장음표시 사용
321쪽
li vitio laborent, a sincera illa, atque eleganti scribem di ratione longissime abhorrent, atque dissentiunt. Ut intelligi nequeat qui factum sit, ut ii aut ita laudare potuerint, quae non sequantur; aut ea Sequantur, quorum contraria adeo sibi duxerint laudanda. Sed hoc omnino habet vera pulchritudo , ut suo splendore in oculos etiam hebetiorum incurrat, et vel ab invitis laudem,atque admirationem extorqueat. Verum quanquam ille propter hanc tam eximiam scribendi elegantiam plurimum fuerit illustratus , illa tamen praecipua laus , qua is in poetica facultate floruit, non magis ex stili puritate, ac nitore est ducenda , quam ex intima quadam, ac recondita poes eos universae cognitione, qua ille quidquid de ejus
artis ratione scripserunt cum Graeci, atque Latini, tum caeteri, qui eos consequuti Sunt, apprime noverat, penitusque animo, atque memoria comprehensum habebat . Hoc enimvero illud est , cur tanti
ejus judicium a doctissimis quibusque fieret, ut siquid de re poetica in disceptationem, ac controverissiam veniret, nullius auctoritas gravior, quam Scipionis haberetur . Quare ejus consilium exquirebatur a multis , tantumque apud omnes valebat , ut nemo esset, quin ei acquiesceret, illudque de eodem
322쪽
existimaret: ,, Quod in eo genere Scipio repudianis dum putaret, id repudiari etiam a caeteris deberi re ; quod probaret, probari etiam nece S Se es Se,, Α . Qua quidem doctrinae, atque intelligentiae opinione cum nulla honorificentior Scipioni, tum nulla potest esse testatior . Nemo siquidem de eo viro aliquid scripsit, quin hoc in primis praedicaverit, Scipionem scilicet a doctissimis illius aetatis poetis judicem , censorem, atque adeo emendatorem operum suorum suisse adhibitum ε' . Horum nos, ut brevitati serviamus, hic tantum qui praecipui sunt commemorabimus e neque vero de singulis meminisse nee esse est e praesertim cum illi, de quibus scripturi sumus , quamvis pauci sint, tamen ea nominis celebritate commendentur, ut eorum unusquisque censorimo maximo ornamento esse possit.
Atque in primis praeclarum hoc doctrinae, atque judicii testimonium ei Aethereorum Academia tribuit : quippe coetus ille clarissimus non satis habuit
Scipionem tanquam auctorem, et patronum suum
revereri, omnibusque honoris , et grati animi significationibus prosequi; sed, ut clarius pateret, quem
beneficentiae , ac patrocinii causa caeteris praeserebant, eum etiam ingenii, atque doctrinae opinione omnibus anteponere, judicem, ac censorem scri
323쪽
ptionum suarum constituerunt. Hac honoris delatione quid oneris Scipioni fuerit impositum ab eodem ipso docemur, a quo plura de censoris ossicio in commentariis suis perhibentur: quae si nos repetamus, patebit, eam personam tunc ab eo fuisse susceptam, cujus ille severitatem sola doctrinarum omnium cognitione, atque excellentis judicii ratione tueri poterat . Etenim , ut varia disciplinarum sunt genera , ita variis etiam studiis Academicorum illorum capiebantur ingenia , atque alius alio scribendi genere ducebatur. Multi siquidem orationes , ac dialogos contexere ; multi de physicis , de mathematicis, de theologicis scribere ; multi aliquam utriusque sive juris, sive historiae partem illustrare gaudebant: qui vero rei poeticae navabant operam non illi tantum elegias , epigrammata, odas, aliave id genus factitare, sed majora audentes , epos etiam , atque tragoediam pangere , atque in dissicillimo quoque scribe di genere ad summam laudem eniti conabantur.
Cum autem Academiae lege cautum esset, ne, quae a quopiam scripta serent, prius in corona recitarentur , quam et expensa censoris judicio , et probata essent; ex hoc necessario fiebat, ut censuram exerincere non posset, nisi qui et ingenio praestaret maximo, et omnium doctrinarum cognitione in primis
324쪽
emineret: quam ingenii, ac doctrinae praestantiam cum in Scipione omnes omnino suspicerent, idcirco eum tam luculento munere honestatum voluerunt ; quod quidem non magis gravitate sua honorificum est habendum , quam claritate eorum , quo rum judicio deferebatur r nulla enim Academia in ipsis primordiis suis tam multis egregiis ingeniis floruit, quam multis Aethereorum coetus est nobilitatus . Nec vero tam honorifica haec de doctrina, ac de judicio Scipionis opinio, ac tanta Academicorum illorum in censura eidem deferenda con- Sensio maxima caruit utilitate . Etenim quamdiu ille delato munere lanctus est, ita collegio universo operam probaVit Suam, ut omnes SenSerint, Sapienti a se consilio eum scriptorum suorum judicem fuisse constitutum . Eo quippe censore , non modo nihil unquam in corona recitatum est , quod non omnibus numeris absolutum putaretur I Verum ea etiam, quae ejusdem judicio probata in lucem deinde prodierunt, tanto sunt omnium Studio, ac favore per universam Italiam excepta , ut ea propter et Aethereorum Academiae magna laus accesserit, et eo rum numerus clarissimis virorum doctissimorum nominibus auctus sit. Etenim ut quisque ingenii, ac doctrinae fama clarius serebatur, ita studiosius in
325쪽
collegium adscisci illud cupiebat ; nihilque liabe-
bat antiquius , quam eorum societate censeri, quin rum ingeniis tam praeclara doctrinae monumenta prO-
ferri possent. Franciscus Xaverius Quadrius, et Ianus Nicius Erythraeus, aliique scripsere , non plures quam undecim illos fuisse, ex quibus tunc primum coetus Aethereorum constitit: illud nimirum opinaditi, ex eo collegio praeter eos, quorum versus editi leguntur, alios fuisse nullos . Quorum opinioni cum Scipionis ipsius refragatur auctoritas, a quo illos amplius viginti suisse docemur, tum Antonii Francisci Donii testimonium Hic enim scriptor in ea epistola, qua opus suum De Picturis Collegio Aethereorum
dedicat anno MDLxiv. Viginti duorum academicorum nomina recenset, ac celebrat Carmina Aethereorum publicata primum sunt anno MDLXVII. charta. quadrantaria , ac typorum sermis nitidissimis, eademque academicorum ipsorum nomine Margaritae Valesiae Duci Allobrogum nuncupata. Quibus autem e
praelis prodierint, ignotum est. Siquidem liber in
fronte nec locum ubi editus fuit, nec typographum exhibet. Petrus Antonius Serassius taMen Patavii ea putat fuisse impressa . Horum exemplaria , quod ob poetarum illorum celebritatem certatim ab omnibus coemerentur, opinione citius per Italiam dissipata
326쪽
defecerunt; ita ut in bibliopolarum scriniis jamdiu nec sine magna difficultate inveniri, nec nisi magno pretio comparari possent. Quo igitur multitudini eorum , qui ea expetebant, satisfieret, de iisdem iterum
imprimendis cogitatum est. Anno itaque MDLXXXIX.
instantia Antonii Caraliae , qui ea Scipioni ipsi Cardinali inscripta voluit, iterum Ferrariae sunt impressa ; minori quidem forma, ac typis elegantibus , haud
tamen castigatius iis, quae superiori editione e praelis Patavinis suerant emissa . Sed de Aethereorum Academia, deque ejus dein monumentis cum Scipio multa tradidit, tum deinde plura Franciscus Xa- verius Quadrius, et Hieronymus Tirabo schius , ac nuperrime etiam copiosius quam caeteri acerrimus illius aetatis investigator Petrus Antonius Serassius , qui in vita Torquati Tassi, quam luculentissime scripsit , et ex qua plura ad Scipionem pertinentia nobis deprompta sunt, adeo multa congessit, ut qui
eam legat non magnopere earum rerum historiam de- . sideret . Itaque disertissimum hoc opus consulat, qui plura velit: nobis ad institutum nostrum haec attigisse sit satis. Quamvis vero ex his, quae hactenus scripta Sunt,
clare intelligatur quanti hic vir clarissimus cum ob doctrinarum omnium , tum ob poeticae facultatis
327쪽
potissimum cognitionem ab omnibus fieret, multo tamen id clarius apparebit , ubi docuerimus quid de hac ejus laude senserint clarissima illa duo saeculi xvi. lumina, Torquatus Tassus, et Ioannes Baptista Guarinius . Ac Torquatus quidem , cui potissimum , propter diuturnam cum Scipione convictus , ac Studiorum consuetudinem, hominis doctrina cognita, atque explorata fuit, tanti ob eam causam eum fecit, ut in rebus praesertim poeticis ejus judicium caeterorum omnium judicio anteposuerit ; eumque non Solum operum sibi scribendorum auctorem habere voluerit, sed scriptorum etiam censorem , ac persectorem . Non deerunt fortasse, qui, cum haec legant, nimium a nobis tribui Scipioni arbitrabuntur ; verum quae scribimus exploratissima Sunt, atque extra omnem controversiam posita; neque magis aliorum Scriptorum testimonio , quam ejusdem Torquati ii teris, ut mox videbimus, ac testificatione confirmata .
Atque hoc percommode cadit, ut quod ad Scipionis famam gravissimum putandum est, id tam multis ,
tamque certis documentis testatum inveniamus: ut propterea levius ferendum sit, si caeteris in rebus, quae minoris momenti sunt, minus monumentis abundemus , cum tanta nobis eorundem copia suppetat
ad eam laudem declarandam , quae Scipionis potissi-
328쪽
ma judicanda est. Atque haec de clarissimo viro judicia jampridem Torquatus fecerat, cum aureos Suos De Ratione poetica, ac De Poemate epico sermone Sad illum scripsit: quos eum scimus potissimum ad Scipionem scripsisse , non magis ornandi hominis causa , quam consulendi. Placet hac de re testim
nium Petri Antonii Serassi Latinum facere, atque hic exhibere, ex quo haec habemus ,, Hos Torquatus seris mones ad Scipionem scripsit, tum quia multumis ejus consilio juvari poterat; is enim doctrinae, aeis judicii laude in rebus etiam poeticis clarissimusis habebatur , tum etiam, ut aliquod a se grati aniis mi testimonium cxtaret in eum, a quo tantis beri neficiis fuerat cumulatus , itaque tractaretur, ut isse apud eum ferme fratris loco esset δ D. Itaque Ioamnes Baptista Licinius, qui aliquot post annis eosdem sermones in lucem protulit, hanc potissimum attulit causam , cur voluerit eos libros in Scipionis nomine apparere . Nimirum quia nefas duceret, alio nomine honestatos eos lucem aspicere, quam ejus, cujus consulendi gratia fuerant a Torquato scripti. Sed operae pretium est noscere ea, quae in ejusdem poetae epistolis scripta sunt, quo clarius intelligatur quanti apud eum ponderis Scipionis semper se rit auctoritas, et quam saepe idem doctissimi hujus
329쪽
3Ioviri consilio, atque opera usus sit. Discessurus in Galliam Torquatus cum scripta sua Herculi Rondi-'nellio commendasset, ac per codicillos , quorum exemplum inter poeticas ejusdem poetae epistolas extat, hominem pro amicitia rogasset, uti si quid in peregrinatione illa Gallicana factum de se fuisset, ea,
quae tunc manibus amicorum tantummodo tereban
tur, colligenda omni studio, atque vulganda curaret; - illud cautum voluit,ne quidquam eorum prius ille luci committeret, quam Scipionis in primis judicio recognitum , ac probatum esset: tantum ex eo tempore ejus doctrinae tribuebat, ut cum multi essent, a quibus ea scripta expendi, et probari possent, potissimum tamen Scipionis judicio, atque auctoritati videretur acquiescere F 3. Idem , poemate suo absoluto, cum opus luculentissimum judiciis doctissimorum virorum, quibuscum illud pro amicitia communicarat, ad caelum efferri laudibus , nedum probari intelligeret ; ob eamque causam rogaretur a multis, ut votis communibus Satisfaceret; nec quod viri doctissimi luce dignissimum judicarent, diutius premeret , atque intra domesticos lares delitescere pateretur e nunquam tamen illud sibi edendum constituit , nisi postquam Scipio roganti pollicitus est,
e ad severissimam trutinam carmen universum re-
330쪽
vocaturum s nihilque in eodem limando , ac perpoliendo praetermissurum , quod a se aut ingenio , aut industria perfici posset et quod sane idem egregie praestitit, haud tamen solus, sed adhibitis in consultationem doctissimis civitatis . Nostrum non est singula commemorare, quae in eo consilio ab egregiis illis viris in controversiam vocata sunt; ut Saepe variis, ut quandoque etiam contrariis inter se studiis , atque opinionibus, res illa fuerit agitata; ut denique Torquatus interdum aut illorum sententiam sequutus sit ; aut a judicio dissenserit : haec qui nosse cupiat, Serassium consulat, qui in ejusdem Torquati vita accurate haec omnia, ut mos clarissimi hujus scriptoris est, persequitur , ac diligenter . Quod ad rem nostram facit, et quod ex ipsius Torquati litteris cognoscimus, illud nimirum est, adeo apud eum Scipionis valuisse auctoritatem, ut quamvis ipse multum etiam caeterorum censorum judiciis permoveretur ue tamen , cum aliquid de consilii sententia ei emendandum proponebatur, nisi ad caeterorum judicia Scipionis etiam auctoritas accederet, fere Semper in proposito permanebat; neque sibi quidquam
de poemate suo aut tollendum , aut addendum , aut ullo modo mutandum arbitrabatur . Haec ex ea