장음표시 사용
151쪽
146gant in animarum innocentiae laude praestantium perniciem
quae ex illo studio venenum haur: re non debent, ex quo foret ducenda vita, neque ea ignorare quorum, maxime ne-
Cessaria cognitio est. Vetamus ergo , ne amplius Bellarmini Catechismo eiusque , ut dicitur, doctrina utamini, simulque pretiecipimus et hortamur, ut hunc adhibeatis, oramusquo Deum , ut laborem ac patientiam vestram large copioseque prosperare velit. Quod superest ad patres omnes Matresque et ad universos qui in nostris Dioecesibus familias regunt, plenissimam amoris studiique orationem convertimus. Ne vos vestros instituendi filios cura officioque liberatos esse existimetis, carissimi, licet summo studio assiduaque diligentia ita instituantur a parochis ut digni fiant qui mysteria divina percipiant . Memineritis oportet per sacrum coniugii vinculum fuisse vobis ex Christianae Religionis praeceptis datos divinitus liberos instituendos, atque optimis tum exemplis cum doctrinis ad eos recto facta excitandi munus impositum . In eum unice finem eorum procreatis corporibus estis eorum Patres, ut tales etiam in fingendis eorumdem animis ipsi vos Praebeatis. Quo autem gravior culpa vestra haec negligentia foret, eo magis a plerisque tristi quodam complurium rerum concursu negligitur ac pro nihilo habetur . Ultima plerum lue illa parentum cura est, ut dociles puerorum animos Religionis amore imbuant, atque ad eius studium et cognitionem alliciant. Ieiuna et superstitiosa interdum piarum quR rumdam exercitationum scientia , quae pietatis tantum Speciem habent totum illud tempus haurit quod dandum utili
solidaeque institutioni foret. Magis curae est plerumque hominibus ad commoda et utilitates vitae civilis liberos fingere , ipsosque fatilia quaedam et periculosa edocere, quibus infestivo aliquo hilarique coetu cum primis emineant, quam quod spirituali animorum bono moveantur. Vel ipsa quaedam iis sa pius arrident liberorum vitia, et quod mali ingenii indicium est in iuvenilem quemdam ac brevem impetum aut alacritatem Conferunt, quam alacritatem ut ad utilia convertant, adlaborare patrius amor dubitat, ne offensionis aut querimonia materiam liberis praebeat. Sed quos in Christiana virtute potius quam in huius vitae commodis honoribusque liberi faciunt progressus . vero patris illius animum gaudio pectu dunt , qui ex praeceptis Evangelii se gerit; vehementius enim ipsorum peccatis vitiisque movetur quam adversia
quibusque rebus quas pati vel morbis vel morte vel quav&
152쪽
alia calamitate possunt . Vos ergo ex Bnimo oramus obse-Cramusque, ut vestrorum pastorum curis studia vestra adiungatis , atque ita In puerorum animis efformetur Christus , et in sempiternum beatumque tempus vestra Deum O. M. colat et laudet haereditas. Huno in manus Catechismum sumite, hunc audientibus liberis , domesticisque perlegite, et divinis quas continet veritatibus eos imbuendo a nutriendo que Curetis, ut rectam salutis insistant viam , ut praecepta quae audiunt per charitatem implentes, dum aetate adolescunt, in omnibus crescant in Christo Iesu qui nostrum exemplar et caput est. Hac igitur spe freti et exorantes demisse Deum, ut omnium animis sanctissimae quam nobis tradidit, quamque universi vitae sequi debemus ducem, doctrinae amorem ingerat, venerabilibus nostris in pastorali ministerio adiutoribtis , universoque gregi carissimo Apostolicam benedictionem impertimuS. ν
Datae ab Episcopo ad Foraneos Vicarios titterae de eorum Matrimoritis , qui Brephotrophiorum siυe Hospitalium flii dicuntur . Ρer singulos Regios Vicarios iterum a principe nostro imperatum est, ut Statim Omnia deletarum Sodalitatum Altaria destruantur. Ut igitur quantum in me est haec Regis imperata quam celerrime perficienda curem , atque omnem morae causam praeripiam, tuum erit, A. B. Frater, exquirere, quinam ex tui Vicariatus parochis, quamque ob rem signis cata iamdiu mandata nondum perlacerint eiusque rei, ut me ceristiorem quamprimum frictas, expecto .
Id te simul etiam monemus , ut parochis istis significes Florentini Brephotrophii sive Hospitalis vulgo degi Innocenti praesidem conquestum esse , quod ipsorum nonnullis eorum denunciare matrimonia dubitent, qui Hospitalis filii dicuntur atque iisdem Matrimoniis adesse , licet per Ministrum huic rei praepositum moniti fuerint, ac de nullo constet impedimento . Spectata igitur eiusdem Hospitalis ratione etique peculiariter attributa venia eiusmodi 'atrimonia deman
clare deinceps poterunt . atque iisdem adesse, nisi iuxta adsit Κ a secus
153쪽
aecus agendi eausa ; tune enim ipsorum erit eam eausam opportune Significare. Tui interim cum observantia me profiteor esse Pistorii prid. Non. Decemb. An. I 8ς. Servum Fratremque Amantissim , se IpIo pisTORIENS Is ET FRATEN s Is DISCOPUS .
Pistoriensis et Pratensis Episcopi de novo cordis Iesu cultu Pastoralis Epistola .
ocipio de Riectis pistoriensis et pratensis Episcopus Gregi
sibi carissimo salutem et benedictionem. Eam omnis Religio, carissimi Fratres , cum Iesu Christo Domino nostro necessariam habet coniunctionem ut de illa neque cogitare possimus, uti decet, nec loqui quin simul in sanctissimum huno humani generis Servatorem oculos conii elamus. Is enim cuiuslibet sit oportet pietatis auctor atque institutor unus namque verae Religionis studium largiri potest et gratiam , unusque est eorum omnium Dorma exemplar et caput, qui veram colere pietatem v lunt . Idem , ait B. Augustinus , oraui pro nobis ut Mee dos noster, orat in nobis, ut caput nostrum , oratur αnobis, ut Deias noster . Igitur si nulla Vera esse pietas potest , nisi gratiae adsit et precationis spiritus , pietas quaelibet a christo Iesu profluat . Christi Iesu praeceptis excolatur , ad Iesum Christum reseratur; neces8e est, ut Evangelio sit consona quod in spiritu et veritate Deum adorandum e
In hac temporum colluvione etiam nimis multas religiones habemus, Fratres carissimi. Illa deest, quae unice est necessa-xia, quaeque in eo versatur, ut capiti ae Servatori nostro Christo Iesu conformes efficiamur, ita ut iure meritoque dicendum etiam de nobis sit, quod de suis temporibus D. Augustinus at bat Religionem nempe ac pietatem in phantasmatis nostyis a nobis poni . Illa errorum vitiorumque parens , quam vano
sapientiae nomine venditant, indigna suo nomine philos
154쪽
, quae corporea dumtaxat ac terrena persequitur, illa
pharis eorum arrogantia et superstitio, quae humanae prorsus iustitiae aeternam salutem pollicetur, pulcherrimam postremis
hisce temporibus deturpant Ecclesiae faciem; ac duo praecipua isthaec sunt et gravissima inflicta eidem vulnera, uti veteresam ad exitum properante laedere laotum fuerat per impiam Phariseorum et Sadducaeorum disciplinam ; quin tamen Christi fideles tot commentitiis, anilibus , ridiculisque pietatis exercitationibus, vel huiusmodi malorum praeeipites progressiones Cursumque retardare, vel opportuna remedia iisdem adhibera Possint . Quin potius cum utraque re ulcus illud abunde alatur et gliscat, quod longe lateque serpit, totumque mystia cum inficit Christi corpus, a levissimis hisce novique exempli religionibus omnia deridendi, pervertendique occaSio nem homines arripiunt, ut vel naturalis cuiusdam, quam commenti sunt, Religionis, vel Iudaicae pelagianaeque iustutiae in dies magis impietatem confirment . Ex quibus facile vobis erit colligere, Fratres carissimi, utrum verae pietati obsistendi libido , an prudens Religionis et divinae domus studium eo me impulerit, ut vos quid de Sacri cordis Iesu cultu sentiendum sit, edocerem. Ipsamet
Romana Ecclesia, quae ceterarum parens et magistra est et catholicae unitatis centrum, huiusce cultus auctorum fautorumque postulata semel iterum ac tertio reiecerat, nequet
festum eiusdem diem umquam institui passa erat, quemadmo dum magnus ille et gloriosae recordationis Pontifex Bene- . dictus XIV. id nobis aperte confirmat. Quod si anno I76ς. ut Cordis Iesu festus dies ageretur repetitis fatigata. precibus tandem concessit vel potius permisit; nemini tamen huius celebrandi necessitatem imposuit, atque in hac re tam cauate sese gessit , ut si Religiosi illi homines constitutos fines minime essent praetergressi , neque docti Theologi Romae et alibi cultum illum palam oppugnassent , neque eXimi Praecellentibus doctrina tum primi cum secundi ordinis Pastoribus tot tamque studiose multiplicatos libellos damnatidi. vel indecoras vetandi eiusdem cordis imagines vel huiusmodi
Cultum corrigendi nulla umquam fuisset occasio . Sacra Rituum Congregatio. pontificatum regente sanctae recordationis ci mente XIII. habita , crebris molestisque addictorum huic cultui hominum postulatis concedere se posse censuit, numquantvero statuere ut seligeretur anni dies , atque in honorem Christi Iesu ub ardentissimam eius erga nos charitatem ima.
155쪽
Indulgentia celebraretur; numquam vero in animo habuit novum huiusmodi cultum, qui suuin a corde nomen accepit, veluti toti Ecclesiae utilem , multoque minus ad Iesum debito honore prosequendum, divinoque amore inflammandos fideles necessarium proponere . ui enim Christo de-hetur honos a novis pietatis exercitationibus, quarum nullum in sacris literis, nullum In Apostolica Traditione extat vestigium, nequaquam pendet; dilectio enim Dei custodia legum issius est. Sed per Decretum Anno editum deceptis vana pietatis specie hominibus minime est satis factum . Voluissent enim, ut Sancta Sedes vel cunctas ad hunc novum amplectendum cultum Ecclesias adigeret, vel saltem eum veluti Christi Fidelium bono accommodatum summo studio commendaret, vel iis eum finibus non circumscriberet, quibus omnino ille cultus excluditur, quo intimam illam Coraporis partem, quae cor Iesu dicitur, nee non charitatem
ipsius imagine cordis repraesentatam colere Se posse 'COm- miniscuntur. Qui profecto non vident neque sanctissimam Iesu Christi carnem, neque eiusdem carnis fruStum, neque integram ipsam humanam naturam a divina seiunctam, neque ullam Christi virtutem , neque charItatem aut eius imaginem Supremo latriae cultu fas esse prosequi. Absit enim, ut Christia norum quispiam sibi persuadeat illum a Sancta Sede probari
cultum, qui Iesu cordi a nonnullis aestuantibus mentis furo re hominibus adhibetur , eamdemque velle Contra solemnes totius Ecclesiae in Oecumenicis Synodis congregatae sanctiones debitas Emmanueli adorationes augere . probe tenet Sancta Romana nostrum mater et magistra Ecclesia anathema
in eos dictum, qui Christum Iesum dividunt, quique in illuAHiscrimen fideles adducunt, ut Iesu Christi carnem vel eius
'partem adorent, eam a divina natura Nestoriana divisione aut nimium subtili distinctione seiungentes; qui denique unam deberi Christo adorationem non credunt. Haec, inaquam, probe tenet Sancta Romana Ecclesia, idque luculenoeter Ostendit, cum tot sanctissimis conclamantibus Episcopis suam et ipsa vocem extulit, et famosam nimium damnavit electi a Deo populi historiam a Berru yerio conscriptam quata mon solum certissima fidei dogmata ille Auctor oppugnat aed universos Nestorii errores impudentissime renovanS Π1aximum Incarnationis evertit ac delet omnino mysterium.
156쪽
Si ea vobis , carissimi pratres , fides est, quae per d.
lectionem operatur; si quemadmodum Apostolus praecipit, quotidie augetur in vobis Iesu Christi cognitio si eius nempe mysteria , exempla , miracula , documenta , dolores , cruociatus, Ecclesiam denique quae mysticum est ipsius Corpus cognita in dies magis habetis atque perspecta; si Iesu Christi cruci haeretis amxi , eiusque vestro corpore impresas a stigmata geritis; si 'toti estis in legendo meditandoque Iesu Christi Evangelio , qui per Confirmationis sacramentum eam vobis contulit gratiam , ut ipsum confiteri numquam erubescatis; si demum praecipue colitis, atque in deliciis habetis SS. Eucharistiae Sacramentum quod ab Augustino dicitur signum pietatis , Sacramentum tinitatis , vinculum chαritatis ι in quo non una tantum Christi caro, sed omnis inhabitat plenitudo divinitatis, quae in duabus naturis hypostatice coniunctis subsistit. ac revera adest: si haec omnia, carissimi Fratres, perficitis, quid opus est vobis novum hunc Sacri Cordis Iesu cultum amplecti, sine quo tot Saeculorum cursu veri Christi Fideles ad sublimiorem perfectionis gradum pervenerunt ' Si vero haec minime facitis, cuinam vobis ille cultus utilitati foret ui sane cultus, qualis fuit Romae saepius reiectus, et qualis a nonnullis caeco quodam furore actis praedicatur , damnandus omnino est, neque probari ullo modo potest. Idem illo cultus, qualis fuit Romae permissus , utilis cuipiam esse foristasse poterit, sed ea, quae dixi , facientibus minime ne- Cessarius . Hunc vero si quis vestrum adhibeat, in periculum venire facillime potest, ne in errorem illum prolabatur in quo plerique cordis Iesu cultores versantur, qui vel malitioisae vel inscienter venia illa abutuntur, id quod vel ignorant,
vel non debent, adorantes.. , Oro igitur vos atque obtestor, Fratres carissimi, per Iesum Christum Dominum nostrum , in quo vos omnes exanimi. ac Vehementer diligo suscipite in mansuetudine insia tum verbum quod potest salυare animas Uestras . Num quam a me , neque ab iis qui vos in fidei rudimentis instituentes rationabili divini verbi lacte aluerunt , in eam adducti estis opinionem, christum Iesum secus colendum nobis seligendumqtie esse ac maiores nostri fecerunt. Absit, ut melius coli diligique a vobis posse existimetis . Ne vOS Οmmi υento ii doctrinae circumferri patiamini , profanas vocum novitatibus nullo non tempore abhorrentes . Pastori Ρatri quo
157쪽
estro semissime adhaereatis , qui secum an lino reputant
summo pastori et iudici severissimam animarum vestrarum rationem sibi esse aliquando reddendam ; vese est de ipsarum salute sollicitus ; unam eamdemque cum ipso doctrianam retineatis. Quidquid inter Fideles serere dissidia potest , ex quibus potissimum disseminandi in agro dominic
vir anta ac venenatas herbas occasionem arripit inimicus ho mo , summopere execramini ι
Aureum hoc pacis et concordiae vinculum, quo ὁ in te eΡastorem et Glegem, pilium inter patremque intercedaenecesse est, ac necessario postulat , ut ipge quidem pericula a vobis avertam, certainque, quantum in me est , vestram vocatio nem et electionem faciam, vos tandem mihi dociles et obso
quentes ipsos praebeatis , simulque idoneos palatosque ad satis 1iactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est sper hoc, inquam, sacrum aureumque vinculum me adi git, ut vos moneam veram illam pietatem, quae a nobis mi seris scelestisque hominibus , postulatur eo debere tandem evadere, ut ipsi nos Deo totos devoveamus; ut eorum, quadin ipsum impie et flagitiose admisimus, nos vere et ex ani. mo poeniteat; ut summam ipsius misericordiam nostramque imbecillitatem contemplantes demi 3so ad eum confugiamus animo , intimoque dolore affecti veniam nostris criminibuqimploremus. Secus namque non modo ille nihil nobis proderit corporeus sacri Cordis Iesu cultus, qui ab homi bus veram. prudentemque pietatem colentibus probari nullo paeto p test nec recipi, sed ne ille quidem spiritualis ac mysticus, quem dumtaxat sacra Rituum congregatio permisit. Ea Iesu Christi Domini nostri, qui erga nos charitate mam xlma incensus per Cordis imaginem repraesentata nova haesesti dici permissa celebritate unice colitur; ea, inquam, mens ac voluntas est, ne pietatis mel eum poenitentiae mirrha Confundamus, ne absynthii nostrarum scilicet culparum amarities ab iis quodammodo obruatus, qui pollicentur pacem et non est pax, qui honis suavibusque verbis et melli. tis super oleum sermonibus blandiuntur , qui tamen sermones infecta veneno iacula revera sunt. Quare D. Bernardus docet non ad exules Evae filios , qui miserrimam hane luctus regionem incolunt, festorum dierum multitudinem frequenti mque pertinere . sed ad Regni caelestis cives, ubi Perpetuum agemus festum diem , si in Dei miseratione spes
nostra bene erit ac firmiter posita Εκ uua una re iacuo intelo
158쪽
Intelligetis, utrum eorum qui sui ingenii commenta venerantur et colunt postulatis Sacra Rituum Congregatio volens
kem ergo paucis concludamus; cetium nempe esse corporei cordis Iesu cultum felicissimis Ecclesiae temporibus novum prorsus atque inauditum impiorum, ludibrium, et Iocum Philosophorum, a quibus non sine ingenti dolore Sadducaeorum ectores vel suos inter pillos iterum disseminatos cernit Ecclesia , pharisaicae pietatis fomentum et pabulum , nihil ad studium illud excitandum valere, quo inflammati esse poenitentes debent quorum princeps , caput , atque exemplar est christus Iesus . Eius quippe caro seiuncta a Verbi divinitate, quod in ipsa non mystice sed vere plenissi meque per subitantialem unionem, non per operationem tu tum suo veluti in corpore inhabitat , nihil prodest ; spiritust enim est qui vivificat . Has igitur , Fratres Carissimi, novas calamitates infirmitatesque doleamus, quas ab hisce carne Christi cordis cultoribus Ecclesia sn multis patitur, in paucis gemit; atque interim quod ad nos attinet id unice studeamus, ut humilitas, patientia, charitas Christi Iesu altius in dies nostris in animis radices agat et haec enim una ac vera est cognoscenda nobis pietas, et studiose exercenda . Gratia Dei sit cum vobis omnibus .
159쪽
Episcopi litterae, quibus libellum frucis inscriptum
ad Dioecesis suae Parochos misit. i
cepi. mihi quidem propterea iucundius . quod cum unive so grege carissimo illud possum communicare . parvus quidam libellus is est . illam continens. pietatis eXercitationem, quae Via Crucis dicitur 3 ; in quo non piae, quaedam Opiniones , sed vera et gravis ima dogmata de : Christi Iesu
qui .nostrum eXemplar est cruciatibus .et morte contemplanda proponuntur. Bunc opportunius . Offerre gregi non posse me
arbitror, quam per Parochos. ipsos in Ρastorali officio adiuto. es fratresque meos Spectatissimos . . complura itaque . eiuSdem ad te exempla mittimus, A. R. Frater, ut ea distribuas ac veluti quoddam praemi pin illis des qui Catechismo intersunt. Hunc libellum in omnibus Civitatum et Dioeceseoumihi concreditarum. Templis adhiberi volumus, quotie comtigerit , ut publice pia haec exercitatio habeatur, quae cum ubique iam invaluerit, ad eam universos ipsi etiam libenter hortamur , utppte quae ad eam ingrς4iendam tenenda que viam nos facile potest adducere quae ab aeterno pastore monstrata nobis fuit, quaque una ad illam obtinemdam in Caelis gloriam pervenire licet , quam suis ille cruciatibus Sugque yybiS y Ort promeruit . Aeternum ' interim Ρatrem Orans , ut in omnem populum sui effundat divini Spiritus gratiam , qua per Iesu Christi merita granum hoc tenuissimum uberrimos fructus edat ,
i) Pio eserciato detio la Via Crucis dedicato a Mom signore Scipione de Bicci Vescovo di Pistoua e Prata
160쪽
precationum opem vehementer universos expo. ens, tui me observantiae plenum esse profiteor
Servum fratremque amantissimum, ' ScIPIO PISTORIENSIS ET PRATENSIS EPIsco PUs
Datae ab Episeopos ad Vstarios Foraneos litterae.
tutio H Mondo Cattolico . Hac rudibus et incautis hominibus suaderi contenditur, immensis spiritualibus donis a Romano pontifice cumulatam fuisse excogitatam quamdam trium personarum societatem in SS. Trinitatis honorem coequntium . Immodica sacrarum expiationum sive Indulgentia rum profusio , ternarii numeri superstitiosa constitutio , a Paene certa spes quae ibidem affertur per levia quaedam pieta tis opera obtinendi. in caeleste Regnum aditus , ea sunt ut quicumque recte sapit, facile inde possit colligere cretum illud fuisse ab Auctore suppositum , licet clarissima eius qui a Secretis Romanae Indulgentiarum Congregationis est, et propraefecti nomina augus sit eidem adscribere; Adeo mihi persuasum erat fictum huiusmodi decretum habendum pro nihilo ab omnibus et contemnendum, ut te de illo monere ferme ducerem supervacaneum , praeSertim CUIn Vigilantia eorum , penes quos rerum summa est, illud in vulgus disseminari vetuerit. Sed animo reputans, quantum periculi rudis et indoctae pietatis hominibus immineat, prae sertim ab iis , qui falsas narrationes venditant , vel stipem quaeritantes hac illaque perpetuo circumcursant, id te praemonere volui ut in vera et Catholica tradenda de sacris expiationibus sive Indulgentiis doctrina , uti in Dioecesis Catechismo exponitur , praemuniatur populus adversus huius generis chartulas quas forte inimicus homo posset furtina
