장음표시 사용
371쪽
rentur ; propterea sustus a nobis exponenda esse judicavimuS . Hanc humanissimae naturae laudem , qua Scipio illustrabatur, minus admirabilem singularis illa religio fecit, quam idem in omni vita primam rerum omnium habuit, coluitque impensissime . Hoc, ut nullis aliis testimoniis perhiberetur, satis cx his unis Commentariis pateret, qui cum multa nobis integritatis , modestiae, mansuetudinis, beneficentiae, caeterarumque virtutum exempla exhibent, quae sunt omnia ex illo sonte prosecta ; tum plura etiam pietatis , ac religionis suppeditant monumenta . Inter
quae illud laude dignissimum , quod is in clerum
cooptatus, tanta in eo pietatis laude versatus est, ut ostenderit, non ad otium, aut ad dignitatis amplificationem , sed ad morum Sanctitatem, cunctarumque virtutum exercitationem illud a se vitae genus fuisse susceptum . Itaque nihil ab se desiderari unquam est passus, quod ad religionem hominis , qui sacris addictus esset, pertinere videretur. Cultu fuit modico, qui neque effusus, neque insolens es Set, neque tamen infra dignitatem. Et vero, si Bibliothecam excipias, quam Mutius Pansa ornatissimam fuisse memorat, et Sacellum domesticum, cujus eum scimus religionis causa suis se studiossimum : nihil praete-
372쪽
rea habuit, quod aut magnopere Sumptuosum esset, aut religiosi Principis modum, ac continentiam excederet . Sacerdotii sui fructibus ita usus est, ut magnam eorum partem in sacris aedibus sive de integro exaedificandis , sive splendidiori cultu exornandis , locupletandisque erogaverit. Templum maximum,
quod est in oppido Martiniano, quo in oppido ipse
dominabatur , a fundamentis sua impensa excitavit; tantumque operis in ea pecuniae penuria inchoavit, cum Sustinere sumptus vix posset; quo multo Clarius pietatem prodidit suam , cum in ea re perficienda non opibus, quae sibi supervacaneae essent, usus
sit, sed quibus ipse ad vitam, dignitatemque tuendam indigeret. Mariae Dominae N, cujus aedes ad Pottam Flaminiam in Urbe est ; cui Titulo non primus omnium praesuit , ut Ciacconius , ac Maraccius scripsere, verum alter a Cardinali Novocomensi, ut ex Landuccio habemus, qui illius aedis scripsit historiam, domesticam sacrarii sui suppellectilem auro , argento, sericisque pretiosam totam legavit;
quod etiam ex eodem scriptore cognoscimus 73 . Porro erga sanctissimam Dei Parentem ita animo serebatur, ut nullum obsequii, atque honoris genus eSSer, quo non eam coleret, ac veneraretur. Quare Mar-raccius idem in libro, quem is Purpuram Marianam ,,
373쪽
nuncupavit, quod in eo ex omni aetate recenseantur qui ex Patribus purpuratis Mariam Dominam praec,puo studio , ac religione coluerunt, Scipionem amplissime laudat, quod peculiari quodam amoris sensu in eandem raperetur. Scipionis pietatem cum omne S, qui cum eo consueverunt, tum praecipue reveriti Sunt viri illius aetatis sanctissimi Philippus Nerius, Carolus Borromaeus Cardinalis, et Aloisius Gon Zaga, quibuS eundem propter quandam morum similitudinem Scimus fuisse carissimum. Quam ille operam in Urbe
BOrromaeo navaverit, cum in coetum nobilium adolescentium Cisalpinorum ab eodem adlectus, pios sermones in Basilica Ambrosiana, ex aequo , ut fieri a lectissimis illis sodalibus consueverat, ad populum habuit, hi ipsi commentarii docent, in quibus eum in illa pietatis exercitatione biennio versatum fuisse legimus, summaque cum animi voluptate versatum: ut vel ex hoc ipso quivis intelligat, quam recte de ejus pietate vir ille sanctissimus senserit, qui in eorum coetum Scipionem adsciverit, inter quos, nisi qui religiosissimus esset, neminem recenseret. Nec . minus ejusdem officia in re, quae ad Dei gloriam: pertinebat, Aloisius Gon Zaga est expertus, qui, uti apud Bollandianos memoriae est proditum , ejus unius studiis , atque auctoritati acceptum retulit ,
374쪽
se, quod tamdiu in votis habebat, humanis rebus nunciuin remittere potuisse . Nam cum nulla ratione innocentissimus ille adolescens Ferdinandi princiapis Castilionensium , patris sui, expugnare Voluntatem posset, veniamque ab eodem impetrare , ut,
principatu abdicato , in quem , quod maximus natu ex ejus liberis esset , aetatis jure succedere ipsi debebat, in Societate Iesu id vitae genus susciperet , ad quod caelesti instinctu fuerat vocatus ; Scipionem rogavit, ut in tam difficili negotio sibi apud
parentem adesset. Paruit Scipio libentissimo animo animo consanguineo suo tam justa petenti ; eaque provincia Suscepta, tantum apud Principem Ferdinandum suasionibus potuit, atque auctoritate , ut ille tandem manus dederit; neque amplius filio repugnare ausus, rem illam totam ipsius Scipionis arbitrio permiserit 7 . Itaque Aloisius ejus opera voti tandem compos effectus gratissima memoria hoc ejus officium recoluit semper ; ab eoque tempore tanquam alterum salutis suae parentem, deque se omnium optime meritum, ut ipse praedicabat , Scipionem agnovit, atque dilexit. Neque habita solum beneficio gratia, verum etiam relata est. Quippe Sanctissimi adolcscentis consuetudine ita ille se a cadu-
Carum rerum studio , atque admiratione quod idem
375쪽
de se testabatur abstrahi paullatim sensit ; ut ,
quamvis in vita caelestia illis antiquiora semper habuisset, multo tamen vehementius eorum desiderio , est in dies inflammatus, ex quo ei et Aloisii sensus cognoscere , et admiranda illa virtutis exempla in tueri contigit: ut magnum operae suae in eo juvando fructum se percepisse diceret , ac laetaretur 73.
Neque hic illud est praetereundum, quod ibidem legitur ; cum id et praesagii loco haberi possit, et ad
beneficii gratiam declarandam pertineat . Etenim quodam die, cum is aegrotanti graviter Aloisio
assideret 2 ad eum enim invisendum, dum morbo illo decumberet, quo tandem extintus est, assidue ventitabat: quamvis , quod arthriticus esset, supportari illuc manibus famulorum necesse esset ridemque inter loquendum dixisset di, praesentire se , quot valetudine adeo infirma , totque incommodis obnoxia uteretur, minime vitalem esse futurum. ,, Recteis igitur seceris , illico Aloisius excepit, si ad mi-
is grationem hanc , cujus tempus haud longe abesseri conjicis , toto te studio comparaveris ; nec , quari es sapientia vir, minimi beneficii loco ponendum ,, duxeris, quod instinctu quodam mentis admoni, tus hoc ipsum appropinquare praesentias et neque ,, enim sine Dei consilio , ut haec in nobis experi
376쪽
is mur fieri existimandum est se . Quae verba neutiquam temere fuisse a prudentissimo illo adolescente prolata, docuit tum motus quidam animi, summa tamen cuin tranquillitate conjunctus , quo subi de corripi se Scipio sensit, tum mors ejus ipsa, quae non multo post tempore est audita . Etenim cum idem mutandi caeli causa, ut solebat, in Martinianum suum se contulisset ; ibique , domesticis rebus compositis, ita corporis valetudini operam daret , ut tamen, Aloisii admonitu , qui jam eo tempore e vita migraverat, majori studio animae vacaret Suae, atque aeterna meditaretur, in morbum incidit ; cujus vis in dies ingravescens, cum nulla medicorum arte cohiberi potuerit , hominem extinxit. Quamdiu autem ille aeger decubuerit ; quonam morbi genere extinctus sit, nos memoriae proditum non invenimus 77 . Hoc tamen multorum litteris testatum est, Scipionis mortem cum caeteris ipsius vitae partibus mirifice consentaneam fuisse . Scimus enim, non domesticos solum , sed etiam externos, qui viri clarissimi virtutem cognitam habuerunt, ad leniendam acerbitatem vulneris, quod ex ejus interitu acceperant, hanc consolationem adhibuisse ; quod
is scilicet summam religionem , admirabilemque animi securitatem in illo pleno aleae tempore OSten
377쪽
disset. Desideratus est vir immortalitate dignissimus V. Id. Ian. Anno MDxCIlI. , quinquagenario ViXmajor; ea nimirum aetate cum, nisi morbi, ac mors intercessisset, nihil tam magni ac praeclari erat quod non a religione, doctrina, humanitate ejus tum Ecclesia, tum litterae polliceri sibi potuissent. Elatus lanere,ut par erat, amplissimor quod tamen, haud clarius frequentia secit, quo celebratum est, quam lacrimae , quibus est honestatum . Quod omnino ita fieri oportuit, cum nemo ex ullo ordine inveniretur, qui non aliquo beneficio a Scipione fuisset assectus ;nemo simul, qui doctrinae, humanitatis , modestiae, religionis ejus exempla non commemoraret . Verum cum singuli ubique , tum praecipue Fratres ejus doluerunt, qui etsi semper ipsius liberalitatem , atque benevolentiam Senserant, maxime tamen paullo ante quam is moreretur erant experti . Etenim is, qua erat animi magnitudine, in bonis partiendis , quae familiae suae post multas controversias ex Vespasiani Gonzagae patruelis sui haereditate tandem fuerant adjudicata, ea largitate usus erat, ut, minima quadam illorum parte sibi retenta , caetera omnia fratribus habenda reliquerit: ne scilicet suorum commodorum cupidior, quam domesticae concordiae studiosus videretur . Nec minus apertis dot
378쪽
ris in dieiis ejus viri mortem, ubi de ea Romam perlatum est Patres Cardinales universi sunt prosequuti, qui, Scipione extincto , clarissimum sui Collegii lumen extinctum esse senserunt; et Clemens VIII. Pontifex Maximus , qui cum singularem hominis integritatem , modestiam , doctrinam , nosset, pro pterea eum faciebat plurimi, habebatque carissimum. Itaque postquam a Iulio Caesare GonZaga fratre ejus certior est factus, eum e vita migrasser litteris responso datis , jacturam , quam ipse fecerat in tanti viri interitu gravissimis verbis doluit; et, commemoratis ejusdem virtutibus , amplissimo omnium testi monio Scipionis memoriam honestavit 7'. Ad has principum virorum amoris in Scipi nem significationes accessit luctus litteratorum, qui eo acerbius tanti viri desiderium tulere , quod is ea semper in id genus homines voluntate fuerat, ut qui litterarum ornamentum, ac decus esset, idem doctorum omnium patronus , parensque amantis simus haberetur. Porro qui fuerint in ejus obitu horum Virorum sensus , quanto praesidio eorum unusquisque, Scipione extincto, se spoliatum doluerit, quae testimonia in orbitate illa acerbissima Virtuti, ac promeritis ejus ab omnibus tributa sue rint , ut caetera omittantur, declarat epistola illa ,
379쪽
quam eorum omnium dolentissime Ioannes Baptista marinius, eo demortuo, ad Ferdinandum Gonragam ipsius Fratrem consolandi gratia scripsit. ,, Amisitis Mantua, ait ille, eximium ornamentum suum, Manis tuanorum Dux consanguineum praestantissimum , ,, Vestra domus parentem Optimum, Roma Pontiis ficem designatum , Ecclesia defensorem acerriis mum, Patres Cardinales coronae margaritum suae, is litterae decus praeclarissimum , litterati viri cediri tissimum patrocinium , orbis denique terrarum Viis rum omni virtutum , omni ornamentorum genereis cumulatissimum . Verum , ut maxima ab omnibus
se in tam cari capitis casu jactura sit facta , nemini ,, tamen gravius quam mihi esse dolendum sentio ;is cum caeteri habeant fortasse aliquid, quo tantori in dolore reparare damna tristissimae orbitatisse queant: mihi autem uni, quo refici in solitudineis mea possim, Suppetat nihil. Ecquem enim patro- is num unquam aut Vetustiori, aut arctiori, aut fitis miori amicitiae necessitudine , quam qua mecumis Scipio devinctus fuerat , conjunctum inveniam is quem cariorem quem prudentiorem quem ami- ciorem experiri unquam possim Qui, quo meis amore a prima est aetate complexus, eodem ita constanter in omni sortuna dilexit, ut nec loco-
380쪽
rum disjunctione,nec dignitatis ipsius amplificatio-
D ne, nec rerum mearum vicissitudine, ullo unquam ,, tempore illius in me , aut voluntatis imminutio, ,, aut consuetudinis immutatio sit facta . Quem etsi is tanquam dominum ego et coluerim, et obser- ,, UaVerim Semper, ille tamen a me amicus , quam ,, dominus haberi maluit. Amicus autem cujusmodi is nempe is, quo nec fideliorem ullum , nec inte-D griorem, nec meorum commodorum studiosioremis Optare mihi unquam poteram ; cum idem amicus , is idem studiorum socius , idem scriptorum judex,
is idem laborum levamen, idem denique mihi tem- ,, porum praesidium, vitae solatium esset se Extat etiam Torquati Tassi in Scipionis morte epistola , haud illa quidem ita dolenter ad Constantinium scripta ; hujusmodi tamen , quae gratissimi in Scipionem animi indicia habet ; cum in ea ille, quod a nobis supra memoratum est, ad memoriam tanti viri propagandam librum de Immortalitate scribere se velle dicat , in eoque Scipionem ipsum facere loquentem : quod tamen scriptor ille clarissimus morte interceptus haudquaquam praestitit. Academiae Patmina, Mantuana, Bononiensis , quarum prima Scipionem , ut vidimus, Collegii, splendorisque sui auctorem agnoscebat, reliquae et collegam studiosissi-