De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

412 FR. HO TMANus incestae sunt: patrui vero & amitae, avunculi & materterae, jure civili tantum: idque in infinitum. De fratribus & sororibu testimonium exstat in I. liber Φ, 8. juncta cfroris, 3 s. D. h. t. Et certum est, apud complures exteras gentes,& barbaras,hujusmodi fiatrum sororumque permissita nuptias fuisse. Quod autem de fratrum serorumque nuptiis constitutum est Romano jure, intelligendum est non modo de germanis, id est, ex

utroque parente susceptis, verum etiam de consanguineis,hoc est,eodem patre natis,atque etiam de uterinis, id est, ex eadem matre susceptis. inter eas Inst. de nupt. adeo ut ne vulgo quidem quaesitas sorores ducere licean. l. e, nihil, 64. D. h. tit. PorXO depatruis , avunculis, amitis, materteris, impeditior aliquanto disputatio est: magnum

enim video nuper inveteratum erT rem patefactum fuisse, de patrui dc fratris filiae nuptiis : cum par idemque antehac putavimus jus esse de iis, quod est de avunculi & sororis filiae conjunctione; quam jure civili, nongentium, Papin. incestam nominat,in L ult. D. Leonius m. ca . ct l. si adulterium, 3 3. i. D. ad leg. DL de adult. l. etiam , 6. D. h. t. qua de causa non matrimonium, sed contubernium adpellatur, in Lmiles, II. I. D. adleg. DL de adult. ML qui in provincia , Sed ea fiagmentis veterum

422쪽

iurisconsultorum, nuper editis, intellectum atque animadversum est, leges illas omnes Proprie &praecise ad sororis filiam pertine-Te. nam , qui locus in Ulpian. regulis mendosissime legebatur, nunc illorum Collectaneorum beneficio sic restitutus est: Inter eo gnatos autem ex tran erso gradu olim quidem usque ad quartum gradum csic enim illo loco restituendum est matrimonia contrahi non poterant: nune licet uxorem ducere, sed tantum fratris filiam non etiam sororis; neo

amitam, nec materteram; quamvis eodem

gradu sint. Itaque continenter ex Paulo locus hic prosertur: Inter parentes se liberos matrimonia contrahi non possunt: neoliam sororis aut neptem ducere possumu . Itemque ex Papiniano ille: sororis filiam uxorem

duxerat per errorem, antequam pravenir/tur a delatore, diremit certum, &c. Quinetiam imperatorum Maximiani & Diocle tiani rescriptum subjicitur, quo, ex latere , amitae tantum & materterae, sororisque filiae,& ex ea neptis, nuptiae nominatim probibentur : nulla de patruo, vel fratris filia mentione interposita. Quibus ex locis perspicitur, quod etiam a doctis. J. C. Pithoeo

animadversum est, eorundem Impp. rescriptum, quod a Triboniano relatum est in I. nemini, I7. C. de nupt. interpolatum ab eOdem fuisse, atque his verbis ex novo Con-S ε stantin,

423쪽

4: o FR. HO TMANus1tantini jure ampliasicareum: praserea fratris filia, o, ea nepte. Quid ergo est λ dicet aliquis: Cum Jurisconsulti scribunt, avuncula, amitae , & materterae nuptias idcirco incestas esse, quod illae personae parentum.

locum ac numerum obtinent,3 9.

D.h. t. s .item amiram, s. Inst. de nupt. an patruum ex eo numero excludunt Sane illud scire oportet, antiquo jure ac moribus, non. minus patruum quam avunculum, parentis loco numeratum: ejusque nuptias pro incestis habitas suisse. Cujus rei argumento est illud Catulli Epigramma ad Aufilenam:

Aufilena, viro contentam vivere solo, Nuptarum una es e laudibus eximiis. Sed cuivis quamvis potiussimcumber as est,mam matrem fratres licere ex patruo. Nam liberi ex eo concubuu suscepti,seae matri & filii de fratres patrueles essiciuntur. cum Claudius imperator Agrippinam, Germanici fratris sui filiam, deperiret, eamque sibi justo matrimonio sociare cuperet, a senatu decretum effagitavit, quo ejusmodi matrimonia justa pronunciata sunt: ut

Sueton. in ictim visa, & Tacit. li. I 2., &Zonaras tona 2. testant r. Unde intelligitur,

ea matrimonia usque ad illud tempus incesta nefariaque liabita fuisse. Pactum, In quit Tacitus, inter Claudium Agrippi nam matrimonium jam fama, jam amora illisito

424쪽

lennia nuptiarum audebant. nulis exemplo δε-

ducta in domum patrui fratris filia. quis O

iscessum , ac, si sperneretur , ne in malum erumperet publicum , metuebatu . Suetonius autem, Verum, isquis, Agrippina, Germanici

fratris sui Asia, per jus osculi ct blanditia

rum occasionem pellectus in umorem, subornavit proximo senatu, qui censerent, cogendum se ad ducendam eam uxorem, quasi Reip.. maxime interesset: dandamque eeteris veniam talium, conjugiorum, qM ad id iam με inresa habebantur. & aliqua to post.: Ducturus contra μου Agrippinam uxorem, dcc. Qua de causa Seneca in Octavia his versibus illas nuptias exsecratur: Genitamque fratris conjugem captuUbi

Toris nefandis flebui junxis face.

Hoc autem S.C. jus annos eirciter ducentos.

quinquaginta duravit, hoc est, usque ad Constantini de Constantis imperium. Nam Capitolinus, in Anton. Philos, Fidiam suam

Luciliam, inquit, fratri despondit. Ergo Impp. illi primi niarium illud ius abro

garunt, δέ capitis poenam ei incesto imposuerunt. I. I .C. Th. de inces. nupt. Eamque illorum constitutionem a consuetudine ut credi par est . neglectam renovavit Imp. Zeno. I. ult. C. de incest. mqt. vimque l. uis. C. si nup . ex resin pu

425쪽

4 I FR. HO TMANusEx quibus, quantam labem unius tyranni insania, quantumque vitium in jus civile importarit, facile intellectu est. Quod ebetiam absurdius fuit, quia, cum patrui de

fratris filiae nuptiae permitterentur, amitae tamen & fratris filii matrimonium interdictum erat. l. per adoptionem, II. S. I. D.-t. s. item αmitam, Inst. de nupt. Ubi haec ratio adscribitur, quia parentis loco est; proinde quasi patruus illo S.C. ex parentum numero sublatus esset. contra L 2. S. I. D. δε - .ear. rer. Sed & Tacitus, M. 16. testatur, amitae consortium pro incesto habitum sui se: ubi scribit, Neronem Silano accusat

res submisisse, qui eum incesti postularent, quod eum amita sua Lepida rem habuisset. id ergo est, dicet aliquis, quod Xiphilinus in Nema ita scribit λάδελφιδία, Sane nomer tum in fratris, tum in sororis filiam convenire , & Pollux & Hesychius testantur. Quare , cum de fratris filiae interdictis nuptiis mentionem jurisconsulti nullam faciant, sed de sororis filia praecise tot locis commemorent ; credibile est, nomen ad Q- roris filiam referendum esse: quam corrupte Ambrosius neptem , AEl. Spartianus neptem persororem adpellat. nam, cum Xiphilinus de Adriano dixisset, Τροι- νου-εγε

Trajani , inquit , per sororem neptem

426쪽

tum apud Romanos etiam perditissimis moribus , & seculo corruptissimo , sanguinis reverentia valuit , ut iidem auctores testenis Ir, peradmodum paucos fuisse qui Claudii exemplum imitarentur. Quinetiam de Domitiano Tranquillus scribens: Fratris filiam,

adhuc virginem, oblatam in matrimonium

sibi, pertinacissima recusavit. Superest illa quaestio, Quid sit, quod, eum antiquo jure

Batris filiam ducere liceret, Caius tamen ita seribat: Patris adoptivi mei neptem ex filio uxorem ducere non possum. l. quinetiam, s s. s. I. D. h. t. -, si naturalis fiatris filiam ducere licuit, quanto magis adoptivi ὶ Quid igitur, si legeremus, exfilia r Sed perspicue refragatur l. si qua mihi, Ia. f. ult. eod. Verius igitur est, quod contra juris rationem , & pudorem, & antiquum morem , receptum laerat , restringendum potius, quam producendum suisse. l. quod verro, I A. D. de legib. i. qua propter, I 62. D. de reg.jur. Atque id exemplum, ut insigne & eximium, ac singulare, notandum puto ; simulque de-tidendam Sisinnii eujusdam Orientalis patriarchae stultitiam: qui, cum de gradibus cognationis &'adfinitatis, interdictisque nuptiis , non minus verbose quam confidenter

in libro juris Orientalis secundo garriat Minen austa est adfirmare, niilla scripta lese

427쪽

nominatim interdictum, ne fratres fratrum filias in matrimonium accipiant: cum tamen biso Basilis. 28. multis, non modo te tius ille pradus, verum etiam quartus, qui consobrinorum est temque sextus, quo sobrini continentur, diserte prohibeatur. S quitur tertia regula: Inter patrueles, amiatinos, consebrinos, nuptiae novissimo civili jure permissae sunt. f. duorum, Inst. denupri L celebrandis, Is. C. de nupt. Varia autem di multiplex hujusce juris ratio observanda est. Nam antiquissimis temporibus ea conjugia injusta incestaque habita sunt, ut ex Cor. Taciti lib. I 2. paulo ante demonstratum est: Eobrinarum, inquit, diu ignorata conjugia tempore addito percrebuerunt. Itaque Plutarchus in Romanis 'iustionibus,

κειν. Prius, inquit, non accipiebant in matriamomum qua sanguinis ejusdem erant, ut ne nune quidem amitas, aut materteras, aut s

rares aeripiunt: sed sero conseisinarum nuptias premi xt. Deinde adstribit, eum quidam ad populi judicium ob consobrinae matrimonium vocatus suisset, absolutum; legemque latam, ut cum consobrinis connubium esset, propiore gradu non esiis.

428쪽

- ανωτέρω κεκωλυ . Quamquam

reperto,eorum conjugiorum consuetudinem etiam ante Plutarchi tempora percrebuisse: atque hoc jus nequaquam tum suisse, sed in eorum, qui abstinebant, continentia potiusquam in certa lege positum fuisse. Nam &. Cicero pro Cluentio ait, ejus sororem Melino consobrino suo nupsisse. Idemque Plu-.tarchus scribit, Brutum Catonis avunculi sui filiam in matrimonio habuisse. Sed de Sueton. in August., & Dio lib. 3. memoriae prodiderunt, Augustum filiam suam Juliam Marcello Octaviae sororis suae filio nuptum collocasse. Et Quintil., lib. 6., filium suum, immatura morte sibi ereptum, lugens, amne uto eum destinatum generum fuisse ostendit. Capitolinus de Antonmophilosopho, Habuit uxorem, inquit, Anniam Faustinam, consiobrinam suam. Atque bine videlicet illaUlpiani regu nata est,uutigo in jure tanquam per manus tradita, Inter cognatos usque ad quartum gradum conn bium non esse: quemadmodum sui'. demonstratum est. Quartum autem gradum jurisconsulti, posita semiaque superiore regula,intelligebant, quae inter eas personas, quae pamrentum liberorumque locum obtiisent, conjugia prohibuit: sicuti seperius docuimus. Quasi hanc regulam ita concepissent: Extra personas, quae parentum liberorumque

429쪽

16 FR. HO TMANusque locum obtinent, connubium quarto Vadu permittitur..Itaque , cum amitae materteraeque magnarum, itemque sororis neptis, conjugium prohibent, clausulam hane lubjungunt: Luamvis quarto gradu sint. Lper adoptionem, 27. D. tit. ejusque conis brinorum matrimonu crebra in libris nostris mentio fit. veluti in I. 3. l. non solum . I. D. h. tit. Luter, 23. St. sequent.

D. de condit. inst. l. Lucim , 78.6. Aliam, D. ad TrebelL ae prasertim in I. 2. C. de inst. ωρ . ubi Antoninus scribit , Cassiam quandam probabili consilio sub hae conditione institutam, Si consobrino nupsist. Primus, ut opinor, Τheodosius major eas nuptias prohibuit , ut ipsius filius testatur in L Mn. C.

Thinnupt. ex rest. pet. Itemque Sex. Aurelius Victor: Tantum, inquit, pudori continentia tribuens , ut con-brinarum nuptias vetueris, tanquam sororum. Eandem autem

constirutionem ejusdem filii Arcadius &Honorius, primo imperii sui anno, confirmarunt , uti patet ex l. 3. C. Th. de inces. nupt. quae tamen a Triboniano concisa &mutilata in Codicem Justinianeum relata est. t quis inest, C. de ines. nupt. Verum iidem, aliquot annis interjectis, & sia &patris constitutione abrogata, nuptias illas comprobarunt. Celebrandis, inquiunt, inter ιonsobrinos matrimoniis licentia, legis hu-

430쪽

Ds Rir. Nupr. TT MATR imsalubritate, industa es: ut revocata pristi juris auctoritate , restinctisque ea nniarum fomentis, matrimonium inter consobrinos habeatur legitimum, sive ex duobus statribuου, 'e ex duabus sororibu4,sive ex fratre ct δε- rore nati fiunt;inex eo matrimonio editi , is sitimi ,insuis patribu successores habeantur. I. celebrandis, I9. C. denupt. Verum ecce rursus aliam mutationem, cum, qui illis successerunt, Impp. Honorius & Theodosius, eas nuptias, quasi communi jure damnatas, ex rescripto petendi potestatem secerunt; patris, ut aiunt, exemplum imitati. LI. C. u.si nupt. ex res . pet. cujus rescripti sermulam videre licet apud Cassiod. Variar. lib. 7. mirum autem jus Imp. Iustinianus in Instit. suis sit secutus, liquido adfirmare non possumus . nam cum illam constitutionem in suum Codicem inseruit: in Inst. tum etiam, Duorum autem, ira ut, reum vel sororum tiberi, vel tris sororis, conjungi possunt. qui tamen locus cum in optimo Tigurino libro , tum etiam apud Theophilum, adjecta negatione legitur. quinetiam lib. I. 8. ubi prohibitae nuptiae commemorantur, i a scriptum est: Ο μsωι uli τίω ἔ9 ου , ψ s 9 ιας , τουτες ἀώ

λεπνται δεο εξοιδελφοι. Similiter, inquit, ne-

εue patrui vel amita filiam, hoc es, consobria

SEARCH

MENU NAVIGATION