Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

332 COMMENTARIORUM

medium ad ea, quae quaerebantur afferret, quae non solum mediocris scientiae viris ignota essent, Verum etiam fugerent scientiam prudentissimorum: ut mi-

Tarentur omnes, tantas Sapientiae opes tanta cum ani

mi moderatione potuisse conjungi . Hanc hominis in summa ingenii, ac doctrinae laude modestiam ad vivum expressit Ansaldus Ceba in dialogo suo De Poemate heroico, cui nomen GOnZagae fecit, propterea

quod eam, quam instituit disputationem, in Scipionis GonZagae personam, in Prosperi Martinenglii , in

Torquati Tassi contulit . Is enim, quamvis, ut consonum erat, docentis partes Martinengo tribuerit; longe enim is dum viveret utrumque illorum aetate antecedebat ita tamen Scipionem, qua interrogantem , qua disputantem facit, ut nec ingeniosiorem eum facere possit, nec modestiorem . Prodiit hic dialogus anno MDCxxi. , haud ita multo post tempore quam Scipio, ac Torquatus e vivis excesserant. Verum tunc habitus fingitur, cum Torquatus poemati scribendo operam navabat suo, nec dum illud

absolverat. Quod de industria factum ab Ansaldo nota nulli arbitrati sunt. Cum enim ille Torquati poema carpere constituisset, quod in aliquibus, ut ipse opinabatur, ad Aristotelis regulas minus esset exactum; neque, ob operis celebritatem, aperte auderet contra

352쪽

LIBER QUARTUS 333

illud dicere : id excogitavit, ut tunc temporis Sermo ille institutus fingeretur, cum Torquati poema non dum in inanibus hominum esset: ita ut quaecumque in epopoeja Martinengus servanda diceret, quae minus deinde a Torquato servata essent, ea neque ullo modo Torquatum attingere ; neque, quod tanto ante Scripta essent, contra poema ejus dici tunc potuisse viderentur. Hoc nimirum Ansaldus faciebat, quod etiam ex Crescim benii testimonio compertum est, ut appareret, Hesterrem suam, hoc enim poema ipse fecerat, quia Aristotelis leges in ea religiosissime Servarentur, propterea longe ei poemati praestare, quod a Torquato scriptum esset. Hanc disputationem nemo non videt non Torquatum modo attingere , sed etiam ad Scipionem, caeterosque illius carminis censores pertinere, ut qui in universo illo opere inspiciendo, aut, per imprudentiam , ea minus animadverterint, aut susque deque habuerint, minusque emendanda curaverint. Non est hujus loci, ut hos clarissimos viros ab hac criminatione vindicemus eam quaestionem ingredi, cujus tractatio ab iis, quae praecipue nobis narranda proposuimus, nimium nos

avocaret. Hoc tamen reticendum nullo modo esse videtur; nihil horum, quae dissimulanter, ac tanquam

aliud agens, criminatur An. idus, aut Scipionis, aut

353쪽

m COMMENTARIORUM

censorum poematis illius scientiam fugisse; deque his Torquatum de consilii illius sententia a Scipione suisse commonitum ; illum vero , qui Aristotelis Epopoeiam, tanquam alterum Tulliani illius Crassi oratorem, aut alteram Platonis Rempublicam duceret, id statuisse ab initio, in eoque semper perseverasse ; in iis quidem , quae potiora essent, nunquam ab Aristotelis norma ne latum quidem unguem recedere 3 in

caeteris vero, quae minoris momenti viderentur, aut

ingenii sui ductum , aut aliorum excellentium poetarum exempla sequi ; neque quod ajunt in verba magistri, ullo modo jurare velle: praesertim si tanta illa in Aristotele sequendo diligentia, ac prope religio poematis sui aut granditati, aut venustati officero interdum potius , quam prodesse posse videretur . Et vero nemo inficias iverit , eas Epopoejae leges ab Aristotele fuisse praescriptas, quarum si quis singulas servare velit, nullum Epos unquam conficere possit: nec Sane poema ullum ex iis, quae clarissima habentur scimus adhuc extitisse, in quo leges eae singulae suerint servatae. Qua in re si Ansaldus secus, ac Torquatus Sentit, sentiat licet, dummodo tamen illud fateatur, non propterea minus praeclarum Torquati opus extitisse , neque ob eam causam Gothifredo illius Hesterrem ejus esse ullo modo prae

354쪽

LIBER QUARTUS 33s

ferendam , quae, ut diligentissime ab eo juxta Aristotelis leges scripta sit, ita tamen multis aliis cum naturae, tum ingenii luminibus caret, quae in epico poemate longe antiquiora sunt habenda, ut ob eam causam ab eodem Mario Crescim benio, magnae in rc-bus poeticis intelligentiae viro, id de Ansaldo Cebapronunciatum legamus ,, Virum hunc, caeteroqui do-o ctissimum , plus ad poematis leges tradendas Vari luisse, quam ad poema scribendum Neque tamen eruditissimum hominem reprehendimus: quinimmo potius omni laude dignissimum judicamus. Est enim dialogus ille, ut summa doctrina conscriptuS, ita et exquisita elegantia, et urbanissima festivitate .

Ad haec illa laus accedit, quod in eo ita de poematis heroici legibus disseritur, nihil ut de Torquati ingenio , atque doctrina detrahatur : quod adeo cavet An-saldus, ut nisi qui aut sagacior sit, aut illud cognitum habeat, quae in eo dialogo juxta Aristotelis leges servanda in poemate heroico praescribuntur, ea a Torquato minime esse singula quaeque Servata, cognoscere nemo possit, hunc dialogum Torquatum ipsum carpere, ad ejusque poema , caeterosque ejus dem poematis censores pertinere 67 . Quam in scribendo temperantiam utinam imitarentur, ac sibi propriam vellent, qui de aliorum scriptis sententiam ser-

355쪽

COMMENTARIORUM

re, atque judicii sui auctoritatem interponere volunt: quam cito litteratorum dissidia, clamoresque conquiescerent et qui plerumque non tam ex veritatis studio, quam ex illiberali quadam viris doctissimis obtrectandi libidine oriri solent . Sed illuc revertamur. Hanc in ingenii sui opinione modestiam, quae tanquam ejus propria laus cognita , ab iis etiam, qui

post ejus mortem scripserunt, celebrata est, nos cum in omnibus , quae ab eodem Scripta Sunt, cernimus, tum praecipue in commentariis ejus elucere usque quaque videmus : in quibus quippe, cum res Suas

omnes ingenue narrandas Sibi proponat, ita parce, ac pudenter, in iis praecipue , quae aliquam ipsius laudem habent, semper loquitur, ut nihil unquam offendas, quod aut paullo gloriosius praedicatum de

se, aut non modestissime expositum tibi videri possit . In quo quidem tanta usus est Severitate, ut cum sua in litteratos viros studia, atque officia narrare sine ulla jactationis suspicione potuisset, eamque operam, quam in eorum scriptis expendendis plurimam haud semel adhibuit; ne forte ea commemorando, aut aliquid adrogare sibi, aut quidquam detrahere de laude illorum videretur, ita omnia dissimulavit, ut nullum in scriptores illos promeritorum ejus vestigium appareat . Quod eo pluris faciendum videtur, quia iidem

356쪽

LIBER QUARTUs 33

ipsi, ut paullo ante commemoravimus, qui sua scripta ejus judicium subire voluerunt, non solum Scipionis ossicium apertissime testati sint, acceptumque ab eo beneficium prae se tulerint semper, sed etiam censuram , atque judicium ejus singularis sibi honoris, ac commendationis loco duxerint.

Sed quo ille in ossicio dissimulando cautior, eo fuit in praestando diligentior; semperque Visus est nihil antiquius, aut jucundius habere, quam de omnibus bene mereri . Hac etiam laude ita est ille illustratus , ut nullo humanitatis genere quisquam ei superior haberetur . Nemo siquidem illo suavior , nemo benignior, nemo liberalior. Amicorum ita studiosus fuit, ut quos ab adolescentia dilexerat, eos in omni vita habuerit carissimos , nunquam eorum temporibus defuerit, et cum eis in honore faverit, tum in calamitate opitulatus sit. Erga litteratos viros ita animo ferebatur, ut eos simul obsequio cole ret, simul patrocinio tueretur. Erat Scipionis domus cum litteratorum omnium diversorium, tum persu-gium amicorum, in quam nemo unus se recipereta quo unquam ejus praesidium desideraretur. Itaque Mutius Pansa idem ille , qui in suo libro De Bbbliotheca Vaticana Scipionem, ob eximiam in omni disciplina excellentiam is lumen , ac decus cum huma- V v

357쪽

338 COMMENTARIORUM

narum, tum divinarum doctrinarum dixit; cum eundem a Singulari, qua praestabat, humanitate, laudare voluit ,, amicorum,ac doctorum virorum omnium lumen, ac columen is appellavit, qui non tam suis , quam aliorum commodis natus videretur . Idem de ejus humanitate , ac beneficentia caeteri omnes testati Sunt, qui de eodem meminerunt ; propter quam tantis eum laudibus extulerunt, ut nihil honorificentius testimoniis illis esse possit,quae ob eam cauSSamei sunt tributa. Horum tamen elogia, licet amplissima sint, nos minime duCimus hic esse exponenda, cum

de Scipionis humanitate, fide, beneficentia, ea suppetant monumenta , quibus per nos hanc viri clarissimi laudem dignoscere possumus . Nec tamen Singula persequemur, cum et brevitati serviendum sit, et ad reliqua properandum. Itaque unus Torquatus Tassus,ille qui de Scipionis doctrina tam multa nobis testata reliquit , idem etiam plurima ad ejusdem humanitatem declarandam suppeditabit.

Tanta enim in eum unum sunt a Scipione prosecta, ut cum de hac ejus laude nobis scribendum sit, testem Torquato locupletiorem inveniamus neminem.

Hae porro amoris significationes , quas a Scipionis humanitate plurimas hic unus accepit, docebunt quid de caeteris illis etiam nobis judicandum sit,

358쪽

LIBER QUARTUS 339

qui eidem viro beneficentissimo sua quaeque se accepta referre testarentur . Quod autem de Torquato uno ea perhibemus , id non sine causa facimus, sed ut clarius quae fuerit ea Scipionis virtus elucescat: cum illud apparebit, in eum etiam virum Scipionem sua studia contulisse , eumque omni beneficiorum genere cumulasse , qui quamvis ingenio maximus , atque doctrina clarissimus omnium judicio fuerit, ea tamen cum naturae , tum fortunae conditione ferme in omni vita usus est, quae, si minus ad abalienandas a se, haud certe ad sibi devinciendas amicorum

voluntates comparata esse videretur. Quae ut clarius intelligantur, aliquid de . hujus hominis indole,

ac fortuna videtur esse dicendum. Fuit Torquatus natura non dissicili illa quidem semper, aut aspera, Verum, quod habitudine corporis minus commoda esset; bilis enim atrae morbo , quam ιαελαγ χ ο λιαν Graeci appellant laborabat ita identidem tristitia incessebatur, ut non omnium horarum vir esset, et requiri interdum Torquatus in Torquato videretur . Siquidem cum tetri hujus humoris vis hominem urgeret , omnia suspicio se , inconstanter, morose agere , quidquid increpuisset pavere, nus quam apparentia cernere , insana appetere, Saniora repudiare ; neque solum invidiam, atque obtrecta-V v Σ

359쪽

3 o COMMENTARIORUM

tionem inimicorum, quorum ab acerbitate assidue agitatus est, indignari, sed in ossicio etiam , ac benefactis amicorum fastidire , atque irasci. Ad haec , in cumulum miseriae, illa res accedebat, quod idem, quamvis nobili natus loco esset, tamen tam angusta in re familiari versabatur , ut sine alienis opibus vix ege Statem tolerare suam posset, nedum tueri dignitatem . Quod etsi nullo hominis vitio fieri perspectum omnibus esset, verum eorum culpa , qui nullo jure ejusdem fortunas vi occupatas tenerent: ex hoc tamen non fiebat, ut qui iniquissimam. tanti viri vicem indigne se ferre dicerent, iidem etiam mederentur calamitati . Neque id satis sortunae fuit, quae ita hominem exercuit Semper , ut quamvis ea varia, mutabilisque seratur, in hoc uno tamen vexando summa omni tempore constantia suisse sit visa. Nam perinde quasi tantis aerumnis perserendis calamitosissimus vir nondum

satis indigna vitae conditione uteretur , illud etiam effecit , ut idem apud Alsonsum Ducem Ferrarie sium, cujus in aula inter eos , qui ab admissionibus Sunt, apparebat, in eaque ob ingenii sui celebritatem unus omnium maxime florebat gratia, de repente propter interpositas nescio quas simultatum causas , ita graviter offenderet, ut a summa benevolentia in maximam invidiam prolapsus, gravissimas

360쪽

LIBER QUARTUS 3 3

ob eam causam acerbitates perferre coactus sit.

Etenim in custodiam datus ; quod , ad asperitatis famam declinandam , sanandi hominis causa Alfonsus a se fieri obtendebat , tamdiu infelicissimus vir in sordibus, et squalore inter dementes detentus est, donec satis est visum ; siquidem ille mentis compos non esset, ut ad sanitatem posset restitui ; sive potius , quemadmodum ab omnibus est judicatum, si nondum ille omnino esset de mente dejectus , uti de illa penitus deturbaretur . Reliqua vitae pars haud absimili conditione fuit . Nam , posteaquam est a custodia illa septem post annis egressus, eadem sortuna hominem , quemadmodum ab initio coeperat, constantissime insectata, eum dum vixit aegrimonia, morbo,inopia, solitudine, omni denique aerumnarum genere jactavit semperet neque lanquam ab ingenio discessit, aut converti in melius visa est, nisi ut ei amarius illuderet . Quippe cum , mutatis parumper rebus, in eo jam ille esset, ut summo honore potiretur; ac decretam sibi a Clemente VIII. P. M. coronam lauream, quod poetis maximum ornamentorum est, a Senatu Romano publice in Capitolio acciperet ; certisque pensionibus insuper auctus , laxius vitam vivere deinceps posset, proximus fastigio honorum, atque ex tanta jactatione portum prin

SEARCH

MENU NAVIGATION