장음표시 사용
341쪽
rendum est. Nihil enim ad clarorum scriptorum excellentiam intelligendam utilius est, quam ea nosse
judicia, quae a viris intelligentibus de illorum libris sunt facta, sive quid in illis iidem laudandum , sive
quid reprehendendum existimaverint . Verum ne , propterea quia hoc monumento caremus, caetera,
quae de hujus poematis censura exposita a nobis Sunt, in dubium revocari possint, his de rebus nunc eum Scipionis, tum Guarinii ipsius testimonia proferemus . Ac Scipio quidem in ea epistola, quam ad Guarinium scribit, postquam ei poema , quod sibi expendendum miserat, summo se studio, ac diligentia semel, atque iterum legisse significavit; idemque, ad exquisitam ejusdem elegantiam declarandam,
ostendit ; hujusmodi opus illud sibi judicari, ut, si
quid peccaret, potius ob nimiam concinnitatem, atque ornamentorum copiam , quam quod ulla aut artis, aut elegantiae laude careret, peccare videretur ;
ut in convivio, si accumbentibus singula melle delibuta , ac saccharo condita apponantur haec addit se Mitto tamen ad te nonnulla, quae in eodem is perlegendo mihi singula quaeque rimanti notata D Sunt; eaque mitto, non quo elegantissimum opusi, tuum emendatore ullo indigeat, aut, sicubi ali-D quid corrigendum sit, id ita praestare me posse
342쪽
is putem, ut non multum de summa ejusdem operis D Venustate depereat, sed ut morem geram tibi,qui idis . a me postulasti βε se. Cui epistolae si e Guarinius respondet se Quod pro singulari tua humanitate, tanis to studio, ac diligentia in poemate meo inspicien-- do allaborasti ; idemque tam accurate , quae tibiis in eo corrigenda visa sunt, ad me scripta misisti; is ac demum quod tam honorifico auctoritatis tuae se testimonio illud tibi tantopere probari significasti, D pluribus nominibus obstrictum me valde esse tibi , is maximamque gratiam habere profiteor . Profectois auctoritas tua tanti est apud me ponderis , ut ejus se judicio universi terrarum orbis judicia gravior ah non ducam; neque adprobationi tuae omnes ve- is terum tragicorum victorias putem ullo modo an-
is te serendas is Tum, paucis interjectis, quae partim ad gratissimam officii illius praedicationem,partim ad gratias agendas pertinent, haec addit is De iis vero,
is quae tam sapienter in opere meo tibi notanda cenis suisti, alias, cum otium nactus suero, scribam adis te , quae oportere judicabo si Ex quibus omnibus , si minus ea noscimus, quae in Guariniano poemate aut emendata a Scipione sunt, aut emendatione digna iudicata, illud certe planissime docemur, Guarinii fabulam Scipionis judicium subiisse ; et cen-
343쪽
Surae ejus auctoritatem Scipiori illi elegantissimosuisse gravissimam . Quod sane quale sit, et qua tum valeat ad eam intelligentiae opinionem declarandam , qua Scipio in primis commendabatur, nemo non videt. Neque enim poeticae artis non is consultissimus esse debet, cujus sententiam in eo scribendi genere tanto studio ab iis viris exquisitam videmus , qui omnium judicio inter poetarum principes recensentur; adprobationem vero tanti habitam , ut qui sapientissimi fuere , auctoritati ejus unice sibi acquiescendum esse arbitrati sint .. Sed mirandum non est, Scipionis intelligentiam, atque operam in expendendis excellentium virorum scriptis, tanto litteris usui, atque adjumento suisse, cum etiam leges veluti quasdam ab eo viro sapientissime traditas habeamus, quibus clarorum Scriptorum libri , et expendendi , et emendandi sunt. Ferebant graviter litterati viri, Balthassarem Castilioneum in elegantissimo opere, quod de Viro Aulico conci naverat , interseruisse nonnulla, propter quae inte
dictum omnibus ejus libri lectione esset ; illudque dolebant , quod propter paucula illa , quae censurae nota in eo digna fuerant judicata , reliqui operis
etiam lectione abstinere cogerentur, quod et elega tissimum esset, et eo nomine , vel ipsorum cenSQ
344쪽
rum judicio probatissimum haberetur. Itaque nemo erat bonarum litterarum paullo studiosior, quin id magnopere desideraret, ut nova ejus libri editio fieret , sublatis illis , quorum lectione aut infici aliqua ex parte mores, aut laedi vel minimum religio posset . Incubuerat in primis in cam cogitationem Bernardinus Martianus Mantuanus, singularis ingenii, ac multarum litterarum vir , idemque Balthassaris memoriae studiosissimus, ut qui etiam ejusdem viri clarissimi vitam , quam habemus , scripserat, caeteraque ejusdem opera collegerat, vulgaturus omnia una cum libro de aulico, si tamen ejus libri emendandi potestas fieret . Is igitur , qua erat apud Scipionem gratia , eum per litteras etiam atque
etiam rogavit, uti pro sua auctoritate ea siquidem pollebat plurimum ab iis, penes quos Romae arbitrium hujus rei esset , illud impetraret, ut in iis, quae censura digna judicata suerant, castigari Balthas- saris librum juberent, castigatumque deinde vulgari iterum paterentur. Indignum enim videri, opus hujusmodi , quod esset ab eo viro scriptum , qui Clementis VII. Pontificis Maximi ad Carolum V. Augustum Imperatorem orator fuisset, in ejusque mune
ris functione e vita decessisset, diutius , interdicti
hujus causa , latere obscurum in Italia, cum extra
345쪽
Italiam , excultarum nationum ferme omnium linguis redditum , in omnium manibus esset, ac non Sin singulari voluptate, ac commodo legeretur . Nec recusavit provinciam Scipio , tum ut Martiano ipsi, quem in paucis diligebat, gratificaretur , tum praecipue, ut Balthas saris civis, ac consanguinei sui nomini prospectum es Set. Itaque, negotio suscepto, non illud solum exprimendum a Censoribus curavit, ut emendandi operis ab ipsis potestas fieret, sed illud etiam cavere Voluit, ne qui emendator apponeretur, arbitrio suo rem illam gereret et verum modum quendam adhiberet, quo ita religioni, ac moribus consultum vellet , nihil ut tamen de excellentis hujus operis venustate, atque elegantia detraheretur. Quapropter de librorum emendandorum ratione epistolam gravem , et doctam ad Camillum Castilioneum Balthas- saris filium scripsit , in eaque leges , quas memorabamus , statuit, juxta quas ipse cum generatim clarorum virorum libros expendendos, tum praecipue opus hoc , quo de agebatur, corrigendum esse cenia
se bat . Est porro haec epistola hujusmodi , quae cum in singulis , quae habet, ingenium , eruditionem , judicium Scipionis probat, tum in hoc potissimum prudentiam commendat, atque aequitatem. Cum enim de ratione disserit, qua emendandi ii libri
346쪽
Sunt , quorum praecipua laus , stili concinnitate , atque Sermonis lepore continetur, cujus generis Balthassaris opus erat hos ea lege castigatos Vult, ut, demptis solummodo iis, quae aut religioni adver- Santia , aut noxia moribus deprehendantur , nihil praeterea addendum censeat, nisi sorte unum , aut alterum verbum sit adjiciendum quo suppleantur ea, quae Sunt rejecta. Praeterquam quod enim nova addere minime necessarium arbitratur ad id praestandum, quod censori propositum in emendando libro esse debet, illud praeterea inesse incommodi contendit,quod Saepe non sine magno librorum ipsorum detrimento id fieri sit necesse: cum non omnium ingeniorum sit illud praestare, ut eadem venustate , ac lepore Sint ea, quae inseruntur, atque illa suerant, quae sunt repudiata. Tum sucum fieri legentibus dicit, si doctorum virorum scriptis admisceantur aliena, quae ab eodem sente profecta haberi possint, a quo nullo modo prosecta sunt: quod quidem, nisi a nativis adscititia distincta sint, quae inseruntur, a dolo haud videtur abesse . Plurima in hanc rem , cum erudite , tum ingeniose ad ij cit ex omni ratione, atque antiquitate deprompta, quae sane , et ad rem illuminandam plurimum faciunt, et ad leges ipsas , quas tradit, firmandas mirifice accommodata sunt . Haec nos
347쪽
omnia libenter persequeremur, sunt enim singula memoratu dignissima , nisi Eminentissimus Vir , qui hos Commentarios edidit, a nobis admonitus, hanc Scipionis epistolam, quam pretio longe maximo habendam putabamus, in Castilioneorum Tabulariis
Mantuae latere, eam ab humanitate Teresiae Castilioneae, Matronae spectatissimae, una cum caeteris epistolis , quae ad eandem hanc controversiam pertinent , facile impetrasset. Ea itaque suo loco cum caeteris monumentis a nobis afferetur: nee dubitamus , quin ex hoc monumento , quod nunc primum editur, ut ut breve sit, haud exiguum tamen cum Scipionis ingenio, ac judicio decus, tum commentariis ejus pretium sit accessurum . 46
Quaeret sertasse quispiam , cur has Scipio leges ad Camillum Castilioneum scrip erit,non autem ad Hieronymum Ciccare ilium , a quo scimus deinde Balthassaris librum fuisse emendatum . Hoc vero quare factum sit, nos et ex aliis Scipionis epistolis , et ex Martiani ipsius vita cognoscimus, quam ab Irenaeo Asso diserte , atque erudite scriptam Carolus Valentius Gonzaga U. C. Hieronymo Tiraboschio, scriptori nostrae aetatis doctissimo, dedicavit. Put bat siquidem Scipio , pronum esse a Romanis librorum Censoribus impetrare, ut liber a Martiano ipso
348쪽
Mantuae corrigeretur. Itaque ad Cain millum epistolam illam scripsit, quo is eam cum Martiano com municaret . Verum irrita omnis eius cautio cecidit. Neque onim, quemadmodum illud auctoritate sua consequutus est, ut emendari, atque edi denuo liber posset, illud item opere vel magno adhibito, impetrare unquam valuit, ut is extra urbem emendaretur; eaeque in eodem corrigendo servarentur leges , quas ipse servandas judicasset. Ejus itaque castigandi operis provincia Antonio Ciccis ellio dcmandata est; isque , pro ingenio suo , Balthassaris Castilionei, tanti viri, opus emendare non dubitavit: neque id sine severitate e ut Cam milio Balthassaris ipsius filio visum est, cujus litteras habemus ad Scipionem scriptas, in quibus cum eo queritur , nimium severe cum patris sui opere actum CSSe. Haec igitur tanta doctrinae commendatio, quae
in ejus praesertim nobilitatis viro novum quiddam, ac tanquam prodigii simile putabatur, dici vix potest
quantam Scipioni omnium ordinum aestimationem , atque benevolentiam conciliaverit; atque eorum prae- Sertim , qui, cum ingenii, et doctrinae laude in primis censerentur , de ingenio, ac de doctrina ejus rectius poterant existimare . Igitur dijudicari non poterat plusne ille coleretur ab omnibus , an amaretur.
349쪽
Quanquam vero haec tam mirifica omnium ordinum in cum voluntas non ita uni ejus doctrinae tribuendae St, ut non etiam caeteris virtutibus illis tribui debeat , quas idem cum praeclarissima doctrinae laude conjunctas habebat : quibus si caruisset, nunquam fortasse tantam apud omnes gratiam nactus fuisset .
Etenim quod ferme semper fieri videmus quemadmo- dum opes, genus , amplitudo , ita et doctrina , qua
homines inter caeteros eminent, nisi cum iis virtutibus conjungatur, quibus aliorum voluntates conciliantur ; quamvis ad famam, atque admirationem inter homines excitandas plurimum valeat, Saepius tamen non tam gratiam , ac benevolentiam parare , quam obtrectatorum invidiam , atque criminationem creare
solet. Quibus incommodis si minus obnoxia Scipionis doctrina fuit, id ea propter est factum, quia , ille , ut nullis laudibus caruit , quibus excitatur hominum admiratio , ita etiam virtutibus iis fuit
ornatissimus , quibus eorundem demerentur voluntates . Ac primum in tantis cum amplitudinis, tum ingenii ornamentis , quibus unus inter omnes maxime explandescebat , ea modestia commendabatur , ut intelligi non posset utra ille laude esset illustrior. Vestigium in eo arrogantiae animadvertisses nullum , ab omni gloriae insolentia, atque doctrinae
350쪽
ostentatione invita semper abhorruite neque id solum nihil unquam magnifice de se praedicando ostendit , verum etiam semper demisse sentiendo. Quod quis interpretetur utrum Harius moderationis indicium sit, an ingenii, et sapientiae ξ Etenim ut illud compertum est, arrogantiam semper cum inscitia conjunctam esse ; ita illud etiam exploratissimum, a Sapientia raro sejunctam esse modestiam . Quod ex eo etiam fit, quia qui sapientiores sunt plura in doctrinis vident, quam quae a se omnia nosci posse Cognoscant ; qui vero sunt hebetiores, quibus finibus scientia sua continetur, iisdem putant terminari sapientiam et itaque , ut longe a summa doctrinae laude se abesse putant , qui plura sciunt; ita omnia se nosse credunt, qui in Summa rerum maximarum ignoratione versantur . Ex hoc igitur factum est, ut quo clarius sapientia sua Scipio eminebat, eo minus ejus laude excellere arbitraretur. Itaque si, cum aliquid in disputationem de doctrinis veniret , idem rogaretur, ut Sententiam aperiret suam; non ille quidem , qua erat ingenii, ac naturae facili tate , scitantium Voluntati repugnabat unquam, Ve rum ita loquebatur, ut semper opinanti propior e S
set , quam assirmanti. Atque id etiam dum ipse tam recondita, ac nova ex omni doctrina deprompta in Τ t Σ
