Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

COMMENTARIORUM

diligentissime commendasse videretur . Interim Uespasianus sibi non deerat: sed, misso procuratore, enixe apud Caesarem agebat, ut quae sibi jura competere arbitrabatur , eorum cognitionem alicui vel Senatui , vel Principi in Italia delegaret. Cujus postulato cum abnuere non posset Cae Sar , cuperetque nihilominus alteri parti, quantum in ipso erat, Satisfacere , negotium quidem omne Octavio Parmae, ac Placentiae Duci commisit ; illud tamen serio praecipiens, ut, accersitis partibus , prius omne studium in iis componendis adhiberet: quod si minus e sententia cederet, id tandem faceret, quod rationi , ac juri videretur maxime consentaneum ; sed utique Summatim , atque omni cavillatione , et judicii ut dicitur figura remota His ita constitutis, Fridericus, et Scipio potestatem in Italiam redeundi a Caesare petierunt; id maxime contendente Friderico , quod metueret , imminente jam hieme , ne podagra correptus , cogeretur hiberna tempora sub frigidissimo caelo transigere . Annuit Caesar, et ne prorsus inanes ab se dimitteret, utrumque Sacri Romani Imperii Principem , illis ita poscentibus , creavit ; Garoli-lie toparchiam in Marchionatus titulum extulit. His aucti honoribus, quadragesimo post quam accesserant

die,per Styriam, et Carinthiam, provincias Carolo Ar

62쪽

LIBER PRIMUS

chiduci subjectas, Italiam repetiere ; quam antequam attingerent, accidit, ut a diuturno convictu disjungerentur : cujus rei series, tum quod non injucundam legentibus verisimile est suturam , tum quod quale utriusque ingenium fuerit, non levi docebit argumento , nequaquam Videtur esse praetereunda silcntio. Multa , dum Viennae in eodem hospitio ambo degerent, tum dixerat, tum fecerat Fridericus, quae aures Scipionis , atque animum non mediocriter laeserant et is tamen cum se longe juniorem patruo , illum vero ad iracundiam procliviorem , quam Saepe tamen poenitentia sequeretur, sciret ; simul loci rationem haberet, in quo, quantunVis parva, inter eos verborum altercatio magnum utriusque ludibrium, ac contemptum excitasset, omnia patientissimo animo tulerat, ne, quod cum illo iter coeperat, Seorsum cogeretur conficere: quod ipsum suit causae, cur Scipio suas rationes haud levis momenti prae patrui observantia , et caritate negligeret. Magno quippe desiderio , vel necessitate potius tenebatur diutius in iis regionibus commorandi, tum ut magis , ac magis sese in Caesaris gratiam , ac clientelam insinuaret , tum ut cujusdam sibi subjecti audaciam , qui , Vespasiani, ut putabatur, potentia fretus, Aemiliam matrem maledictis apud Caesarem insectari non de-

63쪽

COMMENTARIORUM

sinebat, reprimeret ; veruntamen ob id unum, ne alieno videretur in Fridericum animo, inchoatum illud negotium maluit imperfectum relinquere , quam,

quem venientem comitatus suerat, eidem etiam redeunti haud praesto esse. Quo quidem nomine plurimum se illi debere Fridericus professus , gratiam de in ejusmodi retulit. Iam octo , aut novem dierum iter emensi fuerant, nec longius aberant Villaco, insigni Carinthiae oppido , passuum millibus circiter XXV., cum prima luce Scipio paullo ante Fridericum

iter cum suis aggreditur : ita enim saepe facere solitus erat, quod Fridericum equo vectum Velociore assequi non facile posset . Interim accidit ex improvi-SO nescio quid, quo motus caupo graviter apud Fr, dericum in ipso equi ascensu conquestus est, abire hominem vetans , nisi certa pecunia persoluta . Hic enimvero stomachari Fridericus, et de suis quaerere , quidnam hoc rei essetὸ Tum a pedibus quidam summae calliditatis adolescens , quem Fridericus

nusquam antea visum, aut cognitum Oeniponte eam tantum ob causam , quod Italus sermonem calleret Germanicum , essetque ingenio , ac lingua valde promptus , in suorum numerum adsciverat , culpam

omnem in unum rejicit ex Scipionis familiaribus , a cubiculo, probatae fidei hominem , diuque in Hercu-

64쪽

tis Cardinalis famulatu cum laude versatum . His Fri-dericus auditis, ac sine ulla dubitatione in animum demissis, ira fremens misit statim, qui cum juberet ad Se venire et is citato equo praeeuntes facile consequutus Friderici mandata exponit. At Scipio , quanquam rei totius ignarus, tamen, cum ex aSpectu non minus, quam verbis nuntii,aliquid incommodi accidi se , non minimumque homini periculum , si solus regrederetur, imminere intelligeret ; illum quidem vehementer ambigentem quid sibi faciendum esset ad Fridericum praemisit ; ipse vero continuo Subsequintus est, ut Vel sola praesentia , vel, si ita res tulisset , manu etiam subsidio illi esset. Fridericus simul atque hominem vidit, admisso equo , jam videbatur gravius in eum consulturus ; sed ut eodem fere temporis momento Scipionem appropinquantem conspexit, manum quidem abstinuit, verba autem non modo non com Spescuit, sed, elata multo magis voce , necem illi minitari non desinebat. Scipio blando primum sermone concitatum patrui animum mollire conatus est: se quidem adduci non posse ut crederet , familiarem suum , cujus opera multos annos

fideli, ac diligenti usus esset, id commisisse , pro

pter quod ipse in eum exarserat: ne tamen, suam de

fendendo , alienam familiam improbae fidei videretur

65쪽

4 6 COMMENTARIORUM

arguere , paratum se esse cauponi satisfacere de suo; propterea rogare, ut ira , ac minis finem aliquando imponeret: jurgia tali viro, et tali in loco erant enim in ipso foro cujusdam non ignobilis pagi, multique ad verborum strepitum confluxerant indigna esse in hominem praesertim tanto inseriore loco natum effusa . Sed cum Fridericus ejusmodi rationibus nihilo magis flecteretur: quin immo submissione ipsa implacabilior fieret, identidem affirmans, ne superos qui dem sibi erepturos, quominus improbus ille admissum scelus capite lueret; victa tandem patientia, Scipio vicissim in ea prorupit Verba . Nec vero tu, nec mortalium quisquam tanti erit, ut vel unicum illi, me invito , capillum torqueat idi quod si quis id ausus fuerit, certo sciat, sibi prius mortis periculum adeundum . Tum Fridericus dentibus frendens , admota manu alteri e duobus parvis tormentis , quae

ab ephippio suspensa gerebat, jam jam illud e vagina velle videbatur educere , ut in Scipionis pectus exploderet: ille tamen immotus omnino persistens, ne aut idem ostentando, nam et ipse eodem armorum genere instructus equitabat Fridericum magis irritaret, aut pedem referendo, timorem, quo nullo

tenebatur, indicaret , id unum effatus ; vide quid allas, ne, quo alterum damno asscere vis, id in tuum

66쪽

recidat caput, quo res evasura esset, attente expe

ctabat. Tandem ille, vel rem maturius perpendens , vel desperans, posse se aliquid impune estacere , contulit se iterum ad verba iracundiae plena, in quibus cum sorte sibi dira fuisset precatus, quod talem sibi itineris socium adhibuisset, Scipio nihil cunctatus; hanccine , inquit, mihi mercedem reddis pro eo ,

quod subii, incommodo , ut te assectarer sed quam do comitatum meum aspernaris , indignus vita ipse habear, si tuum amplius curem . Atque, his dictis, equo subdens calcaria, iter cum suis denuo arripuit, Friderico post se relicto . Qui tamen non ita multo post illum assequutus , ut qui, sicuti diximus, Velociori utebatur equo , insalutatum praetergressuSest. Ventum deinde est ad pagum , in quo unicum erat hospitium, ubi uterque pransus est, sed separatim , ita ut alter alterum ne videret quidem . Sumpto prandio, praemisit Scipio ex suis, qui Villaci, ubi erat, ea nocte quiescendum , quam commodissimum sibi hospitium pararet; ipse vero tardius, quam Fridericus, iter est aggressus .. Ad idem igitur hospitium, cum Fridericus ipse prior accessisset, audito, ibi Scipionem expectari, ad aliud minus instructum divertit . Ita ambo Villacum pervenerunt , quo in loco eum integram , ut minimum, diem commorari uterque

67쪽

8 COMMENTARIORUM

iamdudum decrevisset, quod ab omnibus sere fieri

consuevit, ad resciendas equorum vires, nonnulli ex familiaribus Friderici Scipionem convenienteS, coeperunt cum eo de concordia agere : quam quidem Scipio minime respuebat, ut qui vehementer doleret,. Fridericum eo levitatis processisse, ut tollerantiae,

ac patientiae laudem, quam ad illum usque diem meruerat , sibi quodammodo ademisset. Nihil tamen actum est: cum enim Scipio illud unum peteret, ut Fridericus, si minus verbis , aliqua saltem significatione, ingratum sibi,aut injucundum ipsius comitatum non futurum declararet ; abnuit Fridericus , quasi

inhonorificum duceret eorum, quae temere in ipsum protulerat, palinodiam canere . Cujus rei indignitate etsi plurimum permotus est Scipio e ut tamen appareret, per ipsum non Stare, quo minus res componerentur, antequam Villaco discederet, ad Friderici . hospitium , ut eum salutaret, accessit. Qui, se in lecto esse respondens , admittere eum noluit . Ita

Scipio levem , atque insulsam hominis constantiam ridens, reliquum iter solus confecit , Pataviumque

venite unde statim per nuntium Aemiliam matrem de rebus omnibus , sicuti actae erant, certiorem secit . Quoniam vero dissidii inter hos mentio facta est, non erit abs re , qualem etiam habuerit exitum , re-

68쪽

censere 3 ne quis existimet, diuturnis inter eos odiis QSse certatum . Ncque vero dissidii minus ridiculus eventus, quam leve fuit initium . Paucis post diebus occasio , quae mox subjicietur, Scipioni sese obtulit Mantuam proficiscendi : quo cum Venisset, aulamque aliquando Guillelmi Ducis , ut moris est, adiisset, ibi Fridericum cum aliis plerisque invenite quem etsi audierat de se post reditum honorifice ad modum loquutum fuisse, ex quo intelligi potest, eum ad se jam redisse ; tamen, cum nondum sibi explorata illius esset voluntas , videre se illum dissimulavit rat Fridericus , simul ac Scipionem ingredientcm conspexit , relictis iis, quibuscum colloquebatur,

ad eum gratulabundus accurrit; cui venienti cum occurrisset Scipio, mutua caritate inter se complexi, nulla prorsus praeteritarum rerum facta mentione, ad antiqua benevolentiae, ac necessitudinis officia rediere. Convenerant per eos dies variis e regionibus Mantuam plerique Proceres : cum primum enim Pius Pontifex certior factus est, Barbaram, ac Ioannam A

striae Archi ducissas, quas supra diximus Ferrariae Duci, et Florentiae Principi fuisse desponsatas , Ita liae finibus appropinquare, ad utramque singulos Car dinales legavit: hi. suerunt Carolus Borromaeus Sororis filius , et Guido Vercellensis Borromaei consos

69쪽

so COMMENTARIORUM

brinus ; qui, Tridentum usque progressi, itineris earum non comites solum, sed duces etiam se praebuerunt. Hos omnes Christophorus Princeps Tridentinus, et Ludovicus Madrucius Cardinalis Mantuam usque comitati sunt; quo paullo ante Franciscus item Cardinalis Gonzaga primo dictus, sed, defuncto Friderico , Mantuanus et ipse nuncupatus, Roma pervenerat, ut Mantuanam Ecclesiam, quam ipse nuper a Pontifice administrandam susceperat, coram inspiceret . Triduum Austriacae Reginae nam hoc etiam nomine appellabantur) cum Eteonora sorore , ac Guillelmo sororis Viro moratae,iter jam coeptum sunt persequutae ; sed in ipso Mantuae egressu disjunctae, ac diversae , altera Ferrariam , Florentiam altera petiere . Barbaram deduxit Vercellensis ; Ioannam Borro-maeus I ex nostris autem Guillelmus Dux cum Eleonora conjuge , et universa fere cognatione Ferrariensibus nuptiis interesse voluit ; Franciscum vero Cardinalem ut Florentinis. adesse vellet rogavit ; eique ex propinquis unum Scipionem nominatim, adjunxit. Ita in varias partes vario eventu itum est: nam qui Ferrariam sunt prosecti multis et iis quidem praeelaris spectaculis oblectati sunt ; qui vero Florentiam adibant, Bononiam nondum pervenerant, cum,auntio accepto, Pium Pontificem gravissimo, a le-

70쪽

LIBER PRIMUS 3x

tali laborare morbo , Bononiae tandiu consistere, donec certi aliquid de ejus aut recuperata valetudine, aut morte afferretur, decrevere. Itaque insequenti nocte , cognito per certos tabellarios, illum jam ex humanis excessisse , excesserat autem V. Id. Decembris Franciscus Cardinalis, omnibus aliis cogitationibus posthabitis, Romam sibi advolandum statuit. Scipio Vero , quanquam Francisci voluntate Romam eum Sequi poterat, cum tamen se a rebus omnibus, quae ad hujusmodi iter cum dignitate conficiendum pertinebant, imparatum cerneret, Patavium redire maluit, eo consilio, ut dum in Urbe haberentur comitia, ipse Patavii doctoratus insignia acciperet, Romam Statim post novi Pontificis creationem prosecturus e qua

in urbe Franciscus, ut qui Scipionem benevolentia minime vulgari complecti coeperat, et cubicula honestissima in suo Palatio ad S. Laurentii in Lucina , et alia omnia , quae ab amicissimo propinquo expectari poterant, humanissime deserebat. Sed longe aliter evenit res , atque illi existimarant: nam et novus Pontisex declaratus est antequam Scipio renuntiare- siqtur sacrae theologiae magister ; et, quod multo mi nus verisimile videbatur , ipse Franciscus pridie

quam comitia solverentur, vitam cum morte com

mutavit . Quo factum est, ut Scipio , quamvis inse-G a

SEARCH

MENU NAVIGATION