud Germanos illos Principes , Catholicos tamen , epulari, quibuscum Servanda necessario erat patria illorum mutuo propinandi consuetudo in eum incidit morbum, ut aegre, nec sine do lore ducere spiritum posset. Cum vero parum illi profuissent adhibita remedia, tandem medicorum consilio coactus est in Italiam reverti:quod quidem eo magis invitus fecit, quo propior erat Comitiorum exitus.
Factum est autem, ut is non minus animo, quam cor
pore male affectus , iter illud ingrederetur ; pr pterea quod vix biduo ante discessum nuntiatum illi est, Ferdinandum fratrem, dum in quadam equestri pugna perduelles Belgas , et Gallos simul ad moenia usque Gandavi, ubi cum Aurengiae Princ, pe Franciscus Alenconii Dux , Henrici Gallorum Regis frater natu minimus, ab ipsis Belgis ad imperium
accitus reperiebatur , nimis animose , ac strenue in-Sequitur, majoris tormenti ictu in sinistro pede percussum ita laborare , ut non jam de pede , cujus usum omnino deploratum esse constaret , sed de
ipsius quoque vita ageretur . vixit ille tamen , Deo
263쪽
juvante; quantumque illi virium decessit ex eo vulnere, tantum existimationis , atque adeo dignitatis accessit. Neque enim ita multo post Alexandri Farnesii Parmensium Principis, penes quem totius belli summa erat, humanitate, ac judicio ex turmae equitum Ductore univerSae Germanorum peditum legionis , quam Regimen vocant, Tribunus est factus rquod munus tum valde honorificum, Italo praesertim homini, tum maxime fructuosum, atque utile existimatur . Profectus igitur Augusta Scipio , duodecimo die ad Sanctum Martinum oppidum pervenit: ubi
iterum medicorum curae se commisit. Verum non tam eorum opera , quam aeris mutatione , ac caeli
patrii salubritate, si minus ad pristinam rediit valetudinem , eam certe sensit morbi remissionem , ut post dies aliquot, non expectato Madructi Cardinalis, qui jam Tridenti constiterat, adventu ; ne hiemis incommoda nondum firmo corpore subire cogeretur , Romam repetere constituerit; incertus quidem , an tertium nova sibi, ac validiora essent conquirenda remedia ; certus tamen , ni maxima urgeret necessitas , quod et quidam medicae artis periti suadebant , nullam insuetam instituere Curationem. Cessit autem res e sententia : nam Romae in dies magis ac magis convalescens , pristinas tandem di-
264쪽
vino beneficio recepit vires . Haec inter incessit annus octogesimus tertius, cujus initio, auctore Sanctissimo viro Carolo Borro maeo Cardinali, institutus est Romae celebris Coetus hominum nobilium ,
qui ex omni natione Cisalpina delecti in Aede Sancti Ambrosii festis diebus pios sermones ad populum
per vices haberent, non tamen e suggestu . In eum
Coetum inter primos adlectus Scipio integrum biennium incredibili sua cum voluptate in divino cxpi,
cando verbo se exercuit. Per idem tempus mira , atque inaudita fere ante hac Gongagiae familiae accidit res. Nam cum Guillelmus comperisset, Vincentium filium multorum mensium intervallo Margaritam Farnesiam sibi desponsatam deflorare nondum potuisse, id adolescentulae corporis vitio quod postea re ipsa comprobatum est evenire ratus , ut erat ingenio vehemens , prolisque cupidissimus, rem illico Octavio Parmensium Duci patefacit, enixeque ab eo contendit, ut huic malo quam citissime, et quam commodissime fieri possit, occurratur: neque ita multo post Margaritam ipsam a Ranutio fratre, le-etissimo adolescente , ad avum deducendam curavit . Res diu multumque agitata et cum ex parte Parmensium non deessent, qui Vincentii imbecillitati impedimentum adscriberent. Tandem cum unius Summi
265쪽
Pontificis auctoritate negotium confici posse videretur , Gregorius rem totam Carolo Borromaeo Cadidinali, summae, uti memoravimus , Sanctitatis viro, Romae per eos dies sorte Mediolanum revertenti cognoscendam tradidit. Qui, adhibitis utriusque sexus peritis , in eam denique venit sententiam , ut pronuntiaret ; Margaritam adeo arctis , et callosis esse muliebribus , ut viri congressum haudquaquam admitteret . Ita actum de matrimonii dissolutione, aegreque post multa a Margarita sui sponsi ainantissima impetratum est, ut ad sanctimonialium vitam tra siret . Id fuit prid. Kal. Novembris Anno MDLXXXIII. Cum igitur Vincentius iterum esset sine uxore, de novo matrimonio cum, Eleonora Francisci Magni Etruriae Duci majore natu filia contrahendo agi coeptum est: neque ita multo post nuptiae , affinitatis vinculum solvente Pontifice , Florentiae primo, deinde Mantuae, fratris filiam eo usque assectante Fe dinando Medice Cardinale, honorificentissime celebratae sunt.
Scipionem interim in Urbe commorantem magnum paullatim aulicae vitae incesserat taedium rquippe, excepta illa sermonum eXercitatione , Occupationibus levissimi momenti reliquum tempus undique circumseptus, non satis sibi videbatur posse
266쪽
vel in animae suae agro, vel in doctrinarum studiis colendis proficere . Praeterea Dei beneficio vanitatis rerum humanarum aliqua saltem ex parte gnarus, uti honores valde moderate , ita privatam vitam , ab omnique aut ambitionis, aut curarum inanium strepitu alienam avide expetebat. Coepit igitur flagrantissimo, ac majore in dies desiderio Patavium cogitare ; qua in Urbe nihil judicio suo desiderabatur
ad vitam honeste , ac tranquille traducendam . Caeterum huic desiderio duo maxime adversabantur ;alterum , quod, fortunae bonis tenuiter , atque anguste satis , si generis claritudinem consideres instructus, immani totius rei familiaris transferendae impendio deterrebatur ; alterum, quo multo magis commovebatur, quod magnopere formidaret, ne, si discederet, aulicis hominibus aliorum facta saepe in deteriorem sensum trahentibus , non quietis , et honestissimi otii cupiditate illectus , sed summa honorum desperatione depulsus abire videretur. His cogitationibus diu agitatus , quo utrique simul incommodo, quantum in Se erat, occurreret, decrevit, cum primum daretur occasio, ita Roma discede re , ut lateret omnes suum non redeundi consilium.
Ubi vero jam annum modo vita superesset apud
suos esset commoratus , tum Patavium , seu Verae ,
267쪽
seu simulatae valetudinis causa , vel quovis alio nomine se transferre , et paullatim ab Urbe Roma supellectilem omnem eo transmittendam curare . Atqui verissimum est illud, vana esse hominum consilia , si divinae quoquo modo voluntati repugnent. Iam inierat annus MDLxxxv. quo anno videbatur sibi Scipio commodissimam nactus occasionem Cisalpinam Galliam , quo diximus animo, repetendi ,3 quandoquidem Medicorum consilio cogebatur ad curandum morbum , quo laborabat ex renibus, Lucenses adire aquas , quo ex loco facilior, ac tutior , ut mediis caloribus, in patriam progressus, quam Romam esset reditus cum certior quodam die ab amico factus , Gregorium Pontificem eo ipso die ad Rodul-phum Caesarem litteras dare , quibus pollicebatur, brevi se illius rogatu in Cardinalium ordinem Georgium Drarcovitium, Archiepiscopum olim Quinquecclesiensem, postea Zagabriensem , tunc vero Colo- Censem, cooptaturum 3 id nuntii cum nonnullis aliis, quod saepissime, ita rogatus, facere consueverat, ubi
quid non vulgare accidisset, ad Guillelmum Ducem per litteras perferendum curavit. Ad haec autem illius jussu respondens Fridericus Cataneus antiquus
ipsius, ut alias memoravimus , ac summe carus familiaris, in eam scripsit sententiam, ut diceret ; qua
268쪽
do ita res se haberet , ut Pontifex novam animo Cardinalium ordinationem agitaret, cupere Guillelmum scire, ecquam de se ipso spem Scipio concepisset nam si ille id speraret , maximam ex eo voluptatem Ducem percepturum ; sin minus, videret Scipio , utrum ipsius opera alicui sibi usui esse posset, eaque fidenter, ac pro libito uteretur. His praeter Omnem spem , et expectationem auditis Scipio , incertum majore ne laetitia , an admiratione affectus fuerit. Admirari quidem satis non poterat, hominem
suopte ingenio durum , ac difficilem , quique ipsius
non sortunis modo , sed honori, ac quodammodo vitae ipsi insidiatus aliquando fuerat, ita sui ipsius, ac praeteritarum offensionum fuisse oblitum , ut eumden' nullius praesertim adductus precibus,ad tam suis blimem gradum evehi vellet: laetabatur autem, supra quam dici possit,non tam se nihil minus cogitantem in spem tanti honoris vocari; cum alioquin d leret, hujusmodi officiis animi sui tranquillitatem, vitaeque ab aulica consuetudine semotae desiderium impediri ; quam quaecumque ab se in Guillelmum Ducem superioribus annis essent acta ab eodemmet, qui ea tantopere incusaverat , ita tandem comprobari, ut nullum majus, aut certius testimonium desiderari posset. Et hoc quidem tanti
269쪽
fecit Scipio, ut nihil in omni vita accidere sibi aut jucundius , aut magis honorificum posse arbitratus fuerit, etiam si idipsum , quod curandum Guille Imus suscipiebat, re ipsa eveniret.Cum igitur respondendum sibi esset ad interrogata , ne aut sponte oblatum patrocinium asperna tur, aut Conscientiam suam in ambiendis ecclesiasticix honoribus aliquo pacto inquinaret, tali temperamento usus est . Scripsit, eo se animo esse , ut non modo nihil ejusmodi peteret, sed ne speraret quidem. Nam cur peteret eos honores,quibus si se dignum arbitraretur, non effugeret maximum arrogantiae crimen Z Quomodo
rursum Speraret, cum optime sciret, omnem irritam , atque inanem futuram spem , quae Guillelmi Ducis ope, ac praesidio non niteretur Quod .autem ille tam humaniter studium suum sibi deferret, id ab se maximi beneficii loco aestimari, ut nihil praeterea optandum sibi in hac vita esset. Quamobrem statueret ipse secum, quid sibimet majori aut decori, aut utilitati, aut etiam voluptati esset sui rum, idque de Scipione decerneret: se enim in quo
cumque vitae statu aeque curaturum,ut omnes intelligerent, neminem, sibi vel observantia , vel fide erga beneficentissimum Principem posse praeserri. Huic re ponso non acquievit Guillelmus: rescripsit enisn;
270쪽
in eo Scipionis rem agit quare debere illum, quid ab se fieri vellet, aperte indicare . Tunc Scipio , ne cogeretur aut se ipsum loquendo, aut Guillelmum tacendo laedere , scripsit ad eundem; quando is ita
juberet, se mandato audientem futurum; non ante tamen , quam tempus ostenderet, quid sibi a tanto viro decore simul, et Opportune deposcendum es-Set . His ultro , citroque habitis, interquievit aliquamdiu concertatio. Cum vero eo loco res esset, ut jam videretur Scipio eam diutius non posse protra here , ecce tibi, praeter omnium opinionem, Grego
rius Pontifex moritur IV. Id. Aprilis anno Pontificatus sui XIII. qui quidem Pontificatus , uti tempore diuturnus , ita multis a Gregorio praeclare actis suit valde insignis . Eo vita functo , Cardinales ipso Sa elissimae Resurrectionis festo inierunt Conclave runde quarto post die egressi sunt, Pontifice salutato Felice Peretio de Montealto Cardinati, e Franci-
Scana familia, quae Conventualis dicitur; illo ipso videlicet, quem Scipio Pontificem futurum, et Sixti V. sumpturum esse nomen haud inani conjectura Saepissime praedixerat. Tum vero arbitratus Scipio, commode, ac sine ulla vel ambitus , vel arrogantiae nota, posse se Guillelmi voluntati satisfacere , litteras ad eum dedit , quibus novi Pontificis electio-