Symbolæ litterariæ opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa. lapides. numismata. gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1754년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ssa Io. CHE OTII ExPLICATIO sortasse nequeunt ad eam ipsam figuram trahi, quae in Athenaei libro decimo sunt, descriptiones litterae quinctae in Graeco nomine Thesei recte prolati, ex Euripide , Λ gathone, Theodecte . Quapropter, haud magis adeo casu, quam imitatione antiquitatis inductam Gemmae pro Y puto litteram V . Praesertim vero, cum appareat

etiam in O aliquid inusitati. Quadrata

enim est figura . Quod genus memini Span- hemium scribere: Necdum sibi animadυer- .stim in Nummis; in marmoribus tamen aliquot Farnsanis, ct magni Etruria Dacis nou semeI inspectim . Ut habeat exemplum a Gemma tua , si minus Nummarium ; at saltem cognati Nummorum generis . Qui autem ea litterae figura sunt usi , non dubito quin idcirco fecerint, quod eam antu quissimam existimarent sermam litterae. Nec male quidem isthuc , si vere conjecit Samuel Bochartus, O Graecorum & L tinorum venire ab Samaritanorum Ain Cujus cum antiquior forma sit haec , O , ubi conjectura Bocharti locum habeat, oportet originibus esse propiorem quadratum G , rotundo O. Ceterum, quam sit hujus elementi facilis ab una figura transitus ad alteram , videtur mihi consuetudo

172쪽

DvλRvM GEMMARvΜ. Syrorum ostendere; apud quos Vau, O, cum ab communi figura nihil disserat dc

Graecorum , dc Latinorum , in eo tamen

alphabeto , quod ipsi duplex appellant, plane vergit ad quadrum. Equidem & hoc addam ; animadversum a me Basilidianorum in quadam Gemma ; quae fuisse Thuani, ac dein Petrescii dicitur , a Sponioque resertur : animadversum , inquam , sempero parvum quadrate caelari, ubi Hebraicum Hau Cholim , id est , O , debuit esse. Quod non parum ad antiquitatem ejus figurae facit. Siquidem Basilidianos , cum , uti docet Epiphanius haeresi xx Iv, ab Simone Samaritano ultimam originem traherent ; cumque videre se vellent mysteria

vetera sectari, par est opinione vetustatis ejusmodi figuram adhibuisse . Ac de litterarum quidem figuris 8c ductibus haec . Quod autem ad scripturae modum pertinet , qui Orthographia Graecis ; dixi jam satis initio hujus epistolae , cum diphthongum ει , notarem in locum ι longae productam veteri more . Sic ut videatur hic , dictum usuuenire Sexti Empirici; esseque sonus diphthongo ω, plane sicut ι litterae, simplix ct uniformis , α,λους μονοειδης . Nec mirum de ει diphthongo usurpata pro

173쪽

Iς Io. CaycoTII ExpLyCATIO cum vicissim ι in locum ci subire frequenter . demonstratum sit ab Eustathio, inta Commentariis ad Dion usium . Quoque videas magis in hujusmodi scribendi modo quaesita vestigia moris antiqui , afferam quod ex Athenaeo docemur , in Excerptis undecimi libri Casaubonianis; non insuetum antiquis fuisse , ut alias etiam vocales diphthongo protraherent , scriberentque

Quod quidem etiam Eustathius de vi diligenter adnotavit . ad initium Iliad. E. Haec igitur omnia, quae petuntur & ab litterarum figuris , dc a ratione scribendi , mihi videbantur indicia esse non levia,

Gemmae auctorem , cum inter antiquissimos haudquaquam viveret , miro tamen

studio sectatum antiquitatem . Quibus animadversis ut mea conjectura sensim progressa est) jam alterum succurrebat; esse nimirum aevo . aut saeculo cuique suam quasi studiorum indolem . Atqui tempus , quo vel maxime serrentur homines ad illiusmodi Prisca rudera conquirenda , illud videri fuisse cum viveret Herodes cognomento Atticus, vir Consularis, atque sub M. Au-

-relio

174쪽

DvARvΜ GEMΜARvΜ. 1ς ς relio ac L. Vero Sacrorum Certaminum Praeses, de quo multa Philostratus, con- nulla Gellius, etiam Lucianus alicubi . Ap

parere id quidem e schola ipsius, unde , is, quem appellavi modo prodiit Gellius. De hoc enim bene dictum a Salmasio est, in libro de lingua Hellenistica: uti eum dicendi modo prorsus : tum haec :Agellius infinitis τοcibus locum dedit in Atticis noctibus , qua noctem potius quam diem, ea in ktate saperent; adeo obscura erant ac tenebrosa, Gix illius temporis hominibus intellecta. Sed multo magis hoc testari, planeque ad rem

qua de agitur, scilicet ad figuras priscarum litterarum evocatas in lucem , COIumnas quasdam ipsius Herodis cura positas olim in Promontorio Triopio , priscis adeo

exoletisque Graeciae litteris exaratas, vix ut intelligantur. Atatem eae tulere, legunturque apud Gruterum , pag. XXus I. illum

stratae dein a Salmasio. Et quidem adhuc bene habet. Omnia enim certa . Sed quid inde tandem l quove ista desinent λ Qui igitur Z Habe autem quod jam non pro certo, sed ut libebit accipias . Ex iis enim , quae praestruxi hactenus , oborta meo animo sus picio est. Suspicio , inquam, haud enim assirmaverim: verumtamen oborta suspi-

175쪽

Io. CR scoTII FOLICATIOcio , num fortasse inscriptio tuae Geminae sit ab eadem Herodiani temporis indole Videlicet opus cujuspiam hominis , qui cum sectam eandem exsequeretur, sic tamen arbitratu suo scriberet , ut maxime scriptum ratiocinabatur antiquitas. Quomodo si liceat haud inepte conjicere ; ha heo statim huic basi quod rursus imponam. Imponam autem sic. Vixit cum illo , quem Hebam , Attico quidam eximio robore, statura Celtica, plusquam communi habitudine , insueto quodam ritu vivendi. Lu-- dus ei subire certamen cum seris omne genus , victoremque discedere , prorsus Herculeo more. Haec enim habebat sacra certamina , cum quidem illa despiceret quibus Graecia tantopere capiebatur Athletarum.

Itaque suit in deliciis Herodi , qui cum paene insaniret desiderio reperiendi, cujus auspiciis angusta illa cervix perfoderetur, qua reliquae Peloponnesus Graeciae jungitur : palam jactabat, hoc aut nullius esse

Operum, aut, quamvis, uti cum Statio di-Cam, vetarent, ejus inter omnes unius.

Nam Herculis itidem suerat alterum Acheloi fluminis cornu deflectere . Narrat haec

Philostratus, in secundo libro de Sophistis. Quid plura ut Zeno, auctore Laertio au

diit

176쪽

diit He cules alter, ingenio Cleanthis eleganter sic dieius: unde , nisi fallor, Varro, pro sua doctrina . sumsit Menippaeae titulum, cujus apud Macrobium mentio, ουτος Ηρακλης : ita vulgo dicebatur hic illustri nomine , Herodis Herculis , 'Ηρωδου 'Hρακλου e, ipso teste Philostrato , capesse' hatque adeo cum antiquo Hercule nominis Communem gloriam . Neque sane magna cum ejus injuria , vir fuit eximii roboris. Siquidem & ipsum Herculem, in Demonacte Lucianus existimat non alio quam virium mesito factum esse Deum . Dicamus igitur , an non 3 Ut vulgi fama insitus fuit hic novus in antiquum Herculem , sic auctorem Gemmae , qui studium Herodis inscribendo sequeretur, eundem Herodis pariter Hercule fuisse delectatum . Hinc ita veteris Numen & instituta coluisse, ut ad hunc interim novitium aeque respiceret, in

eumque traducta, cum Ornatum veterem

Herculis G tum & certaminum curam Gem ma consignaret. Hanc enim suille rationem

olim Deos consignandi, caelare inquam illos & pingere, ostendit Herodotus in secundo . Mihi quidem haud videtur abs re . Tuum vero esto judicium . Certe, ubi mea suspicio veri quid habeat , nae is quicum-

177쪽

Iς8 Io. CRE COTII EXPLICATIO que hac ratione vetustum Herculem deduxit in novum, trita suorum moribus via. minime decessit. Quippe cum obscurum non sit, in eum pariter Herculem, quem ex

Iove Thebis edidit Alcmene, quique sextus

a Tullio numeratur inter Hercules, omnia superiorum eodem appellatorum nomine faesa ornamentaque, sensim hominum va-

nitate decidisse: ac vicissim posterioris insuperioris omnia revoluta , quamlibet dis- sitos; ut in Ogmium illum Herculem Gallicum, de quo Lucianus. Illustre nimirum hac de re Diodori est dii tum in libro tertio ; qui cum de Baccho pronunciasset,

' factum vetustate , ut superiorum Baccho rum oblitterata memoria, Semeles filius, rerum ab iis multo ante gestarum cerneret unus omnium haereditatem : addit, idip.

sum ct in Hercule, ἐφ' contigisse. Id ego inde puto factum . quod antiquorum vanae superstitioni haud improb bilis haec visa est via Deos novitios inducendi pro sua lubidine, si , quos tali dignatos honore vellet, in cujuspiam adoptaret nomen eorum, qui jam communi hominum opinione coleretur pro Oeo . Sic ipsum , hunc Thebanum Herculem , quo Deus fieret , in vetustissimum AEgyptiorum Hercu-

178쪽

Iem quas retro censum suisse docet Hero. dotus, Euterpe. Quod idem cur & Herodis Attici Herculi non potuerit aevo Antoninorum indulgeri, ejus liberalitate qui hanc Gemmam procuravit,indiciisque studiorum sui temporis aspersit , equidem haud scio . Habes,quid mihi videatur de GemmaΗe culis, quam seci priorem. Nunc veniendum ad alteram . Equidem in ea velim esse mihi breviori liceat, quam in superiori fui. Verum , utcumque accidunt, quinque sunt res quas oporteat hic rite dispici. Primum,

quidnam sit id quod Gemma ostenditur.

Nempe argumentum ipsum : vel τo υποκει- α νον Graece, subjectum vulgo nostris . Tum deinde, quae cernimus addita instrumenta homini, videndum an talia sint, ut cum argumento conveniant, idque confirment.

Ubi enim sic appareat , fidem accedere majorem necesse est. Tertio , videndum ordine de ornatu atque vestitu viri. Sequitur ut quarto investigemus , quidnam sese potissimum agentem, cuique vacantem Officio voluerit eo habitu, eaque positione corporis intelligi atque repraesentari, qui Gemmam tenet. Quinto, singulariae litte' Tae considerandae sunt, &, quod fieri poterit , explicandae . Dicam igitur de his

179쪽

16o D. CREcori I ExPLICATIO Omnibus ea , quae simul oblata est Gemma oculis, occurrere simul & ipsa meo animo. Ac primum de argumento sic aggrediar . Littus hic , & mare. Itaque res est cum mari. Apertum id quidem. Bene sit igitur . Praeterea qui adstat, parte majore sui corporis praesesert nuditatem. Omnino lPraeterquam tamen, si quid aut verecundia vetat aperiri, aut opus velari, caussa indicandi status, locive, & conditionis. De quibus ego suis locis. Videamus ergo quid ista sibi nuditas 3 Eam quidem apud veteres , quasi perpetuum adjunctum, reperio naufragis dari. Ita Seneca in consolatione ad Marciam , capite decimo : Alios per incerta nudos Maria jactabit . Et in ejusdem Senecae, ut dicuntur, excerptis : Naufragium feci .... Nudus exit. Sed existi Adde Lucianum in Dialogo cui titulus: De Mer

μνοί . Haec, & similia his , ubi comparo cum figura hominis , in Gemma tua, seminudi, facile adducor ut credam , aliquem hic exhiberi sospitem e Mari; vel qui esset, ut in vetere quodam habemus lapide . PERICULO OCEANI LIBER . Fortasse momenti nonnihil est etiam in eo, quod, praeter promissum a dextra capillamentum

180쪽

hoc autem quid sit, postea videbimus

nihil omnino cincinnorum apparet instategmen capitis emicantium e nullae hic . ut Graeci , παρωνίδες, nullae suboles , ut Latini . Quod tamen solet. Neque abnuerim, id casu potuisse fieri, nihil ut caelator omin enino capillorum ostenderet. Sed enim cum cetera naufragium suadeant, quidni reseramus etiam hoc ad rasuram , quae fuit vere propria naufragorum 8 Esse enim ii sie sole-'hant, ut Lucianus loquitur in eodem Dialogo . - τας κεφαλας. Et Petronius: forte ex Vectoribus .... notaυit sibi ad Lunam tonserem, intempestυο inhaerentem miniserio ; execratusque omen , quod imitaretur naufragorum visimum votum , in eubile rejectus s. Hare erant quibus adducebar, ut naufragium agnoscerem. Sequitur,quod securi.

do proposui loco, num addita instrumenta faveant isti sententiae 3 Porr' instrumenta duplicia sunt. Instrumenta enim appello Tridentem illum , quem homo ab

sinistro latere tenens arcte adprimit corpori ; deinde Urceum e manu proclivem dextera . Hunc mihi videor aptius ad quartum caput re)ecturus . Illo mentem animi auguror eleganter expressam ejus, qui

adeo tridentem adpressum stringat . Est Cheeotii duarum Gemm. L enim

SEARCH

MENU NAVIGATION