Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

281 COMMENTARIORUM

,, atque observantia tui cedere cuiquam putet , ego is tamen mihi videor diuturna , et accurata notatio-m ne, et obServatione earum rerum, quae te usque D eo omnibus amabilem reddunt , singulare quidis dam praeter caeteros πιγωθου, Quid est enim ,

is quod ad conciliandas , atque ad devinciendas ho- ,, minum Voluntates valeat, quin id in te omni ex ,, parte perfectum reperiatur Nihil hic de summa is gentis vestrae aut nobilitate , aut potentia di- ,, eam , nihil de toto illo genere bonorum , quod ,, ita tuum est, ut et aliorum sit . Alios et ista ,, amatores habent. Ego in te nihil amo, nisi teri ipsum ; Itaque ut ille Rex potentissimus ex amiis cis suis alium dicebat esse φλο8ασιλέα , alium D φιλαλεςανδρον, ita tu alios esse , qui et alia in teis ament, me plane ex animo φιλοσκιπA . es Se tibiis persuadeas licet . AC te ipsum cum dico, ne illamis quidem dico et oris, et totius corporis dignita- D tem , quae tibi omnium elegantiorum hominum is animos primo statim aspectu conciliat , constiis tuens, quoad ejus fieri potest, ante horum ocuis tos et ingenium , et mores tuos. Quamvis Vereri dixit nescio quis poetarum , gratiorem in pulcro

is corpore e Sse Virtutem : ea tamen est in te veriodi, rum, ac solidiorum bonorum copia, quae te his

302쪽

LIBER QUARTUS et 83

,, Secundis , ut ita dixerim , vitae bonis censeriri non sinat . Ingenium excellens, et in quo, tanis quam in pingui, ac seraci solo , omnes ingenuasis artes ipse facile comprehendas , ut eas non abis aliis accipere , sed ex te ipso parere , ac proseris re videaris . Quo tu usus, ita ut decuit , a Grae-D cae, Latinaeque linguae intelligentia, a poetarum, is historicorum , rhetorum cognitione ad philoso- 1, phiam, et ad eam , quam ab ineunte aetate tibi is proposueras, quaeque nunc in amoribus, ac deliis clis est, Theologiam ea celeritate properasti, ut is quae honoris, ac dignitatis praemia, confecto Stu- ,, diorum curriculo, tribui , ac decerni solent , ea

is tunc tu meritissimo consequutus sis , cum adhucri maturum videri poterat de animo ad illas graviose res disciplinas adjiciendo cogitare . Atque ut si istius generis ingenium nunquam ita esse otio- is Sum potest , ut omnino nihil agat, quod tibi is dabatur a severioribus studiis excepti , ac subis se civi temporis co tu , quasi ludibundus , eas is artes , in quibus ingenui adolescentes exerceriis olim Athenis solebant , ita didicisti, itaque te

se in eis exercuisti , ut in earum qualibet cum sumis mis artis cibus comparari facile possis . Quidis ego nunc mores illos tuos plane , ut poetae lo-N n a

303쪽

α8 COMMENTARIORUM

is quuntur , aureos laudem Potuit ne quisquamis unquam bonus tecum biduum vivere , quin utis sibi totam aetatem tecum exigere liceret optave- ,, rit e Ita tu , quod rarissimi exempli est , summam is integritatem vitae cum summa comitate , ac fari cilitate copulasti . Sed nolo plura de te , ne ipsi is tibi molestus sim . Equidem cum de scriptis is meis non magnopere laborare soleam , tamen se hunc librum praecipue cupio , et celebrari nunc ,, et ad posteros pervenire , ut extet aliquod testi- ,, monium judicii de singularibus tuis virtutibus is mei. In quo ne forte quis eorum, qui te non no-- runt, nam de aliis , quibus tu notus es , nihil tale metuo adsentationi, et consuetudini datum is esse aliquid suspicetur , Deum immortalem te- , , stor, nihil unquam a me Verius , magisque ex is animi mei sententia scriptum esse , quam ea ,, quae de tuis laudibus scripsi se . Extat hoc honorificentissimum Scipionis elogium in ea epistola, qua

Muretus orationes suas eidem obtulit anno MDLxi.

nimirum cum Scipio paene ab adolescentia excessisset : ut intelligi debeat quanta deinde sapientiae fama , accedentibus subinde annis , is florere debuerit , qui in ea etiam aetate a viro sententia omnium gravissimo tam honorificum ingenii, ac do-

304쪽

LIBER QUARTUS an s

e trinae testimonium demeritus 37 sit . Sed de ea laude , quam Scipio in sevcrioribus disciplinis est assequutus , hoc tantum possumus assirmare ; eum scilicet judicio virorum doctissimorum , qui doctrinam ejus cognitam , atque exploratam habebant, sapientissimum fuisse habitum ; eundemque , quemadmodum Mutius Pansa in suo opere de Bibliotheca Vaticana scriptum reliquit se lumen , ac decus cum humanarum , tum divinarum doctrinarum extitisse se. Nam, cum nihil in eo genere a Scipione ipso editum habeamus , standum horum virorum auctoritati est, nec nisi ex aliorum judicio de hac ejus laude nobis

licet existimare .

Quod secus de elegantioribus disciplinis , deque

iis artibus factum est, quibus ille praecipue est nobilitatus . Nam cum praeclara. Scipio litterarum suarum nobis monumenta reliquerit , ea si legamus , dijudicare per nosmet ipsi poterimus, an vere in earum qualibct ita ille excelluerit, ut, quod etiam a Iosepho Mala testa, qui paucis caeterorum omnium elogia est complexus, traditum accepimus 33, videreturis quod in eo genere Scipioni incognitum esset, id is a nemine nosci posse se . Atque ut a Commentariis hisce initium faciamus , quos nunc Aloisius Valentius Gon Zaga Cardinalis, pro eo quo est Vir hic

305쪽

COMMENTARIORUM

Amplissimus cum in patriam suam , tum in litteratos viros studio, e tenebris, in quibus tamdiu delituerunt, in lucem vindicat; quamvis Scipio supremam manum minime his adhibuerit; neque enim eo animo ab illo scripti fuerunt, ut unquam typis palam fierent, atque in hominum lucem emitterentur nemo tamen erit, modo is paullum de hoc scribendi genere possit audicare, qui, si eos perlegat, statim scriptorem exercitatissimum, et cum singulari quadam ingenii perspicuitate praeditum, tum politioris Latinitatis in primis intelligentem non agnoscat. Praeterquam quod enim plura iis continentur, quae illorum temporum annalibus , atque iis praecipue , qui ad res Mantuanas pertinent, maximam lucem afferre possunt , ita praeterea scripti sunt, ut facilitate quadam , qua fluere videntur, legentium animos capiant , teneant suavitate . Nihil enim in his invitum, nihil coactum offenditur, nihil aut involutum , aut indigestum. Mirifica in rebus difficilibus enarrandis claritas ; distinctus partium singularum ordo ; accurata, et sine molestia diligens elegantia : quod vero in hujusmodi rerum scriptoribus plurimi faciendum

est, res , quae per colloquia transactae exponuntur, ita sunt descriptae , ut sermonibus illis prope interesse videamur e uno verbo , ita hi commen-

306쪽

LIBER QUARTUS et 8

tarii scripti sunt, ut usquequaque et auream saeculi illius clegantiam redoleant, et ad puram putam veterum Latinorum accedant venustatem. Itaque, si, pro hac ingenii , ac facultatis nostrae tenuitate , existimare de his nos aliquid possumus , illud minime dubitamus, quin hi, ubi in manus hominum venerint , et omnium litteratorum judicio maxime probandi sint, et cum historiae , tum Latinis litteris magno sint suturi ornamento . Dissimulandum tamen non est, nonnulla in iis inveniri , quae , propterea quia a Scipione properantius fortasse exarata Sunt , quam rerum exponendarum difficultas patiebatur, minus exquisita iis , qui delicatioris fastidii sunt, viderisortasse possint. Verum ea et quam paucissima sunt, et cum in iis ipsis , in quibus cultu carent, facilitatem quandam praeseserant, quae non aliunde nisi a summa artis peritia manare potest, habent et ipsa

quo commendentur. Etenim, ut egregiorum artificum , ita et excellentium scriptorum hoc omnino proprium esse compertum est, ut quaecumque ab eorum arte profecta sunt . quamvis ea sine studio, ac minus affabre sint elaborata , ita tamen vel in eo ipso , in quo peccare videntur , magistri manum ostendant, ut, qui pari arte non valeat, frustra,

omni vel studio adhibito , illorum laudem a. sequi

307쪽

188 COMMENTARIORUM

conetur . Ac propterea fortasse nos impudentiores videbimur, qui , cum tantum a Scipionis doctrina, atque a scribendi arte distemus, eo temere progressi sumus , ut aureis hisce libris , qui a tantae celebritatis viro tanta elegantia, ac nitore scripti sunt,

nostros, qui nihil habent, quo commendari possint, adjunxerimus . Sed parendum omnino fuit Aloisii Valentii Gonragae, Viri Eminentissimi, auctoritati ;ncc recusandum quominus audaciores videremur caeteris, ne minus grati in eum virum diceremur, cui propter eximia ejus merita cum in litteras universas, tum in hos ipsos Scipionis commentarios, quos primus in hanc litterarum celebritatem vocavit, nihil

est, quod ab iis , qui hujusmodi studiis dediti sunt,

non libentissimo animo tribui debeat 39. Sed de Scipionis in Latinis litteris praestantia illud non est hic praetereundum , eum vel in adolescentia sua haud vulgarem sibi in Latine scribendo laudem promeruisse et ut propterea magnopere mirandum non sit, ab eodem , subacti jam ingenii viro, istaec prodiisse , cujus vel adolescentuli scripta , propter singularem elegantiam, in sermonem hominum venerint, et a politioribus illius aetatis ingeniis maximopere fuerint probata . Et quoniam in monumentis hisce colligendis propositum nobis est nihil

308쪽

LIBER QUARTUS et 8

temere de viro clarissimo afferre , sed omnia, quae Scribuntur, virorum excellentium , qui illis temporibus floruerunt testimoniis , et auctoritate confirmare , ne falsa aliqua laus per nos Scipioni afficta videatur, omittenda a nobis non est Hippolyti Capilupii, viri doctissimi ad Scipionem adolescentulum epistola, cujus testimonio quantum ille in ipsa ferme pueritia Latine scribendi puritate, atque elegantia commmendaretur quisque poterit existimare Legi episto- is iam tuam , quam superioribus diebus ad Illustriso simum Cardinalem Herculem Gongagam dedi-D Sti, in qua manum , atque ingenium tuum vehem menter Sum admiratus: erat enim scripta litteris is tam concinnis, atque apte inter se cohaerentibus, is ut ad speciem pulchrior esse non posset; Senten- ,, tiis, et Verbis tam ornata, ut ex Ciceronis sonteis manasse videretur . Me certe delectavit mirumis in modum: nam uno tempore ejus lectione oculi, ,, aures , mensque tota tenebatur ; teque sum admi- is ratus , annos vix sexdecim natum, in hoc scribenis di genere tantum prosecisse , ut ad summam eleis gantiam jam accedere nobis videaris . Sed majoriis etiam afficior admiratione, cum caeteras ingenuasis artes, Virtutesque tuas animo , et cogitatione comis

309쪽

COMMENTARIORUM

cam conjunxisti, sicque in ea versaris, ut utramis magis calleas non facile possit dijudicari. In mu- is sicis praeterea adeo excellis, ut non solum moduis dulate canas, et omnes vocum inflexiones , nume-

,, rosque Optime agnoscas, sed quidquid in hoc generi re animi causa tuo ingenio perfectum est, ab omniis bus, qui hujus artis non sint imperiti, maximis la se dibus efferatur . Haec ego dum mecum reputo , in is hanc sententiam adducor, te in studiis philosophiis cis , quibus modo te totum tradidisti, aetate praeis sertim in dies tibi judicii plus asserente,incredibiles processus esse facturum . Etenim natura te ita sin-D Xit, et creavit, ut nihil sit ab ea tanta obscuritateis involutum, quo tui ingenii acies penetrare non pos-D Sit. Hoc profecto rerum causas quantumvis discite sis brevi assequeris, ad quarum notitiam caeteri multis is annis, et multo labore ViX aspirare possunt. Praeclarum sane de Scipionis adolescentuli in Latinis litteris tum institutione, tum praestantia testimonium ; quod eo pluris nobis faciendum est, quia ab hujusmodi viro est profectum, cujus in scribendo elegantia satis ostendit, qua auctoritate judicium ejus apud nos esse debeat . Haec epistola, quam e schedis tabularii vaticani Aloisii Valentii Gonzagae Cardinalis cura descriptam Hieronymus Tiraboschius in

310쪽

LIBER QUARTUS etyr

opere suo luculentissimo de Italorum doctrina primus omnium vulgavit, ab Hippolyto Capilupio haudita multis ante annis scripta fuerat, quam Murcius Scriberet suam , quam supra attulimus: quorum in epistolis illud licet animadvertere ; ita utriusque viri doctissimi de Scipione judicia congruere inter se , ut colligi possit, a neutro eorum nimium solertissimi adolescentis ingenio , ac intelligentiae in eo laudando esse tributum φ . Nec vero in tanta monumentorum inopia ita rebus omnibus sumus destituti , nihil ut nobis reliquum sit eorum, quae a Scipione in adolescentia scripta suere . Extat enim Xenophontis liber, qui ,, De dictis ac factis mcmorabilibus Socratis ,, inscribitur, ita scite, atque eleganter ab eo Latine redditus , ut nihil supra possit . Ea quippe est ejus libri interpretatio, ut non hic e Graeco in Latinum Versus , sed, quod plurimi in interprete faciendum est, origine Latinus videatur . Hasce suas vigiliolas Scipio Herculi Gonragae Cardinali, propinquo suo , ac patrono , dono misit adolescentulus , studiorum specimen , ac tanquam ingenii sui primitias ; addiditque ad eundem epistolam , cum observantiae plenam , tum etiam venustatis . Haec qui leviora puter, prosecto non cognoscit quale hoc sit , in homine praesertim adolescente , ita Graece scire , ut Grae-O Ο Σ

SEARCH

MENU NAVIGATION