Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

COMMENTARIORUM

292corum Scriptorum mentem assequi penitus legendo possit, ac simul ita Latinam linguam callere, ut com mode , atque eleganter, quae Graeca sunt, possit Latina facerer quam facultatem si nos etiam in viris usu, atque aetate exercitatissimis admirari solemus, quanto majori jure in ejus aetatulae interprete admirabimur Praesertim cum is , ut multum a claris scriptoribus aetate distet, nihil tamen aut Graecorum librorum intelligentia , aut interpretandi peritia distare videatur. Nos certe non modo haec minime contemnenda ducimus, verum etiam tanto majoris

habenda , quanto minus ab illa aetate postulanda . Cum igitur nihil sit, ex quo nos planius doceri possimus quantis ornamentis Scipio vel in prima adolesccntia claruerit , simulque cognoscere quam vere viri doctissimi de adolescentuli ingenio sens rint , et de futura ejusdem in omnibus doctrinis prae- Stantia conjecerint , putavimus ea in primis esse

Commemoranda .

Consequentibus subinde annis, cum jam seipio

ae late adolevisset, constituta Aethereorum Academia , cujus idem in commentariis suis meminit, scriptae ab eo etiam sunt orationes elegantissimae , quae quamvis omnium laudibus exceptae , ac cele bratae suerint, tamen nec typis editae unquam Sunt,

312쪽

LIBER QUARTUS 293

neque ad nos pervenerunt. Hoc etiam in scribendi genere singulari quadam Scipionem fuisse facultate illud argumento est , quod Aethereorum Ac demia, quae ingeniis egregiis abundaret, quemadmodum ea docent, quae ab illis in lucem edita prodierunt , ei potissimum scribendarum orationum pro vinciam commisit. Erat enim in more illius collegii positum, ut quotiescumque per suffragia eligeretur is , qui Princeps caeteris in collegio praee Set, quod tertio quoque mense ex iis commenta riis factum esse cognovimus, de laudibus ejus oratio haberetur . Patuit tunc latissimus Scipioni campus , ut non Solum voluntati in collegas obsequi posset suae, sed etiam ingenii vires expromere, et elinquentia sua doctissimis viris gratificari. Neque vero orationi materies deesse unquam poterat, cum in Academia illa, tanquam in altero Isocratis ludo, meri tantum principes versarentur . Habemus in carminibus Aethereorum luculentum epigramma Etrusco sermone a Ioanne Baptista Guarinio conscriptum, ex

quo patet quanto honori sibi duxerit vir ille clarissimus a Scipione suisse laudatum ; simulque quanti ejus eloquentiam idem habendam esse censeret q3 . Utinam

extaret etiam laudatio, quam in Scipionem ipsum, cum is Princeps Academiae renunciatus suit, recitatam

313쪽

COMMENTARIORUM

29 fuisse nescio a quo Stephantis Sancti nius innuit in ea oratione , quam habuit, cum primum , coetus Aethereorum Kal. Ian: anni MDLxiv. in Scipionis domum conveniens egregia illa ingenii, et doctrinae experimenta palam edere coepit i Haberemus sane non pauca , quae de claris Simo Viro proferre possemus,

quorum commemoratione cum ornari haec historia nostra, tum innotescere magis ejus virtus posset. Nam quae Sancti nius in oratione sua praedicat, magis ad ipsius Academiae decora, atque ad studium

illud , quo Scipio eam constituerat, tuebatur, atque ornabat, quam ad caeteras ejusdem laudes pertinent, quas, ut idem Sancti nius ait, ne in alienam messem irrumpat, ei, qui post Se dicturus est, commemorandas relinquit . Haec enim sunt Sancti nil verba. Nec vero haec Academia nostra a sola reipublicaeis serma dignitatem suscipit, verum etiam maximum se ipsi honorem tribuit partium, ex quibus constat , atri que membrorum praestantia . Ex iis namque con-- stituta est Viris , quorum per se unusquisque unum- is quemque conventum exornare valeat ; quinimmo ex

se iis multi adsunt, qui universo etiam populo decus aLis serre possent. Eorum vos nomina non docebo, Au- itores, oculis enim videtis, animo nostis, quotquot ,, in hoc dignissimo consessu reperiuntur perape

314쪽

LIBER QUARTUS ass

is cli satis propria virtute existunt ; et duo hujus urbis ,, eruditissimi viri, quibus tanquam duobus firmissi- is mis axibus orbis hic noster nititur , et qui multis ex

is aliis civitatibus praestantissimi adolescentes , maxi- is meque ex Veneta nobilitate hunc in coetum conve- nerunt. Inter quos quantum unus hic Scipio emi is ne at, quantum ipsis splendorem afferat, quantumis tribuat auctoritatis, et ipsi magna cum laetitia sen- D tiunt, et Vos non sine magna admiratione conspici-

,, tis . Magnus itaque honos , magna dignitas hujusis Collegii est, magna exercitationis nostrae non mo- ,, do utilitas, sed etiam honestas. ,, Et paucis interjectis , cum omnia haec Scipionis studio, atque auctoritati referenda esse praedicat, haec habet is Quod si ,, effectae res cunctae, quotquot conspiciuntur, suam D in causam, atque principium reserri debent; si quae- is eumque a Deo optimo Maximo pendent in ipsu inmetsi Deum instinctu quodam admirabili revertuntur ; ae-

is quissimum profecto est, Academici, ut et nos natuis rae legibus edocti, aliarum rerum ordinem sequentes, ,, ad illum tandem simul unaque convertamur, qui limis jus nostrae exercitationis auctor, tantae nobis viam es utilitatis aperuit, tanti honoris occasionem praebuit, is tantae felicitatis materiam proposuit; atque ab ipso fructum omnem agnoscentes, grati eidem agamus

315쪽

296 COMMENTARIORUM

,, gratias , illi animos nostros, illi nosmetipsos sacre- ,, mus. De te loquor, ad te me verto, Scipio, hac qu, se dem lingua, his quidem oculis, sed universae Aca-

isdemiae tuae nomine, Academiae inquam tuae: quae ,, enim res magis tua esse potest, quam ea , quae per ,, te unum constituta, in te uno fundetur, te uno nitari tur Nos omnes, Scipio, te auctore, te duce et glo- ,, riari possumus, et debemus; sed tamen nec glorianis dum minus est ipsi tibi, qui dum Academiam nobis is constituisti, immortale, ut spero, nomini tuo tem- is plum constituisti; qui dum praeclarum hoc animi tui ,, indicium ostendisti,ejus nobilitate, ac splendore om- is nium corda inflammasti . Tu posthac omnium nostrari rum laudum scopus eris, in te unum quidquid pote-Brunt ingenia nostra, conseretur. De hoc ego multari magna, et Vera praedicare possem, Auditores r si se enim quisquam hujus virtutes novit, is ego sum , is qui non modo nova hac mea consuetudine , sed abis ineunte usque aetate communi in patria eas non tam ,, ex me, quam ex aliorum de eo concepta spe, quam

se ex omnium admiratione, laudibusque perspexi . Ueri rum stulte nimis rauca, dississaque voce honores il- . D los aggrederer , quos clariori vehementiorique spiis ritu prosequi debet is, qui post me est dicturus. Quae postrema verba declarant, alterum Scipionis

316쪽

LIBER QUARTUS et ρ

elogium fuisse recitatum , quo monumento, quod typis editum nunquam suit, nos caremus. Hanc oratoriae facultatis laudem mirabitur in Scipione nemo, qui sciat, eum, nullo etiam artis, atque industriae subsidio adhibito , sed suapte natura ita disertum, atque eloquentem fuisse, ut non Solum, quod de Nestore illo Homerico relatum accepimus, melle dulcior ex ejus ore sermo flueret, verum etiam nulla esse posset efficacior oratio. Haec sane facultas ita propria Scipionis fuit, ut Iosephus Malalesta

in suo dialogo hanc in praecipuis ejus ornamentis ponat 'ε , et Torquatus Tassus , quicum potissimum diuturnior, ut mox dicemus, Scipioni usus, ac consuetudo ab adolescentia fuit , in epistolis suis neget, tanta se unquam voluptate cujuspiam vel disertissimi viri sermonem audisse, quanta semper Scipionem loquentem audiebat As . Nec prosecto abesse a dicto veritas potest. Nam cum mirifica illa ubertas, quam Scipio a natura acceperat, plurimarum rerum notitia aleretur, quam homo ingenio eximio , ac memoria tenacissima praestans assiduo omnium doctrinarum, atque artium studio , atque investigatione sibi paraverat, plena succi erat, atque utilitatis; ex quo fiebat , ut in ejus sermone subesset aliquid semper, quare gratissimus omnibus esset, neque audiendi

317쪽

298 COMMENTARIORUM

cupiditatem eximeret unquam, nedum nullam saceret satietatem . Hac tam mirifica sermonis , atque eloquentiae vi quantum ille essicere valeret cum multa ostendunt, tum illa duo potissimum, quae nos in ejusdem commentariis legimus; alterum cum coram Maximiliano Caesare Dynastiae jura,quae ad familiam Suam pertinebant, contra Mantuanorum Ducis vim, atque potentiam , a quo tunc tentabantur, nullius patrocinio implorato, solus per se ipse defendit ; alterum cum fratres suos mutuis inter se odiis adeo flagrantes, ut, sumptis jam armis, tantum a dimicatione abstinerent, restinctis discordiarum incendiis, atque omni prorsus controversiarum causa sublata,

quod vix sperari posse videbatur, ex acerbissimis inimicitiis ad pristinam concordiam , atque consuetudinem revocavit. Quod quidem ille, quamvis tantum negotii, atque dissicultatis haberet, ut nullius vel amplissimi viri auctoritate explicari posse videretur,

sola tamen orationis suae vi, atque eficacitate expedivit, atque composuit 'M. Ex quibus non magis illum eloquentia plurimum valuisse docemur, quam ad dissicillima quaeque bene, feliciterque gerenda in genio fuisse in primis accomodato.

Haec tam praeclara eloquentiae ornamenta Sin

gularis illa laus auxit , qua is in Poesi floruit, qua in

318쪽

LIBER QUARTUS αρρ

sacultate si dicemus , ita eum excelluisse , ut cum poetarum principibus possit comparari , nihil profecto abhorrebimus a judicio virorum doctissimorum, qui hoc ipsum de Scipione ante nos testati sunt. Quorum quidem testificatio, etsi ducatur a nobis tanti , quanti par est ab omnibus fieri gravissimorum virorum auctoritatem, tamen si ea careremus non magnopere esset laborandum . Etenim, nisi forte sensu omni penitus expertes SumuS , Versus, qui a Scipione scripti sunt, tantam habent pulchritudinem , ut ea per se statim in oculos legentium incurrat, quin ullius auctoritate opus sit, ut de eorum venustate, ac splendore possimus iudicare. Cum enim Scipio, qua erat intelligentiae vi, ut semper optima sequeretur, Franciscum Petrarcam,principem

illum lyricae poes eos magistrum, sibi imitandum proposuisset , ita eum expressit, ac retulit, nihil ut ab illius praestantia distare videatur. Quod si qua in re a Petrarca differt, in hoc tantum differt, quod plura ab illo scripta fuere , ab hoc pauciora . Haec inter utriusque carmina cujusdam quasi cognationis opinio

non ita nostra est, ut non eorum etiam sutura Sit, qui utriusque poetae scripta conferant inter Se , et

non illorum etiam fuerit, quod ex Diomede Borghesio cognoscimus qui illa aetate cum Scipione vi-

319쪽

3oo COMMENTARIORUM

Xerunt, inter quos hoc adeo percrebuerat , ut ab illis Scipio propter hanc tantam cum Petrarca Scribendi assinitatem, ac similitudinem Petrarca redivivus vocitaretur. Cujus sane viri laudem ita esse aemula

tum , quanti ingenii, atque artis sit, illi probe norunt , qui intelligunt quantam habeat dissicultatem ad ejus poetae exemplar se conformare , cujus pulchritudo non ex secatis quibusdam pigmentis , atque adscitis coloribus efflorescat , qui , ut nullo negocio induci , sic et facillime referri imitando

possunt 3 sed in sincera quadam , ac naturali partium singularum persectione , ac venustate consistat , quam, propterea quia summa cum artis dissimulatione conjuncta est, nemo ullus, nisi qui peri-

tissimus est, aut dignoscere potest , aut imitari. Nam ut majoris artificii est hominem nudum , ac

Sola membrorum proportione , ac VenuState conspieuum pingere , quam eundem lorica insignem , aut clamyde; ita dissicilius est poetam referre, cujus ea laus propria sit naturae simplicitatem, ac pulchritudinem sequi, quam eum , qui, ut clarius multitudini se venditet, a caetero omni ornatu , licet hic minus cum natura consentiat, nihil abhorreat. Qua in re multo majori laude Scipio dignus videtur , quia jam ab ejus aetate , quamvis ea poetas clarissimos

320쪽

LIBER QUARTUS 3 or

tulerit , novitas illa in scribendo non multitudini solum placere, sed inter doctos etiam sensim manare coeperat, quae consequentibus subinde annis , tanquam pestis aliqua , per Italiam universam grassata omnium cum Oratorum , tum poetarum scripta infecit , aque corrupit: ex quo factum est, ut nativa illa

Venustas , quam tantam in primis saeculi illius scriptoribus demiramur , ab Italia exulaverit, nec nisi centum post amplius annis , quasi postliminio revocata, in pristinas sedes restituta sit. Ab iis igitur praestigiis haudquaquam deceptus est Scipio , et cum multi, novitatis lenociniis illecti , iis tanquam Sirenum scopulis adhaerescerent, ille tamen ab instituto cursu devocari se nunquam est passus 3 sed, deterioribus repudiatis , semper meliora sequutus est. Ex quo illud est factum , ut nec nativa ejus inscribendo venustas unquam infuscata, ac corrupta sit ;nec propterea quidquam de ejusdem ingenii, atque elegantiae opinione fuerit imminutum. Haec non te-mcre nos comminisci intelliget qui epistolas legat ad eum a nonnullis eorum scriptas, qui eidem libros

nuncupaverunt suos. Neque enim omnes ita eas scripserunt , ut Muretus suam scripsit. Animadvertere

in iis non sine admiratione licebit, ut quamvis toti sint in ea laude celebranda , quam Scipio litteris suis

SEARCH

MENU NAVIGATION