Emblemata Florentii Schoonhovii ... partim moralia partim etiam civilia. Cum latiori eorundem ejusdem Auctoris interpretatione. Accedunt et alia quaedam poëmatia in alijs poem̈atum suonum libris non contenta

발행: 1648년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

amicitia est, conciliante virtute; amicitiam dicoΘ immo etiam ne-bon. viris

cessitudo .similitudo, quoniam quidem bonus, ipso tempore L 'Deo tantum clisse it Discipulus ejus, aemulatorque ac vera progenies est, quam parens ille magnificus,virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat. Itaque cum bonos viros exerceri, malos lascivire vides, cogitassiliorum nos modestia delectari, vernularum licentia illos disciplina tristiori contineri, horum aliaudaciam. In eundem sensum sic Lactantius Lib. v. Cap.x x III. Deus homines pro liberis habet, sed corruptos ac vitiosos luxuriose ac delicate patitur Vivere, quia non putat emendatione sua dic nos. Ideoque temporalia bona, non solum bonis dat, ne putent mali propter ea Deum colendum. Rursus si malis solis

auferrentur, ea sola putaretur esse poena Homerus,

Iuppiter emetitur opes mortalibus, ipsSic sum ut fuerit cuicumque bonore malore. Fingamus itaque Deum dicere: Quid habetis, quod de meque ri possitis,vos quibus recta placuerunt Aliis bona falsa circumdedi, auro illos, argento de ebore ornavi Intus boni nihil est. vestra sola solida Incera est stelicitas. Jam ad malorum poenam quod attinet, non illos praeterit, sed differt, at cum foenore soluturos. Quia nemo unquam supremo huic creditori decoquit: Atque haec de Deo summe justo. Ouoniam autem de eo etiam vera dicere periculosum est, terram legimus, similes aquaticae testudini, quae dum fretum tranare cupit, stupore cogitatus obsidetur Euclides olimini irrogatus multa de Diis, percommode respondit Caeterea'nidem nescio illud scio, quod odere curiosos. Itaque desinimus, certi si non statim, tandem tamen molere Deorum molas.

X et Animus,

182쪽

Animus nobilitat.

Fanus morigeram Scarabaeussubvolat aethram, Nec timet armigero bella movere Loriu, Nam quodiniqua illi robur Natura hiemarat, Hoc animisupplet nobilitat ui: Surgite degeneres,quidadhuc terre1tria cordi' Surgite, vosque animis esseputate Deos. Spernit humum, longequesupra mortalia tepidens, Se modosubmittit mensgenerose Deo.

183쪽

COMMENTARIUS.

SC r baeus animal est ex insectorum genere Graeci κοιν -

ρον dicunt: Nascitur ex incrementis animantium, aspectu tetrum est, odore tetrius, sonitu teterrimum. Huic animalculo tantum est audaciae,iam heroica mentis vis,ut non dubitaverit, cum ave multo pugnacissima, Aquila scilicet, bellum suscipere, ipsamque Homericam muscam vincere. Cum enim aliis quand&Scrabaeus, ab Aquila gravi injuria esset affeChus, omnes artes dolosque in pectus advocavit. Cum itaque bis terve Aqui lae ova e nido deturbasset, aquila in sinu Jovis ova sua reposuit, cumque necdum irae Scarabati satisfactum esset,ad ipsam Jovis arcem invictus subvolat Pastillum in hunc usum e stercoribus paratum, in sinum illius demittit. Juppiter ut est sordium insolens, quippe inpurissima mundi parte habivans, dum offensus teterrimo odore, fimum e sinu studet excutere , aquilae ova dejicit imprudens, quae ex alto delapsa petierunt Monemur autem hac fabula duo Imprimis nullam hostem, quamvis vilissimum, coli temnendum esse, nam aeo minutarum avium cibus fit,&Parva necat morsu paciosum vipera taurum. Sie Sartorius parvis initiis crevit, S cum anica sperneretur, postea a Metello,& Cn. Pompejo vix superari potuit. Spartacus Romanum imperium conquassiavit. Viriatius ex pastore tandem dux factus, Lusitaniam occupavit. Nemo denique facilius opprimitur, quam qui nihil timet; frequentissimum initium calamitatis est

securitas. Alterum est quod Scarabaeus nos monet Neminem Veli P quamvis vilissimis parentibus procreatum desperare debere , sed ' potius summa vi, ad pulcherrima quaeque contendere patet enim omnibus honoris&gloriae campus. ex hoc quisque quod cupit petat, assecutus sibi debeat. Neminem facillima Diva, Virtus rejicit. Et omnes, si ad primam originem revocentur, a Diis sunt. Plato ait Nullum Regem non ex servis esse oriundum, nullum enecae te non servum ex regibus omnia istas,nga varietas miscet. Eriga

mus itaque animos, quicquid in medio sordidi jacet, transiliamus, expectat nos in summo magna nobilita, Audi Poetam, -- Exsurge, ct te quoque dignum Ange Leo.

184쪽

Sobrietate Venus superatur.

Viperajejunis hominum consipersassivis stirat medisi, Ut habendames:

Sic loci a Caro, si tractes durius illam, Concidet, ici Mentus juranga dabit.

COMMENTARIUS.

Ipera saliva jejuni hominis in fauces. adisteriora penetrante, occiditur; Testes Plinius Galenus asinoe mastertio Alexander Aphrodisius, Pierius in Serpente, MLucret Libro de Natur rerum: Est itaque uiserpens hominis contacta salipis Disperit, asses mandendo conficit ipsa. Nec

185쪽

Nec secus recalcitrosum illud sumentum Caro,quod durius& jejunijs exceptum, domino suo&Rechori paret, mollius tractatum, plurimum ei exhibet negotii, ut Virg. inquit Non audit habenas. Idcirco nihil potest esse essicacius ad domandum illud, modico jejunio, cujus vivitia carnis extinguenda sunt, non ipsa caro. Hu jus observantia appropinquamus Deo,&resistentes Diabolo, vitia blanda superamus. Semper enim virtuti cibus elunium fuit. Hinc procedunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, quibus carnis appetitus enecantur, Spiritus vigor renovatur. Audi Augustinum Jeiunium purgat mentem,sublevat sensum, carnem Spiritui subjicit, nebulas cordis dispargit, libidinum ardores extinguit castitatis vero lumen accendit. Adde quod Parcis ictibus impedita corda Prud. Infusium melius Deum receptent. Contia nihil sic inflammat corpora, titillat membra genitalia, sicut immodicus cibus potusque, seminaria certissima voluptatis. Ait enim non falsus vates Vt inoes accens Venus. 'desto' . Admonere solet Socrates, quod apud alios diceretur edere, aut ne saetina 'convivari, id apud Atheniensis dici ἐυωυεῖει qua voce dicebat 'si 'gr/vior

nos admoneta, eo temperamento lumendum cibum, ut nec cor corpori.

pus, nec animus praegravetur. Dicebat etiam multos in hoc vivere, ut ederent, biberentque, quibus secundum Satyricum Insolo pirendi causa palato est; qui, ut Mathematici omnia centro ac spatio,ita omnem voluptatem Ventre circumscribunt se autem ob id edere libere dicebat, ut viveret; quod his rebus non ad voluptatem,sed ad necessitatem uteretur. Sed plerumque cum salutis causae sint, edere libere, adjungit se tanquam pedissequa, periculosa quaedam jucunditas,quae sub necessitatis causa sic latitat ut vix eam, nisi perfectus quisque, discernat. Nam dum solum debitum necessitas petit, voluptas explere desiderium flagitat,&hoc gula securius in praeceps ruit, quo sub honestiore pallio sese collegit. Hinc luxuries

uua sibi totos Iuvenal Ponit apros, anima propter convivia natum, βδxJr a. quae lixa, coxa,& bis terve condita sibi apparat, quae tantas struices concinnat patinarias, cum tamen natura paucissit contenta,&

186쪽

1 o FLORENTIT SCHOON Novit perinde si quid accipiat venter, perditurus quicquid accepe In Ab his autem quid exspectes praeter mollitiem: libidines 3 egetius inquit; Corpus assuetum tunicae, loricae onus non sustinet, caput opertum linteo,galeam recusat,mollem otio manum durus exasperat capulus sic etiam corpus cibo potuque suffertum, pias respuit meditationes, poenitentiae duritiem, severitatem non sustinet. Maximas denique Virtutes jacere necesse est Voluptate laminame.

187쪽

Abstinendum a potentioribus.

Em B L E M A et II LGnqueritur Sonipes longae de pondere caudae, Utque lepet quemvis voce precante rogat,

Dum rudis hanc tollit, ferratis calcibis inmConcidit, is pretium tryte laboris habet. In magnis non thiasides, prae lustria vites,

188쪽

COMMENTARIUS.

Uam lubricum, quantisque casibus obnoxium sit,cum magnis bene versari, hoc Emblemate adumbratur Ad quod interpretandum, paucula haec quae adferam virorum magnorum exempla dictaq; non minimu facient. id P vi I0 Exoertus est hoc illustre illud Britanniae lumen Thomas Morus,

νiis virordo qui dum Regis Henrici OctaVi m repudianda uxore, loemina ut

'VI fertur innocentissima, consilio subscribere nollet, illud canitie

venerandum caput securi submittere coactus fuit. Ita ut cum Arato dicere potuerit; O Cephale, haec sunt praemia regalis amici Polyb. lib. V. tiae. Magno etiam stetit haec Hermeae, qui auctoritate plurimum

in aula apud Antiochum Valens, tandem in oculis Regis, ipso eo probante interemptus est. Quid de Sejano dicam qui in tam flagranti gratia apud Tiberium fuit, ut pro Collega li Tacito creta dimus' in imperio habitus sit, tandem tamen hoc reportavit, ut ultimo capitis supplicio plecteretur illudque Plutarchi verum esse comprobavit, nimirum ut Arithmeticorum calculi aliquan- db valent multis millibus, aliquando nihil sic Regum amicos aliquando quidvis posse, rursus mutata in fastidium gratia, nihil. polyb. Enimvero ille est Magnatum talium animus,omnia sibi ignoscit, potentiam suam licentia metitur, parvo temporis intervallo homines in exelso fastigio collocat, eosdem rursus ad extremam miseria redigit. Quemadmodu in Vulnere prius apparet sanguis, quam plaga, dc quemadmodum prius emicat fulgur, quam toni trus audiatur: ita apud Principes prius erumpit condemnatio, quam probatio; periit delatus, priusquam coarguatur ita ut metitd dubites, periculosiorne sit charitas eorum, an odium, propypar malum,nisi quod odiu fugat amor ille simulatus&fucatus detinet. Lucianus his sequentibus coloribusAulam potentum depingiti, Nempe,Vestibulum sublime,& inauratum,abruptum,lubricum ita at plerumque, qui se ad summum pervenisse putant, praecipites cervice fracta dejiciantur. Intus opulentiae, osten

tatio, spes fallax, ambitio, aemulatio, invidia, detrectatio, fumi, adulatorum multae manus, pauca corda,crapula, luxus,corruptiones, avaritia, eaque omnia speciosis fucis teguntur. Denique ut

paucis dicam, Aulica vita, splendida miseria. Haec cum ita sese habeant, bene me hercules sibi prospiciunt, qui procul a turbida

aula

189쪽

aula fugientes, ut Diogenes dicebat, Io ri Q σωιαιάν id est, procul a Iove I fulmine, intra pelliculam sua sese conti nent; illud Adagium alte animo suo imprimentes, λοβι quod Horatius sic expressit, Audi etiam querentum Senecam in Octavia, Nec vixit male qui vivensmoriensiquefefellit. Monet loco vidius, sed nimia credulitate, quae ab Apulejo deceptionum mater dicitur, illusus. Haec autem ejus verba sunt ad Amicum Eleg. 4. Trist. Lib. 3. bus edocto si quicquam credis amico, Vipe tibi, Iove nomina magnas e. Vive tibi, quantumquepotes presustria ita, Sapum pratustrisulmen ab arce penit,

Et paulo post,mνeme inνidia, mollesille inglorius annos Exige, amicitias O tibi junge pares. Plautus in Euclione, Venit hoc in mentem mihi Megadore, te spe hominem diνitem, Fastusum, me item est hominem pauperum pauperrimum, Nuncssuam locasiim meam tibi, in mentem venit Te Iovem esse, me esse astellum, ubi tecum conjunctus siem. Vbi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus incluto, Tu me bos magis haud resticias, notu quasi nunquamsem, Et te utar iniquiore, o meus me ordo irrideat,

Neutribi habeam abiis stabulam, liquid divortii fuat;

Uni me mordicus indant, bores incusent cornibus, Hoc magnum eiu periculam ab asinis abiονει transcendere Audi etiam querentem Senecam in Octavia, suid me potens Fortuna, fallaci mihi Blandita vultu sorte contentum mea Alte extulisti gravius ut ruerem edita. Receptus arce, totqlle profipicerem metus Melius latebam procul ab insidia malis Remotus inter Corsci rupes maris, Vbi liber animus, Avijuris, mihi Semper vacabat studia recolenti mea. Haec divinum illum virum pronunciasse auguror cum jam aulicis fluctibus immersus, aureisque compedibus impeditus,instante μ

190쪽

i 7 g. Lo Ra NTII ECHOONUO VI rurgente Nerone, se sibi vindieare non possiet. Nimirum ut Indieae Testudines, meridiano tempore blandiente, gaudent totae dorso per tranquilla fluitare,donec oblitis sui, Solis calore siccetur cortex, ita ut mergi nequeant, Ic oportunae venantium praedae fiant ita etiam Aulici,in splendidam illam miseriam se conjiciunt, unde postea se expedire nequeunt. sed perpetuo Protei esse coguntur haecque summa eorum est disciplina, observare tempora, ne quid intempestivius geratur, eaque non a bastris, coelis, aut ephemeridibus captant, sed a vin b, a prandio, a venatione, ab accubitu, dum exhilaratus est Princaps, Et quos alios aditus se tempore norunt. Tum adsunt alloquuntur, adblandiantur, larrident; sequentes illud Aristotelis, ad Calisthenem,consilium, hortantis,ut cum Rege aut nunquam , aut jucu dissime loqueretur. Si injuriae eis inferantur,patienter ferre debent, ut quondam illeSenex,qui interrogatus, quomodo rem in Aula rarissimam, Senectutem consecutus esset respondet Injurias ferendo, 3 gratias agendo. Omiseram illam: taediolam vitam,imm,ut verius dicam,vitam non vitam Anatura libertate donati sunt, ipse sese in voluntari-riam illam servitutem conjiciunt. Quod olim exprobavit Dioge nes Aristoteli diccns; Tu qui relicta Academiate aulis addixisti caenas quando Alexandro libet, at ego, quando Diogeni. Vindica itaque, vindica te in auream illam Li bertatem aut 11 eo loco res tuae sint, ut ab aula divelli nequeas, salutariter hoc, ex sententia Alexandri Magni observabis; imirum ut in negotiis regalibus tanquam cum igne agas, a quo non abimus, ut illius, calore foveri nequeamus, neque ita appropinquamus, ut illius incendio conflagremus Per me autem,Stet quicunque volet potens

Aula culmine lubrico, Me dulcis saturet quies; obscuro postus loco Leni perstra octo.

Sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION