Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

COMMENTARIORUM

pe jam ingressurus , vix dum devexa aetate, in morbum implicitus extinctus est: poetas ut doceret universos , musarum artes , nisi fortuna faveat , etiam in summo ingenio viris raro ab invidia esse , atque ab egestate sejunctas . Hunc igitur hominem ita in toto vitae suae cursu a sortuna jactatum , ut prorsus ludibrio habitus ab ea videri possit, tanto est Scipio amore paene ab adolescentia complexus, eundemque adeo patrocinio suo texit, atque tutatus est semper: ut neminem unquam eo aut amiciorem , aut beneficentiorem se expertum es Se in omni rerum suarum vicissitudine

semper Torquatus praedicaverit. In quem illa prima humanissimae voluntatis significatio a Scipione extitit, cum eum Bononia egressum , quod injuriosius ab illius Uris Praefecto secum actum putasset, Patavium , qua in urbe ipse eo tempore morabatur, ultro ad se ad Aethereorum coetum ornandum invitavit ; advenientem hospitio excepit ; ad mensam adhibuit ; eaque omnia detulit, quibus ille , et si diis operam navare suis posset, et vivere cum dignitate . In quo magnam porro Scipio humanitatis laudem est consequutus: sive quia summo ingenio hominem , nullius rogatu, nec opinantem beneficio- affecit, sive quia affecit in calamitate . Qua amoris

362쪽

LIBER QUARTUS 3 3

significatione adeo ille laetatus est , ut Bononiense illud incommodum sibi duxerit fuisse exoptandum , occasione cujus tantam esset gratiam apud Scipionem consequutus . Quo igitur tantae humanitatis memoriam testatam relinqueret , epigramma illud Etrusco sermone scripsit , elegans Sane, ac nobile , quod primum fuit eorum , quae in coetu Aethereorum recitata ab eodem sunt; quo epigram male ita Bononiensem contumeliam queritur, ut ma gis tamen Scipionis humanitatem extollat ; illud nimirum ostendens, diligentiorem se in referenda gratia esse , quam in injuria ulciscenda ε) . Nec vero haec est illustrior grati animi significatio , quam viro de se optime merito tunc Torquatus dedit ; verum illa fuit, cum idem sermones suos De Arte poetica , ac de Poemate heroico ad eum scripsit; de quibus supra mentio a nobis est facta . Quippe tune, quo notiora omnibus essent, quae ab ejus beneficentia idem acceperat; simulque ut pateret quanta Sapientia esset is , cujus sententiam sermonibus illis eliciendam curaret, epistolam adjecit, in qua multa

cum de singulari ejus benefaciendi studio , tum de

eximio ingenio , atque doctrina commemorabantur. Hanc tamen epistolam modestiae causa a caeter

opere Scipio ipse sustulit , cum idem , po3tquam

363쪽

3 COMMENTARIORUM

Cardinalis creatus fuit , hunc sermonum librum Ioanni Baptistae Licinio tradidit imprimendum et ut gravissime Torquatus tulerit, quod ex ejusdem epistolis cognosci potest, hos sermones sine ulla grati animi sui in Scipionem significatione foras prodiisse . ε' Diu apud Scipionem diversatus est Torquatus , tantoque semper apud eundem honore habitus

est, ut nunquam antea ipse aut honestiori, aut suaviori vitae conditione se usum fuisse fateretur ; perpetuoque illi in ejusdem domo manere , omnique cura soluto vivere arbitratu suo licuisset , nisi aut ampliora sperasset, aut diutius manendo, viri amicissimi humanitate abuti veritus fuisset . Itaque Ferrariam cogitans, qua in urbe ipse honorificentissima quaeque sibi ab Estensibus pollicebatur, Scipionis beneficio diutius amplius uti noluit, veniamque ab eo petiit, ut illuc sibi proficisci liceret. Tulit id

gravate Scipio , neque Solum, quia suorum studiorum socium quasi, ac comitem , quem tanto amore complexus esset, a se distrahi videbat, verum etiam quia illud praesagiebat animo, eo ingenio hominem, qui aulicorum artes minime exploratas haberet, nullo modo aemulorum invidiam, atque obtrectationes esse devitaturum . Neque tamen ejus Voluntati repugnare , aut obsistere ausus est, ne sorte idem amici

364쪽

LIBER QUARTUS 3 s

commodis videretur obesse . Illud tamen pro sua in ipsum voluntate iterum, atque iterum cum per Se , tum per amicos ei inculcare non destitit; videret

quid consilii caperet, dum alio digredi a Scipione suo vellet, apud quem ferme fratris loco haberetur ;illudque caveret, ne ex quo vitae genere Otium , commoda , amplitudinem sibi sponderet, in eo labores, Odia, maximasque molestiarum moles subire cogeretur . Dissicile esse in aula virorum principum summo ingenio, ac doctrina hominem versari, qui nullis invidiae jaculis unquam appetatur: praesertim si is apud dominum , ut usu ferme semper venire Solet , floreat gratia , et auctoritate et qua Si careat, multo etiam gravius ipsi sit dolendum, cum nullo loco suam virtutem haberi sentiat . Haec, aliaque id genus, pro suo in amicum studio , quasi sutura prae-Sagiens, cum per se , cum per communes amicos monebat Scipior λ' in quo non ille magis prudens, quam

divinus est visus. Siquidem ita omnia acciderunt, quemadmodum ipse praesenserat eventura. Nam cum ad Estenses se Torquatus contulisset; ac primis quidem temporibus , secundissima quaeque nactus , ita illa in aula viveret, ut beatissimus esse , et caelum digito, quod ajunt, sibi attigisse videretur, non multum intercessit temporis, cum obtrectatorum artibus

365쪽

3 6 COMMENTARIORUM

tentari illa felicitas, et gratia cocpit: itaque facta est

tanta fortunae convcrsio , quantam nos non Sine dolore in ejus vita legimus, unde tot illae molestiae manarunt, quibus tantus vir, dum vixit, miserandum in modum est exagitatus . Nostrum non est, ut appa reat quanto consilio Scipio ab eo vitae genere Torquatum removendum curaverit, singula recensere , quae miserrimam illam fortunae, gratiaeque offenSionem exceperunt; cum in promptu ea sint omnibus,

qui ejusdem viri calamitosissimi historiam legant. Quod singularem Scipionis humanitatem declarat, illud sane est, quod is tanta suit in amico juvando si-de,atque constantia,ut apparuerit, beneficentiam ejus non temporariam , neque callidam fuisse ; cum is non florenti se unquam venditarit , sed afflicto nunquam adesse desierit; ita ut multa in illum plura prosecta sint a beneficentia ejus in calamitate , quam quae idem vel ab eo , Vel a quopiam ullo incolumis sperare unquam potuiSset. Neque vero tunc hic vir humanissimus in iis solum ei benevolentiam navavit, quae ad ejus scripta pertinebant : quam in curam quanto studio, atque accuratione incubuerit satis ea docent, quae a nobis exposita Sunt, cum de censura ejus poematis scripsimus ; sed etiam omni prorsus in re summo Studio est opitulatus,

366쪽

LIBER QUARTUS 3 7

quotiescumque ille opera, consilio , opibus , patrocinio suo visus est indigere . Itaque , cum ille suspicionibus actus suis , nulla petita a Duce Alsonso venia, deseruisset aulam , atque, amicis insalutatis , Ferraria abscessisset ; idemque errabundus per Italiam nullo certo in loco consisteret; dici vix potest quanto studio allaboraverit Scipio , ut eum ad saniora consilia revocaret, ex animo suspi ciones evelleret , in Alson si gratiam reduceret . Quod quidem haud parvo labore ei scimus stetisse; Cum utrumque magni negocii fuerit, et Aisons uiri pacare, et Torquati animum delinire . Quo beneficio etsi frustra a se hominem affectum sensit: pro

pterea quod paullo post ille , qui omnes sibi molestias , ac sollicitudines strueret, ad ingenium reversus, iterum et Estenses deseruit, et Ferraria discessit ; nihilo tamen secius ipse in incepto perstitit, nullaque in se amicum destituit; verum iterum, eodemque illo , quo consueverat, Studio eum opibus levavit, domum excepit, ac principum virorum patrociniis paratis texit, atque tutatus est. Quin , cum ille denuo fugae pertaesus suae , quieto animo Se

unquam futurum negaret, nisi iterum ad Estenses

rediret e quamvis hoc minus Scipioni probaretur ;quod nihil non metuendum ab illa tanta ingenii in-X x 2

367쪽

3 8 COMMENTARIORUM

constantia, atque mobilitate intelligeret: tamen , ne amicum contristaret , quem habebat carissimum , nullum aut studii, aut ossicii genus praetermisit, quo ei prodesset. Igitur, vel invitus, qua consilio usus , qua

opibus , qua auctoritate , illud effecit, ut is Ferrariam nulla Alson si mala gratia posset reverti . Quae porro in eum studia eo pluris facienda ducimus, quia Torquatus , ut dictum est , in irrequieta illa animi , mentisque jactatione , plura quandoque admittebat , quibus a se quodammodo amicissimi viri

Studia, curasque avertere videbatur . Cum interdum quae paullo ante summo studio a Scipione contenderat, quaeque non sine magno illius labore, ac cura impetraverat, eadem mox, mutata voluntate, idem repudiaret ; interdumque etiam ipsam hominis fidem ,

constantiamque suspectam haberet: ut mirum visum

sit, tantam illius patientiam in Torquati natura perserenda fuisse 7 . Verum ille , qui ex Aristotele nosset, homines ingeniosos plerumque esse melancholicos , ob eamque causam plura eos tunc absurde facere , quae, si minus eo morbo laborarent, nullo modo essent facturi ; tantum aberat , ut propterea, quae dicta sunt, alienaretur a Torquato , ut quo ille minus aut ossiciose , aut constanter agere videbatur, eo majori cum miseratione , tum auxilio eum

368쪽

LIBER QUARTUS 3 s

dignum judicaret. Hoc cum multa declarant, tum illa praesertim , quae idem fecit , cum ea acciderunt , propter quae ille in custodiam est datus . Tunc enimvero , supra quam cuiquam credibile est, patuit quam benevolo animo Scipio in amicum e set, quantaque simul naturae bonitate . Etenim cum ille Ferrariam reversus illas nactus esset aerumnas, quae nunquam ab Alfonsi lenitate sibi sperandae videbantur , non modo homini in voluntariam calamitatem prolapso nihilo secius praesto fuit, quam si id in in illam imprudens incidisset e verum etiam ad ejus solatium, atque Salutem ea praestitit, quibus non tam amici ossicia exhibere , quam parentis pietatem reddere visus est. Legendae omnino sunt, illae epistolae, quas idem, dum in custodia illa haberetur, cum ad Scipionem, tum ad Communes amicos dedit , ut intelligatur quanto studio vir humanissimus toto illo tempore ei subveniendum curaverit , ut semper litteris amicissimis consolatus sit, ut contra obtrectatorum invidiam , atque acerbitatem scriptis, et auctoritate defenderit, ut cognatos Italiae Principes ad ipsius salutem excitarit, ut ad eundem invisendum una cum Vincentio Mantuanorum Ducis Filio Ferrariam venerit, ut denique ad

mitigandum Alsonsum ejusdem Vincentii Principis

369쪽

3so COMMENTARIORUM

opera usus, illud sit primum assequutus, ut multum de acerbiori illa in eo custodiendo asperitate remitteretur ; deinde tandem ut, exeundi potestate facta, liber omnino e custodia illa dimitteretur. Haec singularia humanitatis, ac fidei documenta si quis non hujusmodi putet, ut propter ea nullo elogio satis digne commemorari Scipionis virtus possit, minus quam debet huic ejus laudi tribuet. Scimus tamen, aliquod tempus intercessisse, in quo is minus benevolo antismo in Torquatum suisse visus est: cum hic in epistolis suis queratur , Se Romam reversum , non eadem

urbanitate in Scipionis domo fuisse habitum , qua

olim in ea fuerat, et quam vetus familiaritatis usus postulare videbatur . Verum, quae tunc minus urbane in eum facta sunt, cum idem ipse a servorum

improbitate, quibus tunc Scipio utebatur, se in ejus domo pertulisse testetur; ea aut insciente domino, accidisse putanda sunt, aut, si illo sciente admissa, sic est colligendum, ea non inimico animo ab eodem in Torquatum esse prosecta ; sed ut illud experiretur etiam , num simulatis offensionibus a tanta illa animi perturbatione, atque inconstantia ad quietem aliquam , atque firmitatem posset eundem traducere. Quod ut credamus faciunt tum superiora omnia, quae

amicissimo animo a Scipione in illum semper facta

370쪽

LIBER QUARTUS 3sa

esse scripsimus, tum etiam quae deinde summa cum benevolentia fecit. Atque haec causa fuit, cur Torquatus, qui, dum quieto animo esset , vinci beneficio a nemine unquam patiebatur, postquam Scipio

e vivis excessit, ut tantae benevolentiae memoriam

iis , quibus posset, monumentis posteritati testatam

relinqueret, librum ut suo loco dicemus de Immortalitate scribere, in eoque Scipionem loquentem facere cogitavit, ut eo testimonio simul pateret, et quantis ipse beneficiis ab amicissimo viro in omni vita fuisset cumulatus ; et quantis ille virtutibus immortalitatem nactus esset: qua de re leguntur Torquati ejusdem epistolae ad Antonium Constantinium scriptae . Multa brevitatis studio missa facimus , quae de viri optimi studio , ac beneficentia cum in Torquatum ipsum , tum in alios possent commemorari : praesertim cum haec ipsa, quae de hoc uno perhibuimus plura fortasse sint, quam quae ad hanc ejus laudem declarandam necessaria esse videbantur. Sed cum ea, partim ob celebritatem hominis, qui beneficio est affectus; partim ob ipsius Scipionis constantiam, quae in amico calamitosissimo juvando tam mirifica apparuit, multa haberent, quae et legentibus non ingrata fore , et Scipionis ipsius naturam , aevirtutem praecipuo quodam modo illustrare vide-

SEARCH

MENU NAVIGATION