De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Urum, qui imer se sobrini dicuntuν.

CApuT VI. Intra quem cognationis gradum pie contrahi conjugia possint.

Sεo jam considerandum est, quae leges

pie in ecclesia Christiana de cognatorum conjugiis instituendae sint. Nam & Orien- tales & Occidentales in eo convenisse video, ut, quo longius personae, de quarum conjugio quaeritur, a genarcho distant, eo minus inter se cognatae & consanguineae videantur. Itaque passim in illo jure Orientali& Basilicis libris videre licet patriarcharum & episcoporum responsa , quibus nuptiae intra septimum gradum prohibe tur. Ut in decreto Demetrii Chomatent:

συν-MQ τε δετον ordo eorum, qru ex obliquo sunt, inqua ad septimum Pradum prohibitionem habens, ρostea copulari matrimonio volenti ε facultatem a lege sumit. Apud Romanistas autem, ante Innocentii tertii protopapatum, connubium intra septimum gradum non fuit. De adfinitate consanguini- ratis, inquit Gregori , per gradus cognatio-

432쪽

DE RiT. NuPT. ET MATR. 4 sinis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam dc hereditates rerum, per legales definitiones sancitae, usque ad septumum gradum protendunt heredum succeiasionem. Non enim succederent, nisi de Fo- pagine sanguinis eis deberetur. c- adfinit idemque pluribus verebis commemoratur in c. nullum, e. progeniem, e. de consanguinitate, , quatuor seqq. Sed multo verbosius, s s. q. c. adsedem: ubi Alexander, protopapa secundus, diris devo vet, ac perpetui gladio anathematis eos jugulat, si quis eam legem abrogarit; causamque duobus locis aperte describit: moniam inquit, secundum Canones consanguinitas septimo gradu terminatur. At Innocentius III. Alexandri fulmen & minas nihil veritus,eam legem ad quartum gradum restrinxit. Non

debet, inquit, reprehensibile judicari, sisecundum vatrietatem temporum, statuta quandoque varientur humana; prasertim cum urgens necessitas, vel evidens utilitas, id exposcit: quoniam ipse Deus, ex his qua in veteri testamento statuerat, nonnulla mutavit in novo. Cum ergo prohibitiones vi conjugio in

secundo ct tertio adlinitatis genera minime contrahendo, ct de sobolas repta ex secundis nuptiis cognationi viri non rapulanda priorissct diMultatem frequenter indueant, ct ali qη Mo periculum pariant animarum s cum σεssante

433쪽

tionessuper hoe essitas, uri adprobatione eoncilii, revocantes, prasenti constitutisne decernimus, ut sie contrahentes de ratero libere e pulentur, prohibitio quoque copuia conjugata quartum consanguinitatis adfinisatis o dum de cetero non excedat. Quaternari Vero numerus bene congruit prohibitioni conjugii eorporalis: quia quatuor sunt humores in corpore, qui constant ex quatuor elementis. c. pen. ext. de eonsanguis. Ejus autem erroris, quod videlicet cognatio so-ptimo gradu terminetur, causa naec sitit. quemadmodum superius demonstratum est, quoniam apud jurisconsilios legerant, ubi de naturali cognatione quaeritur, non facile septimum gradum excessi : partim quia vix ultra eum gradum cognatorum vita consistit, i. A. D. de gradib. partim quia in seri' gradu cognatorum nomina deficiunt. ultimi enim cognatorum gradus sobrinorum sunt, ut ait Paulus in L ultim. s. ultim. D. eod. lib.sentent. 4. tis. II. Verum intelligere debebant, cum cognatio sit sanguinis communio , ut initio distim est , inter quascunqne persenas sanguinis communio est, quantumvis longinqua sit, tamen inter eos cognationem intercedere. Itaque nihilo minor inter sobrinos cognatio est, qui

sex invicem gradibus discrepant, aut sobri-

434쪽

Dg mT. Nupr. IT MATR 'Metnis natos, qui octo, quam inter fratres, qui duobus duntaxat. ut in rivulis uno ex capite accersitis, di quantumvis longe diductis, non minor, ut ita dicam, aquae cognatio

est, quam ubi inter se proximi sunt: & in a bore rami quantumvis disjuncti, non mianus inter se sucei communionem habent, quam qui trunco sunt proximi. -d vero de sexto gradu a Iurisconsaltis scriptum est,

non eo pertinet, quasi cognatio, id est, sanguinis communio, eo gradu desinat; nam etiam ad decimum gradum adgnationis, ac proinde cognationis nomine , hereditates

jure civili deseruntur: sed, quia, cum jus cia vile solis adgnatis hereditates detulisset:

cognatos nullo numero habuisset; praetor autem, jus civile corrigens, ad successionem eos vocasset ; non ultra sextum gradum eos edicto suo comprehendit. de sines cognat. L pen. D. -d. co . V runtamen, dixerit quispiam, eum in lege diuina conjugium inter certas personas prohibeatur , ceteris permittatur; an non ibi .desinere cognationem ostenditur, ubi prohibitio desinit 3 Responsio in promtu est: aliud videlicet esse propinquitatem, aliud

cognationem. Matrimonium inter propinquos lex divina vetat ; inter cognatos non

vetat. Itaque Moses non scripsit, Ne quis ad cunatum ; sed hoc modo, Ne quu ad ρυ- pluruum

435쪽

'MI TR HOT MANustinguum με c mo uccedat ; eum videlicet Israelii incesta apud AEgyptios conjugia vidissent, ut in prooemio legis ostenditur. Cujusinodi etiam illud Atheniensium institutum filii, de quo est apud Terent. in

rax est, ut orba, qui sunt genere proximi, Iis nubanti illos durare eadem has lex jubet. Itemque in Adelph. Hac virgo orba est patre: e mem amicuu illi genere est proximu :

Huis leges euunt nubere hanc.

Propinquorum igitur matrimonia lex divina prohibet , non cognatorum. Itaque Gen. I. . videmus, Abrahamum Isaaeo filio

uxorem summo studio petere ex gente &cognatione sua, Rebeccam scilicet, Labanis serorem, qui Nachoris, fratris Abraha- mi, erat nepos; Bethuelis, Isaaeo conse-brini, filius. Item , ejusdem lib. e p. a 8.s Isaacus Jacobum in Meispotamiam mittit,

ut inde uxorem ex sea cognatione adducat: ducitque Rachelem Labanis avunculi sui filiam. Et Num. iat. cap. lex sertur, ut puerula heres in paterna tribu δc cognatione nubat: simulque puellae aliquot patruorum suorum filiis matrimonio junguntur. Qin etiam ius hoc suit, ut adgnato sine liberis mortuo, proximus quisque prolem ei ex uxore saperstite excitaret , Ruth. cv. 3.

436쪽

Dg R1τ. NuPT. ET MATR. 433 Qui vero propinquorum numero sint, non cujusquam homine nati, sed solius Dei judicium est: qua de causa Deus eadem lege

illos ordine nominatim enumerat; ut facile intelligatur , quos non enumerat, propinquorum numero habendos non esse: quo-

niam, ut diei solet, quod lege prohibitoria vetitum non est, permissum intelligitur,

μυ, 8. D. de accusat. Sed locus postulat, ut singula divinae legis capita exponamus. C A u et VII. divina evita, qua ad nuptias

cognatorum pertinent, exposita. I. D Atris tui matrisve tua nuditatem ne detegito : mater tua es s ne deterito nuditatem ejus. Levit. ig. Levit. 2o. Hoc primo capite duo animadvertenda sunt. Primum, quia propinquorum nomina relativa sunt, neque alterum sine altero intelligitur; cum lex, patris, matris, conjugia prohiber,

simul filii filiaeque matrimonia interdicere: quod etsi hoc principio sacile intellectu suit;

tamen ad reliqua hujus legis capita, via nobis hoc praecepto munienda visa est. Pater igitur hoc eapite filiam ducere uxorem vetatur ; mater filio nubere: vicissimque filia patri nubere, filius matrem ducere. Alterum, T autem

437쪽

434 FR. ΗΟYMANus autem observatu dignum est, quod, quamvis ceteris insequentibus capitibus nusquam virile genus ustirpetur, quasi apud solos vir

haec lex promulgetur; tamen, cum hoc primo capite pater nominetur, in ceteris, ex relationis natura, virile quoque genus subaudiendum esse. Ut, cum ita dicitur, Nequis amitam aut materteram uxorem ducat,

sic accipiatur, quasi etiam dictum esset, Nessisa patruo aut avunculo suo nubat. Postremo legis clausula notanda est. Nam illis vetabis , mater tua es, legis ratio & aequitas demonstratur.quasi scriptum ita essci: Cum n tura ipsa doceat, patri & matri reverentiam deberi,contra naturam esse,si quis eorum p dorem violaret, si quis eorum foeditatem n daret. Quod accidit Chamo, Noachi filio ;quem ob eam causam pater cum progenie

sua detestatus est: Gm. s. 22. itemque duabus Lothi filiabus; quarum idcirco suboles

detestabilis suit: Gen. I9. 3I. II. Nuditatem neptis tua ex filio, vel ex flia, ne detegito; nuditas enim tua siunt. Cum avus prohibetur neptem ex filio filiave uxorem ducere, vi relationis nepos aviam paternam ma- ternam ve ducere prohibetur. Legis autem requitas his indicatur verbis: nuaitas enim rua sunt. quod non modo ad hoc, verum etiam ad superius caput reserendum est: ut pater filiae, avus reptis sceditatem nudans, suam

438쪽

Dg Rir. mPT. ΕΥ ΜΑΥR. 43ssiam ipsius foeditatem nudare, suum ipsius pudorem, id est, quem aeque carum ut suum ipsius habere debuerat, abjicere videatur. Ceterum quod de avo & nepte statuitur, idem de proavo & pronepte sine dubio intelligendum est. quod cum aequitatis paritas

demonstrat, tum etiam aetatum ratio: ut

nihil ad hanc rem demonstrandam adjectione opus fuerit. UI.Sororis tua nuditatem,sive illa ex utroque parente tuo. e ex alterutro tantum nata sit, ne detegito. I 8. s. Item 2o. II. Deut. 27. 22. Tres sororum species significat. Nam aliae ex eodem patre & matre, aliae ex eodem patre tantum, aliae ex eadem matre tantum gignuntur

ut superius suo loco docuimus. Duobusque recentibus doctissimis interpretibus adsentior, ut,quod Hebraice scriptum est,sive δε- 'mestica cognationis, sive extranea sit, sic accipiatur, ut domesticae cognationis nomine paterna, extraneae materna intelligatur; quoniam liberi patrem sequuntur, mater autem familiae suae & caput & finis est, ut ait t. pronunciatio, Is s. in fin. D. de verb. signiL IN Amita tua nuditatem ne detegito ;patris enim tui propinqua est. Matertera tua

nuditatem ne detegito ; matris enim tuA pro pinquas. Levit. ις. m. 13. IA. Levit. 2 O.

x s. Cum fratris filius amitam, sororis filius materteram ducere uxorem prohibetur, Vi

439쪽

FR. IIo TMANus ipsa relationis &analogiae, vicissim patruuet fratris, avunculus sororis filiam ducere prohibetur : primum, quoniam, ut superius diximus , brevitatis causa solius virilis sexus

mentio fit: deinde, quia subjecta legis ratio aeque in illis valet; quod videlicet, ut

amita & matertera, sic etiam patruus de avunculus, parentis locum obtinent. Huc accedit nominum cognationis & adfinitatis

quae sancta quodammodo habenda sent

confusio: nam, ut, si quis amitam duceret; patrem adfinis, &, ut ita dicam, sororith beret loco: . ror autem fratri nurus essic retur; frater Arori secer. Eodem modo, si qua patruo suo nuberet, patrem adfinis, & ut ita dicam laeviri haberet loco: unus frater alteri fratri gener essiceretur , alter vero alteri socer. Praeterea, si nuptiae eum patrui uxore duobus locis prohibentur,

gis ipsius patrui prohibendae sentῖ QDd au

rem de patruo. avunculo, amita, matertera,

hoc loco sancitum est,etiam ad propatruum, proavunculum,proamitam, promaterteram producendum esse, rationis paritas ostendit. nimirum,quoniam secundi patris,secundae matris propinqui sunt: atque ut iuritaeonsulti dixerunt) parentum locum ac numerum obtinent. Atque hactenus quidem Moses eos omnes, qui propinquorum

numero

440쪽

Da Riet. NuPT. ET MATR. 437 numero habendi sunt , enumeravit: ex quo

intellisi potest, cum consobrinos omiserit,

eos in illum numerum reserendos non esse. Itaque videmus , ωρ, Gem. 28., Jacobum

Rachelem, avunculi sui Labani filium uxorem duxisse. Item, Num. ult., Mosem Dei imperio auctorem fuisse quatuor Taeloph-chadi filiabus, ut patruorum suorum filiis nuberent. Sed & cap. Iehos. Is . Othoniel Axam Calebi patrui sui filiam uxorem duxisse memoratur. Et in hanc sententiam August. , lib., de Ci vit. Dei , I 1. cap. I 6. Experti sumus, inquit, in connubiis conse-brinorum, quam raro per mores fiebat, quod fieri per leges lic/bat; quia id nec divina prohibuit nondum prohibuerat lex humana. Haec Augustin , , diligentior, ut apparet,legis divinae observator, quam Ambrosius, qui epist. 66. ad Paternum, de his nuptiis illum

consulentem, ita rescribit: Leuid est quod

dubitari queat, eum lex divina etiam fratres patrueles prohibeat convenire in conjugalem

copulam, qui sibi quarto floriantuae gradu rUtcunque sit, memorabile est, quod eodem loco Augustinus scribit: Fuit, inquit, antiquis patribus religiosa cura, ne ipsa propinquitaε,se paulatim propaginum ordinibus dirimens , longim abiret, propinquitaι se desisteret, eam nondum longe positam, rursim matrimonii vinculo colligare, ct quodam

SEARCH

MENU NAVIGATION