Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

sia COMMENTAR IORUM

labrinum scribit, quam sic vertimus is Placuere ea, ,, quae a Scipionc nostro emendata misisti, atque eXis censorum judiciis, quae ei probata esse intellexi, ,, mihi etiam duxi esse probanda, illamque sequutus

D sententiam Sum, in qua eum esse cognovi. Itaque

is quae de Trancredio , quae de Rinaldo monuit , ,, quod omnino ita fieri oportuit, emendavi. Velim ,, ex eodem cognoscas quid illud sit, quod in Plutori nis oratione ei minus arrideat, ut illud etiam coris rigendum curem. ,, Fr Et clarius ex epistola xxx. ex poeticis, in qua sic ad Scipionem scribit. ,, Ego,, vero, Scipio , quamvis in Sententia perstem mea , is tamen , cum tu caeterorum judicio subscripseris , is eaque tu quoque mutanda censeas , quae illis muri tanda visa sunt ; cum nihil sit apud me aut opiis nione tua carius, aut gravius auctoritate, diu mulis tumque meditatus , rationem tandem excogitavi, is qua haec componi possint; nimirum ut simul judiis cio obsequar vestro, Simul in instituto permaneam is meo . Itaquz, et ea mutabo , quae vos mutanda ,, censetis ; et nihil tamen de tota operis structura, is ac designatione attingam , atque movebo γε is . Luculentum sane testimonium, atque hujusmodi, ut ex alio nullo videatur, clarius deprehendi posse, quo loco a Torquato haberetur Scipionis auctoritas . EO

332쪽

LIBER QUARTUS 333

igitur sive auctore, sive aliorum sententiae adstipulatore, pluribus in locis ille poema emendavit suum tornamenta , quae ambitiosius luxuriari visa sunt, omnia compescuit, mirabilia minuit, sustulit lasciviora; nimirum commonitus, cavendum sibi esse, ne plus Versibus suis noceret moribus , quam ingeniis prodesset; omnia denique mutavit, quae, Scipione Sive hortante, sive non repugnante, emendatione digna sunt judicata. Qua in Te quis statuat doctrinane Censorum magis, atque auctoritas , an tanti poetae

modestia, atque facilitas laudari debeat λ qui sane

vir, etsi ea mutare, quae tanto labore scripserat, interdum gravaretur; tamen tantum aberat, ut CenSO-rum judicia, atque severitatem graviter ferret, ut ob eam causam Scipioni gratias ageret; ac quo acrius in singula a judicibus illis inquiri cognoscebat, eo majoris beneficii loco se illorum in judicando severitatem ponere profiteretur . Quod si censorum opinionibus quandoque minus acquievit, id ille nunquam nisi justis de causis secit; quemadmodum ejus litterae docent, quibus summo ingenio, ac doctrina sententiam suam contra illorum judicia, aut opinionem defendit. Et certe aliquid fuit, quod is nulla vel cem forum , vel Scipionis ipsius auctoritate adduci un- .epiam potuit, ut pateretur expungis nimirum octo

333쪽

COMMENTARIORUM

illos versus , qui in ipso ferme poematis exordio sunt, quorum initium ,, Sat che la corre ii mon dori. Porro illi, quamvis ob venustatem suam in primis

probarentur , quod tamen minime ex severissima artis ratione additi judicarentur, ad absolutam operis persectionem videbantur omnino removendi. Nec initio quidem repugnabat Torquatus: quin immo eo adducta res erat, ut manus ille prope jam daturus videretur. Veruntamen deinde, re melius considerata, seu quia versus illos cariores haberet, quam ut respui

a se, ac repudiari ita facile possent; sive quia, Virgilii exemplis in medium allatis, tanti poetae auctoritate factum suum se tueri posse intelligeret; quamvis Scipio hos omnino reij ciendos judicaret; tamen Torquatus stilum vertere noluit; nec de illis quidquam aut detrahi , aut immutari a Scipione unquam est passus . Quod porro scimus multorum judicio suisse probatum . Sunt enim illi versus hujusmodi, qui

propter nescio quam Singularem eorum Venustatem ferme in ore omnium sunt, nec sine peculiari

quodam voluptatis sensu pronunciari solent; quibus si poema illud caruisset, haud minimo sane ornamento fuisset spoliatum . Qua in re ut non reprehenden- dus Torquatus est, quod non alienum ab optimo poeta indulgere quandoque genio, ut ille ajebat, est

334쪽

LIBER QUARTUS 3 is

arbitratus ; ita laudandus est Scipio, quod in optimo

poeta Semper necessarium duxerit nunquam ab artis ratione discedere; ita ut etiam quae Venustissima essent, si haec ad ejus normam minus exacta viderentur, rejicienda omnino esse judicaverit . Illud siquidem liberioris ingenii fuit; hoc severioris : cumque in ea re uterque eorum, quod sequeretur, habuerit, idcirco sua laus neutri deneganda est. Atque haec , quia potiora Scipioni videbantur; etenim ad universi poematis illius structuram, ratio nemque pertinebant, adhibitis in consilium collegis , ab eo sunt peracta et reliqua vero , sive quae ad versuum concinnitatem , Sive quae ad sermonis elegantiam spectabant, quod ita Visum Torquato est, solus per se Scipio praestitit. In quo sic elaboravit , ut

quidquid asperum , hiulcum , dissonum ; quidquid

inculcatum nimis, ac repetitum ; quidquid denique minus concinnum , atque perfectum offenderit, id, aut ad limam vocaverit, aut de integro extuderit, aut omnino persecerit; idque tanto cum poematis uni- .versi commodo , tantaque cum Torquati ipsius voluptate , ut is sibi sortunatissimus visus sit, qui tantum emendatorem , nedum judicem , atque censorem invenisset . Haec , quod praeclarissimam Scipionis laudem habent, ne a nobis magis ornandi hominis gra-R r a

335쪽

st 6 COMMENTARIORUM

tia, quam veritatis studio de eo praedicari videantur, singula Torquati ipsius testimonio sunt comprobanda. Cujus tamen ex litteris praecidemus, quae minus

ad rem nostram facere videbantur, atque ea Solum, quae necessaria sunt, de more interpretabimur. Ac

de studio quidem , quo is Scipionem urgebat , ut perpoliendi poematis sui provinciam susciperet, haec leguntur in eadem Torquati epistola ad Lucam Scalabrinum, quam supra attulimus :,, Caeterum Scipio is ne cesset rogo ; pergat, quemadmodum aggressuSis est, castigare , ac perpolire Gothisee dum meum ris nihil enim ab ejus, censura, atque stilo, nisi quod ,, probatissimum est,poemati meo addi poterit. Equi- ,, dem illud semper de Scipione speravi, in univer-D SO Opere expoliendo ,. ac comendo plus illum lima Sua persecturum, quam ego mea D. Et alio loco ad eundem Scipionem haec scribit ,, Nunc ite- ,, rum, Scipio illud te pro singulari tua in me vo- is luntate rogo , ut gloriae servias meae; neque grais veris aliquid operae in edolandis, ac concinnandis is versibus meis adhibere : nam et inculcati eorum ,, non pauci Sunz,et asperiores permulti I neque ego , is quamvis omnia in iis sive limandis, sive etiam muri tandis tentaverim , quidquam proficere potui . se Haec igitur tua provincia sit , hae tuae Iint par

336쪽

LIBER QUARTUS 337

D tes. Novi equidem quam bonus artifex sis, neque ,, in condendis de integro versibus magis , quam inis sarciendis se. Quantopere autem probaverit,quae Scipionis judicio castigata ad eum afferebantur; qua to gaudio idem ea legerit semper ; ut denique ob eam causam sortunam poematis sui sit gratulatus, cum ex plurimis ejusdem epistolis intelligi potest , tum praecipue ex XVIII. ex poeticis, quam ad eundem Scipionem scribit , et quae una hic instar omnium esse poterit. Et quoniam iterum de iis mentio in-D cidit , quae in poemate meo a te Sunt emendata, illud equidem, Scipio, iterum praedicabo, quod is saepe tibi aliis etiam ex meis litteris jam pridem is intelligi debuit: nimirum omnia ferme ita mihi is probari , ut quo ea saepius lego , eo majori semis per iis legendis assciar voluptate ; ac simul judiis cium, diligentiam, amorem in me mirer tuum , s, is mul poematis fortunam gratuler mei . Verum is quamvis singula arrideant,nihil tamen delectat m, is gis, quam VerSus ille is non mori gia, che sue virtu- di accolse,,. Equidem cum illum lego, quin me ri- is deam nequeo , qui cum olim ad multam noctem Ia-D borarim , ut eos versus mutarem , hilum proficereis non potuerim I et quamVis versus quamplurimos , is eos que multa varietRte secerim , nullum tamen ex-

337쪽

M ludi, qui persectior, ac se licior sit illo, qui a te sa-D ctus est γ' D. Quae porro omnia satis superque docere videntur, non solum quid de Scipionis doctrina semper Torquatus senserit; verum etiam quantum poema illius ex eadem perceperit concinnitatis . Ut vere possit illud assirmari; praeclarissimum hoc opus, cujus laus per universum terrarum orbem ferme omnium gentium linguis est celebrata, haud minimam suorum ornamentorum partem Scipionis cum doctrinae, tum elegantiae acceptam referre debere . Quod sane cum a multis scriptoribus testatum inveniamus, tum praecipue a Petro Antonio Serassio, qui cum de Torquati doctrina in ejus vita est loquutus , eamque omnibus, ut par erat, suae eloquentiae coloribus expresserit , nihil de summa ejus laude detrahi est ambitratus ; cum generatim eadem ipsa de studio Scipionis in poemate illius expoliendo scripsit, quae a nobis de ejusdem viri diligentia sunt singillatim commemorata si . Neque hic illud est praetermittendum , quod plane singulare Scipionis studium in ossicio praestando declarare videtur; tantam nimirum in poemate illo expendendo accurationem ejus , diligentiamque suisse , ut opus illud , quod, ut Torquato

obsequeretur, inspiciendum , castigandumque curaverat , totum sua manu descripserit; idque sic emen-

338쪽

LIBER QUARTUS

date, et litteris sic ad speciem compositis, ut magis aut accurate, aut graphice fieri possit nihil. Hoc ubi ille ex Scipione ipso cognovit, dici vix potest quantis laetitiis incesserit, quod tam singulari honore amplissimus vir poema suum dignum haberet . Itaque , cum ob eam causam ei gratias ageret, illud ad gratissimam tantae humanitatis praedicationem testatus est ,, Non amplius esse cur ipse Iliadi inviis deret, quod a Rege Alexandro tanto honore ha-- bita diceretur: cum nihil honorificentius esse posis Se putaret, quam id, quod poema suum a Scipione,, accepisset is . Hunc codicem, qui maximo caeterorum omnium pretio est habendus a Hieronymo Ba-

ruffaldio docemur, clarissimae genti Valentiae Gon-zagae jure quodam justissimae haereditatis obtigisse ; eumque nos hic Romae apud Aloisium Valentium Gon Zagam Cardinalem vidimus, qui in domestica biblioteca , qua utitur , tum selectissimorum librorum copia, tum autographis excellentium scriptorum locupletissima , si eum studiose asservat , maximaque habet in aestimatione. Quod quidem jure facit.

Etenim , praeterquam codex hic amplissimae assinitatis est monumentum ; a Gon Zagarum quippe ei gente obvenit, quae ducentis ante amplius annis Valentiorum stirpi est inserta ; nonnulla habet etiam ,

339쪽

3ao COMMENTARIORUM

quae in pervulgatis poematis illius exemplaribus, quae circumseruntur, secus impressa legimus ; quae autem habet, ejusdem Barussat dii judicio elegam

lius scripta esse censentur ; et simul versibus caret illis, quos Scipio, quia, ut diximus, eos rejiciendos putabat, hic non descripsit 63 . Atque haec de ea laude, qua vir hic clarissimus ex tanti poetae judicio nobilitatus est, dicta sint satis . Quamvis enim Torquatus non in iis solum, quae a nobis sunt exposita , ejus judicio, atque opera usus sit, sed in plerisque etiam earum rerum, quas scripsit, eundem sibi consilio adesse voluerit ; tamen singula persequi supervacaneum est, ac praeterea modus in scribendo nobis est adhibendus: praesertim cum ex his, quae hactenus commemorata sunt, illud consectum videa' mus, quod unum perspectum omnibus esse voluimus; tanta scilicet rerum poeticarum intelligentia Scipionem claruisse, ut a poeta aetatis suae omnium

iacile principe, judex, atque persector clarissimi operis fuerit adhibitus . Neque tamen hic unus poeta suit, qui Scipionis

consilio, atque opera in Scriptorum Suorum censura, atque emendatione usus est. Etenim etiam Ioannes

Baptista Guarinius, qui alter ex Aethereorum coetu prodiit, et illius aetatis poeta elegantissimus est ju-

340쪽

LIBER QUARTUS 3as

dicatus, idem fecit ; siquidem is non ante Pastoris Fidi fabulam, quam summo studio, ac venu State con Cinnaverat, aut in scena exhiberi, aut in hominum lucem typis emitti voluit, quam illam Scipionis oculo, ac cognitioni subjecerit ; eandemque clarissimi viri judicio probatam esse senserit. In hoc etiam poemate inspiciendo quanto studio , ac diligentia allaboraverit Scipio ; quanta humanitate idem de iis , quae corrigenda censuit, Guarinium monuerit; quam honorifico denique testimonio elegantissimum hoc opus probaverit, docent cum Scipionis , tum Guarinii litterae his de rebus scriptae , quae et una cum caeteris ejusdem poetae epistolis vulgatae sunt, et in synagoge epistolarum Zucchiana legi possunt. Atque utinam, quemadmodum ex iis epistolis cognoscimus , Scipionem a Guarinio censorem clarissimi operis fuisse adhibitum ; ejusdemque censurae judicium gratissimum scriptori illi fuisse , doceremur item, quae nam illa suerint, quae in eo poemate Scipioni castiganda , atque mutanda sunt visa . Uerum haec sive quod separatim fuerant a Guarinio scripta , ut usu venire solet, dilapsa interciderint ; sive potius quia ille , ne censuram poematis sui pro de rent, ea minime vulganda esse judicaverit, ad nos non pervenerunt. Quod sane haud leviter nobis se-

SEARCH

MENU NAVIGATION