Emblemata Florentii Schoonhovii ... partim moralia partim etiam civilia. Cum latiori eorundem ejusdem Auctoris interpretatione. Accedunt et alia quaedam poëmatia in alijs poem̈atum suonum libris non contenta

발행: 1648년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

E , i et in A. 3 cImpli tanquam extremum timent,nobis aeterni natalis sit. Quanquam hoc neget Ethnicus Poeta, cum inquit, Soles occidere, o redire possunt, Catuli Nobis cum semel occidit brevis lux Nox est perpetuo una dormienda. Sanius dux ad Eloquentiam cicero supremus ille diss, non Lib. 1.Tuse. exstinctionem, sed commutationem loci adfert. Et alio loco; Quin,

Si a Deo denunciatum videatur, ut e vita exeamus, laeti, Magentes gritias, pareamus, emittique nos e custodia , atque levari

vinculis rbitremur. Si autem nihil denunciatum fuerit, eo tam cessimus animo , ut illum horribilem diem aliis, nobis faustum putemus nihil in malis ducamus, quod vel a Dii immortalibus, vela Natura. parente omnium , constitutum. Non enim temere dc fortuito facti, creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano, ne id gigneret inter caetera, quod cum exantiavisset omnes labores, in mortis malum incideret sempiternum. Paratum nobis perfugium potius putemus , quo utinam passis elis tendere liceat Matthaeus

Cap. a 3. Tunc justi fulgeb cut sol, in regno patris sui. celices , mehercules, c ter beatos illos, qui vitae praeccdentis innocentia, fideque meruerunt tam praeclarum de coelo patrocinium, ut renati ter astra micare possint imaginemur, quaeso, seneea.

quantus ille sit fulgor, tot sideribus inter se lumen miscentibus.

Nulla serenum umbra turbabit, aequaliter splendebit omne coeli latus. O quam habebit tunc animus noster quod gratuletur sibi cum emissus his tenebris, in quibus assiduo volutatur, o tus illam lucem aspexerit, quam nunc per angustissimas oculorum vias abscure intuetui Qtamcn illam procul admiraturi

Haec cum perpendimus, quis mortem temporalem metuat, cum aeterna ante oculos vita sit quis labores carnis timeat cum se

in requie aeterna noverit collocandum 8 Audi iterum Ciceronem Pro di immortales quam optabiliter iter illud ineundum est, quo consecto , nulla reliqua cura nullas)llicitudo futura est i Legitur non- nemo in libris quaestionum Tusculanarum, cum Platon libro de immortalitare animorum legisset, mox sele e praecipite muro , in m Me abjecisse ut aeterno illi Coelitum concilio adscriberetur. Refert Val. Maximus Thraces olim natales hominum flebiliter, excquias cum hilaritate celebrasse,

152쪽

i, FLORENTI, SCHoo NHO VII brasse gnari scilicet, sine ullis Doctorum praeceptis, verae nostrae conditionis ideoque, inquid, merito sibi sapientia i audem viii dicarunt. Et certe, si istae plus quam aniles ineptiae pellantur, quid in morte miseriarum invenias At amaram esse dices. Responia de Oratorum abes somnum imaginem mortis, eumque quotidie induis, & dubitas quin sensus in morte nullus cum in ejus si mulacro videas esse nullum Diogenes interrogatus numquid mali esset mors Quo inquit,pacto malum, cum praesentem non sentiamus quod autem abest nulli malum est. Dum sentit ho mo , vivit, nondum igitur adest mors quae si adsit, abest sensus. Malum autem non est,quod non sentitur. Hanc ratiocinationem quidam tribuunt Epicuro Mors quidem mala non est, sed iter ad mortem. Id si metuimus, tota vita metuendum est, quid enim haec aliud, quam iter ad mortem Nunctos itaque Boetii verbis alloquor

Lib. 3. Vet. Huc om Ires pariter venite capti,ia suos fallax ligat improbis catenis Terrenas habitans libido mentes; Hic eris vobis requies laborum, Hic portusplacida manens quiete,

Isicpatens unum miseris afflum, Eparvis

153쪽

E parvis Cito magnUS.

37 tu quos ex humili abre cernes

Ad fastigia dignitatis altae ,

Crocodilo habes pares, ab Postu crescit minim breέι supendus. Parte hac dissimiles tamen vocabis, quod hic perpetuo augeatur, illi In summo positi ruant ad imum.

COMMENTARIUS.

Arrat Pierius, in hieroglyphicis sis , Crocodilum minimis initiis maximum cito capere incrementum Et Plinius

154쪽

refert eum, quum diu vivit, crescere. Huic animali Pierius homines, qui ex infimo, humillimo loco ad summas dignitates emergunt,aequiparat: Hac parte ego tamen eos dissimiles arbitrosi quod, cum Crocodilus secundum Plinium perpetuo crescat, illi contra , ubi ad fastigia pervenerint, ad ima tendant. Non secus ac stellae, quae subito natae, subito evanescunt. Et naturalis ra-Τit de Diversitio est, ut quibus viis fiunt, crescuntque omnia iisdem facile re- ςgR' RV solvantur Hinc Ulpianus Lib. 8 ad Sabinum Nihil tam naturale est, quam eo genere quidque di sibivi, quo colligatum est. Exemplo nobis sit, unum instar omnium Romanum imperium, quod e pastorali cui ita dicam tugurio, tantum lira reliquas urbes caput extulit, Virgil.Eeri. 1. Quantum lentasolent inter iburna cupres. Ita ut sub Principe Augusto magnitudine Ecelicitate tua laborarit Meruitque tandem triumphati orbis caput dici. Iam vero Lib δε non amplius gaudii materia est, sed humanae fragilitatis,&Fortunae variantis indicium Certe hoc imperium tale fuit ut Vel l .Paterculus de Bruto, cassio loquitur quod prona Fortuna comitata est, & veluti fatigata mature destituit.

155쪽

EMBLEMATA.

teneris asuescendum.

Frustra , veram perdis, potuiset Uirga ονericium nondumstaret risibus auctahis. Tunc robur mora longa dedit, citiu quefatificet uuam queat in formam flectier illa novam.

COMMENTARIUS.

geniosissimus Poetarum Ovidius inquit,

u praebet latas arbor staciantibus umbria, Quo posita est primum tempore, Drgasuit, Tunc poterat manibus summa tellure repelli, Nunc sat in immensium viribus aucta suis. Quo elegantissimo simili nos docet, praecipuum a inde a

156쪽

r o FLORENT II SCHOONIIo v II teneris, liberorum correctioni impendendum esse laborem. Tractanda est cera, dum mollissima est Virgasi curva sit, virga flectenda est in eam formam, quam ci perpetuam esse velimus, alioqui fiangas citius, quam corrigas, cum Jam in pravum indurue

rit; at

Horat. Naturam expellas furca tamen usique recllrret. Fingenda ei argilla etiamnum da , imbuenda liquoribus optimis testa est, dum rudis tingenda lana, dum a fullone nivea venita, nullisque maculis contaminata. Idem in tenera liberorum aetate observandum est quorum natura, licet in pravum inclinare videatur, superabilis tamen est Efficax quidem res est natura, sed hanc vincit efficacior institutio Tli emistocles mirantibus aliis, in adolescente quopiam, qui feroci, pravoque ingenio videbatur, mutatos effemores, dicebat, asperos indomitos pullos moptimos equos evadere , si quis illis disciplinam& maturam institutionem adhibuerit maturam dico , quia sera ne hilum proinscit Antisthenes , cum filium cujusdam suscepisset erudiendum

rogatus a parente quibus rebus opus esset, libro inquit novo, novo stylo, nova tabella Rudem nimirum, vacuum animum requirebat Philosophns. Nam ut cerae vacuae quidlibet imprimas, litteris autem exaratae, parum, aut nihil sic etiam animo. Porro, quia vicina est lapsibus adolescentia, Miuvenalis. ------ Docilis imitandis

Turpibus se pravis omnessumus Ideo maximam diligentiam in educatione requiremus, Haec e- Lib. di destia nim bona,bonos efficit, mala malos Testatur hoc Seneca Nihil magis fecit iracundos quam educatio mollis&blanda, ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, eo corruptior est animus. Non resistet ostensis, cui nihil unquam negatum est, cui lachrymas sollicita semper mater abstersit. Denique, ut Terentius inquit;

Licentia omnes reddimur deteriores. Ne itaque liberis fenestram ad nequitiam aperiamus, celandus est iis paternus animus: Nam Baptist.Mant. Sit licet in natosfacies austera parentum, e qua tamen semper mens est, o amica volanis.

Foenum Graecum, quo tractat uia durius, scilicius crescit, sic etiaru

157쪽

E , m et in A. IqT' liberi,quo habentur contentius, meliores sunt. Sed modus in omnibus servandus est,& quod apprime in vita est utile ne quid nimis Olim apud veteres, puer abs quopiam castigatus, si querelam ad patrem detulisset, turpe erat patri. si hoc audito non iterum filium emendasset. Si quidem, ex institutione majorum, habebant hanc de se mutuo fiduciam, ut crederent, neminem esse, qui cujusquam liberis quicquam imperaret inhonesti. Sic omnibus senioribus eadem erat auctoritas, quae patribus: Verba quis auderet coram Sene digna rubore PDd. Dicere censiuram longa benecta dabat. si aeterea ut Iuvenalis Satyra I . testatur. Credebant hocgrande nefra, ct morte piaηdum Si iurenis vetulo non assurrexerat, Barbato cuicunque puer i licet in videret Plura domisarra, ct majores glandis acervosa Tam venerabile erat pineare quattuor ann . Vom

158쪽

Voluptatis praemium. M B L E M a L ILcum coit, o dulci Veneris jacet ebria motu Vipera, contruncat insidiose marem

Hoc menis omnis habet, primosua gaudi undit, P0tmodo sed timulis cordafruentu agit.

COMMENTARIUS.

ΡLidiu Lib. Io.Cap. 62.inquit, Viperae marem,caput interere in os foeminae,quod illa voluptatis dulcedine abrodit. Confirmat locorus Apollo, in sacrissuis sculpturis. Nihil autem aliud per hoc notamus, quam certissimam Voluptatis comitem esse Poenitentiam, Boetius Lib. s. Mel. 7-Hήbstum Nisis omnis Sti-

159쪽

E in B et M in A. IA Stimulis agit fruentes, Apiumque par volantum, migrata meliasurit, Ferit uia corda morsiu: Quam sententiam libera oratione sic locupletavit Quid autem de corporis Voluptatibus loquar quarum appetitus quidem plenus est anxietatis, satietas vero poenitentiae. Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quendam fructum nequitiae, fruentium solent referre corporibus ξ quarum motus quid habeat jucunditatis ignoro Tristes verbesse Voluptatum exitus, quisquis rem iniici volet libidinum suarum, intelliget opulchra apposita verba Revera enim sic est Voluptas, tunc cum maxime delectat, extingitur, nec multum loci habet, itaque cito implet,&post primum impetum marcet. Statimque ut Home

ricum illud habet

Hub δ' καχαρμα f αλγο ελε φρενοι , id est, Odysi T. Letitia huic maerorque simul praeordia coepit Laetitiam di eo, led faliam,veram enim scio voluptati opponi, utpote quae alta,&ex alto veniens: cum contra Voluptas talis sit, quae terre nis fragilibus innititur, quae adventitio laeta est, quamque tum maxime, cum exultat, sollicita subit cogitatio. Ad quod alludens aliquis, dixit voluptatem ore suo mei gerere, corde fel, in dorso anxios morsus. Quae contraria simul esse, forte aliquis miretur; quare Socratis fabulam, fidei faciendae gratia hic adducam: Quo tempore Saturno exacto, coelestibus regnis pulso Iuppiter x0 in rus imperium constituere coeperat,serunt coram eo adfuisse Volupta-iem Dolorem, cum gravissimis postulationibus,&criminibus, quibus se mutuo incessebant Iuppiter ratus ex usu maxime essedi suo&Reipub inimicitas&odia deleri operam dedit, ut innatiam litigantes redigeret; sed frustra expertus omnia: tandem

reluctantes adamantina quadam catena, inter sese copulavit, ut quamvis inter se dissiderent,nihilominus necessario simul,&una essent, manerentque perpetuo. Hinc Ita comparatum est in state hominum, Plaut in Italiis placitum, Voluptati ut Maro comes consequatur. 4 ph

Utroque itaque calendum est, quia qui unum, habet alte L. Libiurum ubi enim uber, ibi tuber, ubi mei, ibi fel Et Apes ideo L. i.

160쪽

3 FLORENTI SCH o NHo vii pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi lacidum invenies. Quod ridi es' intelligentes prisci Romani, duas Diras semper colebant, Ange- cip. roniani, atque Voluptam, alteram ab Angoribus dictam, alteram a Voluptate. Et Angeroriis simulachrum in Ara Volupta fuit colia locatum. Quo innuebant, extrema Gaudii possidere Moerorem. Haec cum veris veriora sint, quis non stultissimos illos venere os nepotulos judicet; qui dum maxime sua Helenae inhiant dum loca AEdilem metuentia adeunt, ut masculum illum lpiritum, in febriculo is alicujus meretriculae amplexibus, efflent, tandem id referunt, ut hamum vorent Quo suo malo, in consuetudinem Ambros adducto, imposterum carere non possunt. Nihil enim prodigae satis est Voluptati, semper famem sui patitur. Ergo, ut globus in altum missius iamisistitur ita illi, ubi semel a rectis deerrarunt in vitia, a vitiis in prava, a pravis in praecipitia perveniunt. Quod est i Ebi Christianae religionis vexilliferum Augustinu non latuit, cum itastis. Cap. 4 exclamaret O Voluptates quam faciles aditus habetis, dum suadetis, quam vero dissiciles habetis exitus Dum suadetis inungitis, sed postquam suaseritis, usque ad mortem animae pungitis. Scite olim sed malo suo edoctus, Lys1machus dicebat; Dii Boni quam brevis Voluptatis causa, quantam deposui Voluptatem Noacstus enim fuerat se oblitim dare Schytis, ut frigidam aquam biberet qua auream illam Libertatem vendiderat O utinam multi id cogitent, dum perpetuum illud poenitere, tum cito peritura Voluptate emunt, quae tamen, si ad illud conferatur nulla elia

Quid enim istud me juvet, si paulisper lucem videam in arctiorem

mox carcerem compingendus p Irritat haec externa delectatio in nobis fluctum illum cupidinum, non aufert. Quapropter ut monet Artitoteles Voluptatem non venientem, sed abeuntem aspicientes, latentem illam Syraenis caudam, fallacem illum Sinonem in oculis habentes,induremus animum,& blandimentisUoluptatum procul abstrahamus, ut majore illo animi gaudio, illa ζυθυροοι fruamur, quam ubi adepti erimus, tum demum intelligemus, miserrimos esse voluptuosos, Ioluptatem capiemus a rimam quod hac Voluptate non capiamur.

SEARCH

MENU NAVIGATION