Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

siderio allectus , quod ad id tempus caeteri fratres

neglexerant , Caesaris famulatui se se omnino fere subduxerate itaque coram agi cum iis , et commode potuit. Multa in ea tractatione ultro , citroque habita , quae hic recensere supervacaneum fuerit. Satis sit, convenisse inter partes , ut fratres loco BOEuli, et Riparoli, quae oppida caeteris eorum ditionis oppidis athaerent, nam duorum reliquorum nulla penitus habita est ratio ; adeo infirma erant super iis

Guillelmi jura si quid humani Vespasiano accidisset, unicum Rotingum oppidum Duci attribuerent: quod et opulentius utrovis illorum , et Mantuanaeditioni, atque adeo ipsi urbi finitimum esset. Iam que eo deductum erat negotium, ut Syngrapha tantum communi consensu subscripta deesse videretur, eum Guillelmus ad eas, quas probaverat conditiones , ut erat acri, et inexplebili ingenio, alias identidem , atque alias suo commodo adjungi cupiens, fratrum animos, quibus ea solertia jam in taedium venerat,in magnam haesitationem coniecit:a qua dum expedire se contendunt , ecce tibi litterae a Ioanr

Vincentio Gon2aga Cardinali, quibus Sixti Pontificis jussu Scipio Romam vocatur e quo iactum est,

ut omnis illa tractatio evanesceret. Attamen cum Scipionis fidem , ae diligentiam nulla in re Guillelmus

282쪽

LIBER TERTIUS a 63

desiderasset, non modo suae in illum benevolentiae nihil imminuit, sed multo magis etiam, quam antea ad amplectendum illum , et ornandum incensus est. Reverso Romam Scipioni nihil Pontifex dixit, nisi; accersitum illum ab se suisse bonam, atque honorificam ob causam et in qua exploranda Scipio dum totus est, in proximo post ejus adventum Senatu inscium illum Pontifex ipse de improviso Patriarcham Herosolymitanum renuntiat δ' . Hic honor per Se magnus, major etiam duas ob causas aestimari debuit: primum, quod, cum locus ille nondum vacaret, quo minus gravate eo cederet Ioan: Antonius Cardinalis S S. Quatuor Coronatorum,multorum jam annorum Patriarcha, mille aureorum annuam illi pensionem attriabuit : deinde, quod, cum lege lata eodem in consistorici paullo ante Pontifex statuisset, omnes, quicumque vel in posterum, vel illo ipso die ad pastoralem curam promoverentur , eorum officiorum jacturam secisse censeri, quae venalia dicuntur in curia, Scipionem , qui praeter Secretariatum Apostolicum alia quatuor ejusmodi possidebat officia , ne graviare afficeretur incommodo , ea solutum lege esse V luit et quamvis postea duo ex iis , sed quae minimi essent momenti , Vacare pronuntiaverit , ne tali

exemplo iis , qui proxime in Episcopos electi sunt s

283쪽

COMMENTARIORUM

legi parere diutius recusarent. Illud etiam accessit, quod tanto applausu, et tam unanimi totius Sacri Collegii consensu excepta est vox de Scipione P triarcha designato, ut illud unum instar multorum beneficiorum fuerit. Erat is dies xxm. Septembris: inde Nonis Octobris, qui dies S. Francisci natalis est , rite est consecratus ab Innico de Aragona Cardinali, assistentibus Henrico Cajetano Patriarcha Alexandrino , qui mense Decembri ejusdem annicum aliis septem ad Cardinatatum est evectus , et

Annibale de Capua Archiepiscopo Neapolitano:paubio vero post petito de more pallio, illud de Aloisii Estensis Cardinalis, tanquam primi Diaconi , manibus accepit. His ita peractis, nemini dubium fuit,

quin Pontifex statuisset Scipionem ad aliquem ex Christianis Principibus legare et eratque totius curiae constans opinio , ex ipsiusmet Sixti verbis exorta , iturum illum vel ad Rodulphum Caesarem,vel ad Stephanum Poloniae Regem , quorum ab utroque non solum ipse satis cupide expectabatur , sed etiam ab altero illorum saepe rogatus est Pontise X , ut eum praecipue ad se mitteret: tamen quidquid in causa fuerit, nihil, ita Deo decernente , actum est. Inter haec Sixtus ordinationem habuit, quam diximus,

in qua, cum praeter Guillelmi spem nulla Scipionis

284쪽

LIBER TERTIUS et sue

habita suisset ratio , petere ille denuo , instare , urgere ; nullam denique aut scribendi, aut quem piam ad Pontificem mittendi occasionem praetermittere, quin ea de re cum ipso sedulo, ac diligenter ageret. Cui Pontifex humanissime semper respondit, indicans non obscure, ad id propenso se esse animo; verum oportere ex parte Ducis aliquid fieri, unde Scipio illum posset sustinere honoris gradum: scire enim se , quam angusta illi res sit, quantaque inopia sit laboraturus, si illi praeterea quod evenire ne cessarium est, ubi adlegatur in Senatum reliqua adimantur officia . Neque vero a se expectandum , ut rem illius augeat. Nam et plerisque aliis summa in paupertate constitutis opem ipse ferre adigebatur, et non esse id in more positum , ut, quos Romani Pontifices in alicujus Principis gratiam Cardinatatu ornassent, iisdem opes, unde familiam alant, elargirentur . Haec autem Sixti voluntas, quanquam disertis verbis crebro demonstrata, procuratorum tamen culpa sero ad Guillelmi notitiam delata, diu effectu caruit . Cum vero ad extremum mense Augusto Sequentis anni de ea certior Guillelmus saetus fuisset, illico jussit suo nomine promitti Pontifici, daturum Scipioni se singulis annis , ex quo tempore Cardina- latum adeptus esset, tria nummum aureorum millia. Cui quidem promisso visus est Pontifex acquie cere .

285쪽

COMMENTARIORUM

25GAppetente tamen ordinationis tempore, quod more majorum intra dies jejunii mensis Decembris, lege super ea re lata, in futurum perpetuo esse voluit, cum Guilles mi nomine Scipio in memoriam revocaretur ,

dixit Pontifex ; nos quidem parati sumus promissum solvere ; sed nihil adhuc actum videmus ex parte Guillelmi : faciat ille , et nos faciemus . Quo responso cognito , Guillelinus misit continuo schedulam , qua tria illa aureorum millia pensionis titulo Scipioni decerneret, imposita Praepositurae S. Benedicti , quae est de jure sui patronatus, accedente ad id Ioan: Vincentii Cardinalis Praepositi consensu: qui quidem Joan: Vincentius incredibili humanitate nihil non fecit , quo Scipio ad eum honoris gradum ascenderet . Missa autem priori hac schedula , veritus Guillelmus , ne Pontifici , quod postea accidit, mi nus probaretur hujusmodi attributio ; proptereaquod

idem vectigal concessu Gregorii decessoris attributum in decem annos fuerat extructioni domus capitularis ecclesiae S. Barbarae , quae ecclesia erat Guillelmo in deliciis ; proximo tabellario misit et alteram, qua eandem annui proventus summam Scipioni deferret e suomet fisco quotannis pendendam. Verum postrema haec, quae nullam aliam admittebat, passa est temporis difficultatem: dixit enim Pontifex , sero nimis eam suisse allatam , seque jam or-

286쪽

LIBER TERTIUS dis

dinandorum numerum apud se constituisse . Itaque eo quoque anno Guille linum frustrata est hujusmodi Spes . Qua ex re tantum abest, ut Scipio molestiam ullam aut caperet, aut prae Se ferret, ut potius universa curia admirata sit hominis constantiam , atque animi firmitatem. Quin et Pontifex ipse illius hilaritatem tum propriis videns oculis , tum auribus ex aliorum sermonibus excipiens plurimum laetatus dixit, eo nomine non minimam factam esse accessionem benevolentiae in Scipionem suae . Multa vero praeterea addidit, quibus pro certo pollicitus est, se proxima sequenti ordinatione Scipionem

adlecturum, Scipioni ipsi Pontificis verba illius jussu referente Hieronymo Rusticu cio Cardinale , qui illi erat a secretis δ' . Qua in re , ut in aliis multis, admirari est providentiam divini consilii , simulque

rerum humanarum infirmitatem , atque inconstantiam . Nam paucis post mensibus varias ob causas id inter Sixtum, et Guillelmum ortum est dissidium , ut credibile omnino sit, ne parva quidem in re Pontificem fuisse Duci gratificaturum. At grave, et ino pinatum incommodum , praesenti quidem ope, sed ingrata, atque acerba, sustulit subitus Guillelmi excessus , qui mense Augusto tenuissima in speciem , atque intermittenti febre correptus septimo die expiravit. Vincentius enim filius non minus propen-

287쪽

r68 COMMENTARIORUM

sae erga Scipionem voluntatis , quam paterni hae res imperii, tanto cum ardore susceptam a patre pro vinciam urgere institit, ut Pontifex , qui juvenem omnibus et animi, et corporis laudibus ornatissimum singulari quadam prosequebatur benevolentia, jam fortasse abjectam de Scipione ornando cogitationem resumpserit . Ergo , accedente novae ordinationis i cmpore , Scipionem , nulla amplius interposita difficultate, non modo Cardinalem creavit, sed et principem illustris promotionis esse voluit μ. In ea enim, praeter ipsum, qui ratione Patriarchatus primum locum obtinuit, creati suerunt Antonius Saulius Archiepiscopus Genuensis, vir prudens, et mamgnis in rebus versatus, quique pro Sede Apostolica nonnullis legationibus cum laude per lanctus fuerat rEvangelista Pallotus, quem humili loco natum anti qua in Pontificem obsequia , praeclaraque fides , et non vulgaris eruditio Datarium primo , tum Consentiae Archiepiscopum intra breve admodum tempus

Urbi ostenderant : Petrus Gondius , Italus ille quidem , sed qui ab Henrico Gallorum Rege Episcopatu Parisiensi jam dudum , nuper vero dignus habitus fuerat, quem ad Cardinatatum evehendum

curaret: Stephanus Bonuccius Episcopus Arretinus, Summa innocentia, ac probitate vir et Joannes Men-doZZa non minus virtute , ac morum Suavitate clarus,

288쪽

LIBER TERTIUS

quam genere , et titriusque laudis merito a Philip po Rege Pontifici commendatus . Et hi quidem sex fuerunt ex ordine Presbyterorum r quibus additi sunt duo tantum Diaconi, Ugo Loubens Magnus ordinis S. Ioannis Hierosolymitani Magister , quem satis laudat judicium de eo a sui ordinis militibus factum : et Fridericus Borromaeus magni illius Caroli Cardinalis jam vita functi patruelis, et alumnus longe dignissimus , ut qui in ipsa paene adolescentia agebat enim tunc vigesimum secundum aetatis annum ea jam doctrina , morum gravitate , et, quod majus est, integritate vitae, atque excellenti in Deum pietate floreret , ut cum optimo quoque ex senioribus jure conferri posset. Hasce igitur ob causas singulorum probata est electio ; sed praec,puus in Scipionem favor 30 . Nam non modo in Urbe , in qua ille viginti totos annos omnibus carus, nulli invisus vixerat, sed omnibus iis in locis, ad quae vel ipse aliquando, vel ejus nomen pervenerat,

mira excitata est in omnium animis laetitia . Ita maximo Dei beneficio familia haec a multis , quibus

diu pressa est, malorum aerumnis coepit aliquando avitum ad splendorem emergere . Neque vero id unum erga eam extitit divinae elementiae testimonium . Nam eodem ipso anno Franciscus frater, cum,

munere Generalis Ministri Romae perfunctus, omnes,

289쪽

α o COMMENTARIORUM

quibus acerrime est oppugnatus , immortali eum sui nominis gloria inimicorum elusisset insidias , atque e vestigio in Coenobium s. Sebastiani, quod est in oppido S. Martino abditus vitam paene caele- Stem instituisset , rogatu , ac munificentia Philippi Regis, a quo, ob singularem innocentiam, multasque res in ipsius ditione summa cum prudentia, ac pietate gestas, et diligebatur plurimum, et plurimi fiebat , Cephalu densi Ecclesiae, cujus est in Sicilia nobilis administratio , nil tale cogitans est nominatus Episcopus . Superiore vero anno Ferdinandus, cum ad militiam in Belgium revertisset, ab Alexandro Parmensi iterum Legionis Germanicae Tribunus est factus. Nam prior illa , cui praesectus fuerat, quod militibus stipendium non persolveretur, dissoluta jamdudum , ac dissipata diffluxerat. Illud

quoque tuendo gentis decori, ac perennitati paratum subsidium, quod Iulius Caesar eodem anno octogesimo septimo Romae uxorem duxit Flaminiam ex antiquissima Columnensium familia, eamque initio aestatis secum in Cisalpinam Galliam abduxit: atque ita e tot fratribus novissimo loco natus legitimam tori sociam ad prolem excitandam sibi primus adjunxit.

LIBRI TERTII FINIS.

290쪽

COMMENTARIORUM LIBER QUARTUS

2 Actenus Scipio de rebus suis: de quo, sive is a scribendo destiterit , sive interciderit sit quid ab eo scriptum esset 3 , nihil reliqui habemus , ex quo possit cognosci, quae deinde per annos sex tamdiu enim vixit in purpura ejus vitae ratio fuerit, quae negotia ei commissa , quid nam operae ab eo christiadae reipublicae praestitum . Nec vero caeteri, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION