Illustrissimi viri Petri de Marca ... Dissertationum de concordia sacerdotij et imperij, seu De libertatibus Ecclesiae Gallicanae, libri octo

발행: 1669년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

191 De Concordia Sacerdotij

sed prorsus inutiliter. Approbatio igitur illa quam a Sergio Papa postulabant Episcopi,

neces Laria erat pro ordinatione Hincinari, ec ad infringendos conatus Ebbonis, non au. tem ad hoc tantlim ut Metropolitani ordinatio confirmaretur a sede apostolica. Sane

ordinationem illam Leoni I V. placuisse, de ab eo approbatam esse , docet Hincmarus in scedula a se porrecta Concilio Suessionensi III. anno DCCCLX va. ubi etiam scribit Pallis usum sibi a Leone concessum.

Synopsis.

I. D. Pallio dato Metropolitanu. Eius concess, paulatim infregis eorum libertatem re snod

II. Pallium Olim ting ali,d erat quam illud quo

Lo lie utimur. Erat autem genus quoddam tmperato ri' indumenii. Ante Zacharia Pontificis tempora non tribu batur unimersis Galliarum Metropolitanis.

I I L. Descriptio Pastis hodierni ct antiqvs. Vet ma Latιnis constanter appellatum est Fallium ; a Grae

E secvi di ferebant exi c, tempora. I V. Alias omophorion accipitur pro indumento Patriarcharum. Eius de scriptio. Augusta erat hae vestis. Ex Pelagio I. O Gregorio Afri . V. Pallium illud erat veri pallium , non autem exigua fascia s ut patet ex Lιberato ct Ioanne Dia

cono.

I. Fallii Uin Patriarchis permissus ab Impseratoribuι. Id Ecclesia Munania fatetur. De donatio- η sesamini. WII. Explicantur verba donationis. Card. Raromus notatus. Phrygium est ornamentum capitis, qηνd miuram vocamus. Lorum non est Pallium. L O , id es 1, fas a. Tunica dilates csr iratores apud M. Vopiscum.

V I I I. Chlamur, id est . Fallium imperiare. C iusmodi illud fuerit. Pelagius I. ct fandius Gregorius illis rati.

I X. De Sacco , Stichario , cst Phenotio. Saceum omnium optime referebat Pallium Latιnorum. Forma ejus describitur , ex Bal mone , O Gregorio Chο-

X. Pallium esse beneficium Imperatorum probatur etiam ex Liberato. Pallium Arelatensebus Discopis tributum . enm consi u Imperatorum. Gregorio tamen primo seu sicere visus est eo ensus Regis Childeberti. Necessitas illa conse us Imperatoris honoria sirenissima est pro Summo Pot e. XI. Taranius notatus , quι Pallium ais esse λ- dumentum ecclesiasticum. Ofitine Theodosi, Pallium non erat in usu apud Ecclesiam. Anastasus Biblio

thecamus notatus.

I. OsT explicatam superiori capitex priorem Glossae observationem, superest ut ad secundam veniamus. Cum itaque ibi scriptum sit nonnullos esse Metropolitanos qui non confirmantur a Papa, sed tamen ab eo Pallium accipiunt, observationes & ipse meas circa hanc materiam proponam; quae magni est momenti, ob argumenta quae inde peti possunt. Optabant fine olim Summi Pontifices ut omnes Metropolitani qui ad eorum patria chatum tertinebant aliquod confirmationis genus 1 sede apostolica acciperent. Verum uia ubique receptum erat consecrationes eri posse extra Italiam absque corum consensu , vim ei legi palam adferre noluerunt, sed Metropolitanos rei cujusdam novae mi raculo velut obstupefecerunt, quae in initio magnifica, paulatim tamen antiquam eo rum libertatem per cuniculos infregit , dcfvnodorum provincialium auctoritatem pessumdedit. De Pallii usu loquor: cujus origo cum sit satis vetusta , effectus tamen ejus,& cetera quae nunc usi irpantur, antiquitati

prorsus ignota fuere. Quippe Galliarum Metropolitani statim post ordinationem

suam exercebant functiones sui muneris, juxta canones antiquos. At ius novum eos

prohibet quicquam pontificalis ossicij attingere donec a sede apostolica missum ad eos fuerit Pallium, de corpore beati Petri fiuinp-

II. Cum materia isthaec digna sit eruditorum hominum curiositate, dicam primum quid ipse sentiam de origine Pallij; tum aperiam quo primum tempore necessitas ejus introducta sit. At mihi quidem tria praecipue notatu digna obsiervasse videor. Primum , initio ballium alia prorsus sorina compositum fuisse quam illud quod hodie in usu habetur. Secundum, quod nonnulli viri eruditi subodorati sunt , neque tamen satis probavere ὶ Pallium antiquitus fuisse

genus quoddam imperatorij indumenti, cujus usum Imperatores permisere Patriarchis, a quibus dein communicatum est cum Me tropolitanis. Tertium, illud non fuisse tributum universis Galliarum Metropolitanis ante tempora Lacliariae Pontificis Romani, id est , ante annum circiter septingentesimum quadragesimum quartum. III. Igitur in antecessum statuere debemus Pallium hodiernum nihil aliud esse quam fasciam laneam candidam, in modum circuli contextam, quae super humeros imponitur : ex quo circulo impendet pectori fascia limilis, de alia ex adverso inter humeros demittitur, utraque habens crucem rubeam, praetereas quae in ipsi circulo extant super humeros. Pallium autem illud alligatur Ope trium acicula in aurearum sive spinularuln

202쪽

Ita enim Pallium describunt mentum praeclarissimum, non vero fascio

. p. 114.

spinularum. Honorius Augustodunensiς, Hugo 1 sancto Victore, & Innocentius tertius, qui acicu-

--. ii . lib. ii las illas vocant Spinulas. Priscum vero Pala

lium , indumentum erat praeclarissimum , &fulgens , quod ad terram demittebatur. Quod me facilius probaturum esse confido, si prius explicavero varia nomina indumen. . ti hujus apud veteres. Apud Latinos quidem Pallium constanter appellatum est , apud Graecos vero ι ωφουον, hoc est, δε- perhumerule, φενάλιον. Omophorij tamen vox ambigua est. Quippe interdum fgnificat vestem quandam laneam , quam Episcopi ut plurimum humeris suis imponebant extra sacrificij tempora, saltem apud Orien GiηMὸ tales, aliquo modo similem et ' Palliolo quo hodie utuntur Episcopi nostrates. Omophinrij hujus mentionem facit Isidorus Pelusio ta: qui adnotat, ideo laneum illud esse, ut ostendatur quantam gregis sibi commissi curam gerere debeant Episcopi. Essigiem ejus cxhibet vetus numisma Imperatoris Theodose, apud Fulvium Vrsinum i in quo beati Apostoli Philippus de Ioannes habitu Epis

coporum repraesentantur , capite raso , &cum Palliolo illo crucibus ornato, & ad pectus usque pertingente , posito volumine quodam in manu dextra, & cruce in sinistra.

dumento Patriarcharum , quod Latini Pal- Iium appellant. Hoc autem indumentum usque ad talos demittebatur. Descriptionis hirius probatio sumitur ex Zonara : qui invita Constantini Copronymi ait Anastasium insistentem vestigiis Germani Patriarchae, Omophorion ejus calcasse , ut cum admoneret ne festinaret. Sane vox ipsa Pallij evincit illud fuisse indumentum integrum, non autem fasciolas aliquot laneas , ut probatur ex Pelagio dc Gregorio I. Pontificibus Romanis , qui docent illud fuisse vetastem augustam, quae haud vulsari more oranaret cum qui ea utebatur. Pelagi j enim primi verba haec sunt ad Sapaudum Arelaten sena Episcopum scribentis '. Pallium Pirigem res , ut in tanti loci fastigio constitutus , praeciaro quoque habitu coreris. Gregorius vero Pallium esse dicit habitus exterioris uariorem cultum, indumenti muni centiam, ad sya rium Augustodunensem scribens , quem statim

admonet necesse esse ut cultui vestiam, actio-nὼ quoque ornamenta conveniant. Et lib. 1 v. epist. L 1 v. scribens ad Marinanum Raven. natensem Episcopum, eadem cum meminiscse monet, his verbis i Sic eris alterno invicem

decore conspicuus, si ad hujusmodi corporis habitum , mentis quoque bona converitant. Quae

loca manifeste probant Pallium suisse indu- Tona. II.

las sollim laneas.

rh pallium , hoc est , aliud quam exiguam fasciam, colligi potest ex iis quae refert Litaberatus in capite xv iii. Breviarij, scilicet, sententiam damnationis i Felice Papa i tam adversus Acacium Patriarcham Constantinopolitanum, quam is recipere noluerat , Pallio ejus alligatam fuisse a quodam

monacho , cum Acacius ad celebranda sa cra ingrederetur: Ita ut corarentur , inquit,

qui eas, s id est, Felicis literas adversiis Ac cium ὶ detulerunt , per quendi m monachum Achimelensem Vsam chartam damnationis, dum ingrederetur ad celebranda fera , fuspendere in

ejus Pallio , ct disedere. Quibus addi potest

locus Ioannis Diaconi ex vita sancti Gregorij ; cujus auctoritas essiciet ne temerarius esse videar in hac sententia proserenda, simulque ostendet jam ejus aevo discrimen ingens fuisse inter Pallium veterum & illud quod ejus tempore in usu erat. Assirmat enim beatum Gregorium in veteribus picturis videri indutum Pallio ex bysta candente contexto , dc nullis acubus perforato, quod in morem vestis humeros Mus operiebat. pallium ejus, inquit, bus c- έη i --.n- ,

textum . nullis acubus perforatum . sic ipsium cin v tax Cresin.

O si putas ac Lutum fuisse, non autem cons

xum , sicut vetustist mis mussis ita pictarissenditur.

deor noratu dignum , nempe Pallium esse senus quoddam imperatorij indumenti, cu-Jus usum imperatores permissere Patriarchis, videri prima fronte posset audaciae plenum, nisi fiae uisores optimos darem. Ecclesia namque Romana ita esse fatetur , quae Constantini donationem , ubi scriptum est Pallium Romano Pontifici tributum beneficio istius Imperatoris, Decreto Gratiani insertam suscepit. A ilentior sane viris eruditis, qui donationem illam falsi arguunt, eo in primis argumento, qu6d a Constanti no faeta esse dicatur. Fatendum est nihilominus vetus esse monumentum illud, & amtecedere tempora Caroli Calvi , contra quam visium est iis qui antiquitatem ei ma- imam tribuere se existimant, cum jam in rerum natura fuerit aevo Hadriani I. de Caroli Ma ni, ut ostendi supra lib. 3 i cap. x ii. Susticit in praesentiarum quod donatio illa, cujus auctoritas semper viguit in Eccle-sa Romana donec techna isti iacc detecta est, originem Pallij tribuit Imperatoribus. Id enim probat eam octingentos per annos invaluisse opinionem , &. ob hoc ipsum non

posse argua novitati S.

203쪽

i94 De Concordia Sacerdoti j

VII. Arte tamen quadam & industria Pallium ipsum regium integrum de fascias opus est ut Pallium in hac donatione depre- sive lora quibus illud erat ornatum. Qua hendi possit. Silvestro enim Pontifici om- propter mirum videri non debet si Pelagius

nium indumentorum imperialium usum per . primus 3c sanctus Gregorius tantopere com mittit his verbis : Deinde diadema, videlicet mendant pulchritudinem Sc splendorem Eu- coronam capitis nostri .si mάlque Phygium, nec- jus Pallij, quod ad humum usque demitte- non superhumerale, videlicet lorum quod impe- batur, ut ostendi superius: quia non solum riale circumdare assolet collum, verum uiam ct ex loris constabat, sed etiam ex Pallio re

chlamydempurpuream, atque tunicam coccineam. gio, ut notavit Balcamo Meditatione primat .

Illustrissimus Cardinalis Baronius existimat Vnde sit, inquit, uuanaispi mi Patriarcha, qui heic Phrutam accipi debere pro Pallio. in sanctarum Ecclesiarum Dcι capitis vicem -- quo cum sua decepit industria. Phrygium plent , saccos in uant, tunica ue saviis ae

enim nihil aliud est quam illud capitis orna. triangulis, se penulus mullis crucibus depictaι. mentum quod mitram vocamus, superiore In responsione ad xxxvi i. interrogatio- sui parte clausum , in parte vero inferiore nem Marci Patriarcha: Alexandrini ait in circulum habens aureum in modum coronae. dumentum cui Sacco 5c Polystauno nomen est, Mitram illam Bonifacius VIII. altero cita in quo depictae sunt cruces , indumentum

culo aureo auxit, & Vrbanus V. tertio, eo- esse quo Patriarchae ornantur ad disseren

dem prorsus modo dispositis quo hodie vi- tiam reliquorum Episcoporum i Eos enim demus in Tiara Summi Pontificis. Phry- hisce decorari placuit. gium esse illud mitrae genus docent ipsa do. IX. Igitur tria haec, Saccas, Stichariam, nationis verba , quae sic habent: Phrygium, dc Phenotium, non erant ejusdem coloris, de . O dido nitorestiendidum, 9ussacratissimo vera ad varios usus porrigebantur. Quippe Sti- ta a T. V lita abstri, manibus imposivimus ; tum etiam charium & Phenolium interdum purpurea Glossae Isidori, & vetus interpres Vaticanus, erant, non undis non crucibus onusta ι α qui Phrugium aiunt esse mitram. Quibus nullo alio in usu erant quam in ossiciis , jejuia addi debet locus Sugerij in vita Ludovici niis, de funeribus. Aliquando autem candi-Grossi , ubi ait capiti innocentij secundi im- da erant, undis quoque de crucibus onusta, positum fuisse Phrygium , quod Sugerius eorumque usus usurpabatur cum sacco. Sa

vocat imperiale ornamentum. Innocentius cus porro Recessario candidus esse debuit, cui

- quoque I l.I. in sermone de sancto Silvestro, haec insuper necessitas adstricta erat, ut eo eandem explicationem adhibet, dicens Pa uti Metropolitani non possent nisi in tribus

pam loco regij diadematis uti Phrgio, allu . diebus solennium festorum, id est, Paschae,

i dens haud dubie ad donationem illam Con Pentecostes & Natalis Domini; ut obser- stantini, in qua luaec leguntur : Pro diadema- vavit Demetrius Choma tenus Bulgariae Arate regio utitur auriphulio circulari. Balsamo chiepiscopus in responsione ad secundam xiv. iamca et si lorum confudit cum Phrysio, utrum- interrogationem Cabasilae. Vnde colligi vi

'' que tamen pro tegumento capitis usurpat. detur Saccum omnium optime referre pal-

Superhumerale vero , sive Lorum , quod lium Latinorum, cum in solennibus tantum deinde in ea donatione legitur, existimant festis diebus usurpari potuerit a Metropoli vulgo accipi debere pro Pallio. Igitur quia tanis, velut Pallium. Ceterum quod attinet haec opinio potest decipere incautos, dicam ad molem dc Drmam Sacci, eam colligere libere quid mihi in mentem venerit ; hoc possumus ex verbis Balsamonis, qui Medita- uno in antecessum monito , sententiam tione prima ait Saccum significare vestem meam inniti auctoritate scriptorum historiae opprobrij quae Christo imposita est. Cum augustae , apud quos vera lori significatio autem Demetrius Chomatenus nos docus extat. Lora ergo fascias aureas recte dixeri- rit eum fuisse coloris albi , patet ejus descmus , aut purpureas, sive praetextas tunicae criptionem congruere cum ea quam Ioannes

cuidam aut Pallio alligatas&connexas . Vn- Diaconus cxhibet in vita sancti Gregorij, vini vi de apud Flavium Vopiscum legimus Tunicas cum ait Gregorij Pallium ex bviso candente WV -- purpureis rectas dilores se tritores, id cst, tu- contextum fuisse in veteribus picturis. nicas purpureas quibus duo vel tria lora X. Sed praeter illam Ecclesiae IRomanae prae ixta erant alligata. consessionem, quae octingentis abhinc annis VIII. Donatio igitur illa duo quaedam agnovit Pallium , quo Rinnam Pontifices docet, Constratinum videlicet dedisse lorum utuntur. Imperatorum esse beneficium. sup sive fascias quibus indumentum ejus orna- petunt etiam gravissima hujus rei argum - ' batur, de talum, im , id est, Pallium impe- ra', quibus contradici non possse existimo. 4 Vnde collim non absurde potest Pal- Legimus enim apud Liberatum Diaconum,

T. IH vocabulum Osim fuisse complexum dc in cap. xxi. breviari j, Anthimum Patriar-

204쪽

Auran

cham Constantinopolitanum a sede sua de jectum, Pallium Imperatori Iustiniano red didisse. AMhimus, inquit, videnise se epulsum, Pallium quod habuit Imperatoribus reddidit, id est, Iustiniano, conjugique ejus Theodorae. Nilail dici potuit apertius. Reddere enim ad eum refertur a quo res quaepiam accepta est. Sed ne quis hujus argumenti vim eludere se posse putet, eo praetextu , quod cum Anthimus Iustiniani & Theodorae suffragatione ad hanc sedem promotus csset, Pallium ob hoc eis reddere voluerit, addam& argumentum aliud ex eadem antiquitate petitum. Episcopus Arelatensis nova quadam & peculiari dignitatis praerogativa auctus erat beneficio ZoZimi Summi Pontis cis anno quadringentesimo decimo sieptimo. Eam deinde auxit & Symmachus anno D xiv. sedis apostolicae vicariatu per Gallias & Hispanias eidem Episcopo concesso.

Auxanius ad hanc cathedram evectus anno

quingentesimo quadragesimo tertio , praeter vicariatum Papae Vigilij , Pallio etiam insigniri cupiit. quod Pontifex distulit, do

nec ab Imperatore Iustiniano probatum foret. Hujus autem dilationis hanc reddit rationem : Vt es et bis gratior praesitorum causa reddatur , dum quae postulatis , cum con-s u Chrisianis mi Principis referuntur. Onos honorem stari eum servasse cum comZeten.ri remerentia judicemur , id est, fidem servasse Imperatori cum reverentia debita. Et

biennio post, clim Episcopo illi morem gessisset secundini desiderium Childeberti Re

1s, eum hortatur ut preces ad Deum funaat pro Iustiniano & Theodora, qui, annitente Belisario , consenserant ut Auxanio vicariatus ille tribueretur, sitque Pallium ad eum mitteretur: qui pro his et odia caritati mandandis praebuere consensum, inquit Vigilius Papa in epistola secunda ad Auxanium. Auxanio vero defuncto, successorem ejus Aurelianum codem honore prosecutus est

Vigilius, ut Regis Childeberti votis obse queretur, sed epistola ad Aurelianum scri pia, jussit ut Belisiario grates ageret, qui&laborem & sumptus itineris, quod Aureliani tabellarius ad Iustinianum instituerat sua cura abstulerat, & consensum Principis obtinuerat pro hoc beneficio. Gregorius tamen primus & vicariatum & Pallij usum continuavit anno DXc v. Virgilio Arelatensi Episscopo, non expectato consensu Imperatoris Orientis , sussicere videlicet ratus consensum Childeberti Regis Franciae, quod usu jam receptum esset ut Pallium tribueretur Episcopis Arelatensibus. At sequenti anno , clim Regina Brunechil dis optasset ut Syagrius Episcopus Augustodu- Tom. II.

nensis Pallio honestaretur, non refragatus est Pontifex, sed tamen non ante concessit quam consultus Imperator per Gregorij

Diaconum in C P. urbe commorantem

resipondit sibi placere ut ita fiat: Syagris, in quit, Pallium dirigere secundum postulatii nem vepram voluimus. Propter quod or sereni inii

Domni Imperatoris , quantum nobis Diaconusn .r, qui via eum responsa Ecclesiae faciebat, i

innotuit, prona voluntas est, ct concedi hoc omnino desiderat. Heic nunc interrogo , quae tandem ratio excogitari possit, qua ostendatur necessitas consensus Imperatoris ut Syagrio Pallium absque vicariatu concedi possit,& Auxanio Aurelianoque cum vicaiaria tu conjunctum Sane nullam aliam re

periri posse arbitror quam jus illud quod

sibi Imperatores retinuerant in concessione horum indumentorum i quae cum imperialia essent, & Summo Pontifici ceterisque Patriarchis concessci ab Imperatoribus, vulgari non poterant absque eorum consensus multo minus absque eodem consensu tribui

poterant Episcopis Gallicanis; qui clim R.

gis Francorum imperio subjecti essent, auctoritatem Imperatoris non agnoscebant. Indumenta quidem imperialia cum Rege La Zorum communicata sunt, sed a Iusti niano , ut Procopius scribit. Leges vero laesam majestatem pronuntiant si quis utatur vestibus imperialibus. Par igitur erat ut summus Pontifex Imperatorum consensa non destitueretur, quum Episcopis Galli canis honorem illum recenter tribuebat. Ceterum necessitas illa consensius Imperatoris , ex dignitate Pallij petita , honorificentior haud dubie est pro sede apostoli ea ruam si quis eam arcellat ab insita quibus

atra opinione, non licere videlicet Summo

Pontifici gratificari cuipiam Episcopo abnque consensu Imperatoris. Extat in hane sententiam locuς singularis apud sanctum Gregorium, qui Imperatorem rogat ut Ana-- l . statius Patriarcha Antiochenus, qui sede 't sua pulsus erat, apud sedem apostolicam commorari possit, ac dignitatem suam retinere , concesso Uu PAU. Cur autem benes

cium hoc ab Imperatore postulet Gresorius, nulla alia ratio esse potest quam quod Patriarcha ille Pallium ab Imperatoris munificentia habebat. X I. Hieronymus Rubeus in historia Ravennatum edidit rescriptum quoddam sub nomine Imp. Theodosa; quo Princeps ille anno CD xxxi i. plurimas civitates subjiciemetropoli Ravennatensi , Pallisque usum Episcopo ejus concedit. Verum rescriptum ill ud omnino supposititium est, de egregie confutatum ab illustrissimo Cardinale Ba-

205쪽

ronio . ipse Latini sermonis spurcitie omnem eius auctoritatem elevante apud eruditos. In eo tamen cogor a Baronio dissentiri , quod enixe contendat Pallium Epis copo tribui non posse ab Imperatore , eo quod indumentum sit ecclesiasticum. Nam praeterea suspicor Pallium aetate Theodosi non sui se in usu apud Ecclesiam. Neque mihi admodum placet quod scribit Anasta sus Marcum Papam Episcopo Ostiensi conacessisse ut pallio uti possit in consecratione Summi Pontificis.

I. M V N c examinanda est tertia obseruvatio nostra, quam capite superiori protulimus, nimirum, an omnibus Galliarum Metropolitanis antiquitus positum in usu fuerit ut Pallium a Romana sede acciperent. Ac primum quidem quaestio haec inutilis esse videbitur ei qui Vigilij Papae ii teras legerit , cum in eis scri pium sit Pallium Episcopo Arelatensi Auxanio concessum esse ob vicariatum sedis apostolicae, a que adeo ad illum non pertinuisse jure pro-rio, eo quod Metropolitanus cssiet. Quius addi potest, necellari una fuisse ut de eo ad Principem referretur, ut consensus ejus haberi posset. Vnde patet manifeste, datum id extra ordinem , dc ex privilegio, neque tribui potuisse quin eodem tempore vicariatus tribueretur. Et quia, inquit Vigilius in epistola prima ad Auxanium, digna

credimus ratione compleri ut agenti vices nostras Palli, non desiu ornatus. Idipsum probatur ex

epistola Pelagi j primi aa Sapaudum Epis

copum Arelatensem scripta anno D L v I l. quo eum instituit vicarium : Pariter etiam Pallium dirigentes; ut in tanti loci fasino consiturus , praeclara quoque habitu decoreris. Itaque institutum illud Pontificum Romanorum, ut ad neminem Episcoporum Gallicanorum mitterent Pallium, praeterquam ad Arelatensem, ut ea arte vicariam dus dignitatem in sublime eveherent, eumque ab

omnibus aliis Episcopis distinguerent, duravit usque ad tempora beati Gregorij Papae,id est, usque ad annum sexcentesimum. II. Non levis tamen dissicultas adverssis haec insurgit, ex Concilio Matisconensi pri mo petita; in quo sancitum est ut nullus Archiepiscopus praesumat Missam celebrare absque Pallio. Sed animadvertendum est Pallium istud non esse Romanum, non s lum ob eam rationem quam statim propo

sui , illud eo tempore nulli alij Episcopo

communicatum fuisse praeter Arelatensem, sed etiam quod Romani usus non erat licitus praeterquam in festis solennibus, ut con stat ex Gregorio, qui hunc etiam fuisse morem Metropolitanorum Orientis docet. At in canone isto Matisconensi statuitur ut Archiepiscopi Pallio utantur quoties sacrum Missae sacrificium celebrabunt. Indefinita cnim haec locutio eam vim habet ut vicem suppleat universialis propositionis: VIM L. episcopus sine Pallio Missas dicere nonprae mari Pallium itaque Archiepiscoporum Galliae diversum erat a Romano quantum ad ornamentum & fas luna; ac sortassis loro carebat, id est, iis fasciis quae in indumentis imperialibus ornandi causa insuebantur, ut in donatione Constantini lesitur: Lorum , quod i-periale circumdare assolet costam. Inde haud- dubie factum est, ut ego quidem existimo, ut sequentis aetatis Pontifices, cum Pallio

206쪽

Metropolitanos ornare destinassent, Pallium integrum non miserint , sed tantum fascias illas quae nunc usurpantur, & illis quidem deinceps habitum honorem , sed Pallium ipsum eviluisse paulatim, atque ob hoc ipsum apud omnes fuisse vulgatum .Forma porro ejus, ut indicare videntur vete rum Pontificum imagines, prorssis reserebat pr. indumenta illa quae nunc Cappas aut Pluvia-

- lia vocamus

III. IEvo divi Gregorij invaluerat ut

Romanus Pontifex Pallio ornaret praecipuos Metropolitanos qui ad ejus consecrationem pertinebant, aut eos quibus vices suas inprovinciis committebat. Primi generis fuere Episcopi Ravennates in Italia, Syracusa-ci eo . a. r, ni in Sicilia. Calaritani in Sardinia, Saloni

': tanus in Dalmatia, & Corinthi is in Achaia, secundi vero , Archiepiscopus Thessalonicensis, ta Iustinianae primae sive Bulgariae Metropolita; S in Galliis,Arelatensis. Lean drum insuper Episcopum Hispalensem in Hispania Gregorius Pallio ornavit, roῖante Recaredo Rege. Quod non ita accipi velim ut ea ratione Cresorius Leandri ordinationem confirmasse cicatur, clime ante

multos annos peracta fuerit, sed ut suam &sedis apostolicae in eum benevolentiam illi

ostenderet novo hoc honore tributo. Ob candem vero causam eodem honore prosecutus cst Syagrium Augustodunensem Epiccopum, qui praecipua apud Reges Franco rum gratia vigebat. IV. Mansere in eo statu Galliarum Epiccopi, quoad Pallium, donec Bonifacius in Galliam Germaniamque a Zacharia Pontifice missus est. Hic enim anno occXLII. synodum coegit, in qua decretum est ut omnes deinceps viverent in unitate & sub -

. a n. jectione Ecclesiae Romanae & ' Vicatij beati Petri, dc ut Metropolitani a sede Romanali.,-uptiri. Pallium quaererent,& per omnia canonice obsequerentur praeceptis sancti Petri. Decrevimus, inquit Boni iacius in epist. io s. ad

Cudbertum , in nostro synodali conventu oco est fumui Isdem catholicam o unitatem se subie Iionem Romanae Ecclesiae Ine tenus servare, sancto Petro se Vicario ejus metu subici, Metropolitanis Pallia ab illa sede quaerere , Oper omnia, praecepta sancti Petri canonice sequi.

Huc usque enim Metropolitani Galliarum Pallio tantum Gallicano usi fuerant. At Bonifacius eos coegit ii lud a Romana sede quaerere, ut ea ratione illos magis obnoxios esse

faceret ei sedi , ac praecipuo quodam jure Episcopo Romano subjiceret. At illi, quibus unicus metus erat ne novitate illa adigeremur ad insolitam quandam reverentiam in sedem apostolicam, ac ne insuper

exciderent ab ea auctoritate quam Canones tribuunt Metropolitanis, in ambiguo fuere an promissis stare deberent. Certe licet Bonifacius, cumque eo Princeps Carolomannus, tria Pallia a Pontifice Zacharia postulassent pro Archiepiscopis Ecclesiarum Rothomagensis, Remensis, & Senonensisse ab ea petitione cessavit paulo post. qua de re

apud ipsum conquestus est Lacharias anno emi septingentesimo quadragesimo quarto. Bonifacius vero ad eum rescripsit. Francos in hoc esse ut propediem promissorum fidem. violent: De eo quod jam praeterito tempore de Archiepiscopis, O de Palliis a Romana Ecclesia petendit juxta promissa Francorum, sanctitati vestrae notum feci , indulgentiam apostolica sedis flagito : quia quod pro miserunt, tardantes non im merunt ventilator quid inde per cere velint ignoratur. Verum cum illis ostem sum fuisset Pallium non ob aliud Archiepiscopis tribui quam ut hoc exteriori signo a suffraganeis suis distinguantur , dc ut eo admoneantur teneri se ad vitam severiorem& sanctiorem , & continendos in ossicio su jectos, amplexi sunt honorem oblatum , ut constat ex Capitularibus Caroli Magni: Digom es ut Meii volitanus , qui est NAD '' sublimaius, honoretur. Pallium autem per illas tempestates ejus formae erat cujusmodi nostra tempestate videmus , ut constat ex

Alcvino, hujus aevi scriptore , qui illud conseri cum Rationali quod Pontifex Iudaeorum in pectore gestabat , aitque insuper illud a sede apostolica dari Metropoli.

tanis ut distinguantur a ceteris Episcopis: Pro Rationali, inquit, nunc Summi Pontifices, hi . , - quoi Archiepiscopos dicimus , Pallio utuntur, dς divin. CE

q- d a summa sede apostolica dante accipiunt. Infra i Pallium nihil es aliud nisi di siretis

inur Archiepsopum cst qui seu raganeos. Brevem ejus descriptionem inivit Rabanus Maurus , quae Pallio aevi nostri congruit; ideo que ab Archiepiscopis deserri scribit , ut ostendant se Vicarios esse apostolicae sedis. Super haec omnia, inquit Rabanus in libro de ordine Antiphonatij, Summo Ponti ci , propter apostolicam vicem, Palla, honor decernitur. quod genus indumenti crucis signaculum purpureo colore exprimit, ut i o in utus Pontifex a tergo ct pectore crucem haberi. Ceterum haec Rabani verba sunt notatu valde digna, cum ex eis disci possit cur tanta Summorum Pontificum cura fuerit m mittendis Palliis ad Archiepiscopos Gallicanos, nimirum ut jus metropoliticum , quod ad illos pertinebat secundum Canones, arcessi crederetur a vicariatu sedis apostolicae 1 Propter apostolicam vicem Pally honor decernitur. Sapienter itaque Hincinarus Remensis Archiepiscopus, ar-

207쪽

198 De Concordia Sacerdotis

tium id temperamentorum Romanae Curia: niserj. Ex eo tamen colligi non potest noneallentissimus, clim ei Nicolaus primus ex- licere Metropolitanis uti Pallio omni tem probrasset privilesia a Benedicto Papa con- pore divini sacrificj , aut vi horum cano cessa. inter iniae illud in primis eminebat ut num adigi ad ejus depositionem ante con Pallium deserre posset ad quotidianum usum, secrationem. quod tamen eruditissimo viro. respondit privilegia illa nihil sibi novi juris hac nostra aetate placuisse video. Illa qui- tribuere praeter id quod prisci Canones tri- dem sententia locum habet quoad Omopho.

buunt Metropolitanis, attamen se nova haec rion ordinarium , quod Episcopi serebant decreta expetiisse, eo quod cum Ecclesia ut ceteras vestes vulgatas aevo lii dori Pelu- ita. raucita Remensis lita esset in confinio duorum re notae, qui docet Episcopos illud deponeregnorum, iis privilegiis indigebat ut terro- consuevisse post recitatum Evanselium. rem injiceret quibusdam hominibus cama- Consuetudo autem illa rationi prorsus con libus & animalibus, apud quos veteres con- sentanea erat: quia cum Liturgia post Evan-1i:, . o R. stitutiones canonicae eviluerant. Prisilegia gelium inchoaretur, sumenda erant indu

i autem sedis vos ira non ideo peti, ut mihi non menta propria ad celebrandum sacrificium. t .cia αα M io. 1, cerei γod fui eanones ct decreta sedis Ro- VI. Post devoratam ab Europae Metro manae Ponti cum cuique metropoli sedi conce- politanis Pallij accipiendi necessitatem quaedunt ut quia veteres consitutiones jam a Concilio iactavo firmata est canone no- qua si pro vili apud quosdam habentur, his novis vas dein conditiones sibi a Summis Ponti decretis carnales es animales homines territi, ficibus impositas coacti sunt amplecti. Pri

quiddam reverentius agerent contra Ecclesam m a enim eo res devenit ut coacti sint

mihi commissam. scripto polliceri subjectionem & obedien. V. Necessitas tamen obtinendi Pallij de- tiam aro stolicae sedi, & per omnia, prae-

creta est in Octava Synodo Oecumenica, cepta ejus canonice i equi. Novi hujus ju- quae Constantinopoli celebrata est anno ris repertor fuit Bonifactu, Moguntinus in octingentesimo septuagesimo secundo, sub synodo ab eo celebrata anno septingente Hadriano secundo in qua statutum est de- simo quadragesimo secundo, ut discimus exbere Metropolitanos confirmationem a Pa- ejus epistola ad Cudbertum. Antea enim triarcha suo recipere , sive per impositio- Metropolitani nulla alia lege tenebanturnem manuum sive per concessionem Pallij. quam ut fidei suae professionem emitterent, Ita ut earam i id est. siedium patriarchaliumὶ & obserVallonem Canonum comprovincia- . Prae siles universorum Metropolitanorum qui ab libus Episcopis pollicerentur in sua conse V s promoventur, se sive per manus imposilio- cratione. Nullam porro obedientiae spon-nem, sive per Pare, dationem, vi palis dig- sionem faciebant: quam adeo alienam lxiiatis firmitatem accipiunt G. Canon ille prisco more censebat Leo primus , ut ad non extat in editione Graeca hujus Conci Anastasium Thessalonicensem Episcopumlij, sed tantum in versione Anastasij. Ex ea scribens in causa Attici Episcopi, a quo autem id colligitur, consuevisse Patriarch s Anastasius similem sponsionem exeserat,di-

orientis Pallium ad Metropolitanos mitte- xerit in ea signum iniuriae contineri. At poshre, quemadmodum a Summo Pontifice fie- Bonifacium nova clausula huic professio bat in Occidente. Quare non frustra ob- ni addita est, qua videlicet subjectionem Mservatum est superi is , auctoritate sancti obedientiam Romano Episcopo promitti Gregorij, Metropolitanos Orientis usum invaluit , ut videre est in veteri sormula quae Palli; habuisse. quod confirmatur ex respon- Caroli Calvi aetate in usti erat i Beato merosione Demetrij Choniateni , qui eo uti lici- Petro Vicario qui Lbitam sebiectionem O 22 et

tum non esse ait nisi in festis Paschatis Pen- obedientiam , Suora laneis vero nostris ad ut o- tecostes, & Natalis Domini. Ceterum haec rium me exhibiturum profiteor. Illa nihilomi Demetrij observatio lucem asseret Bal a- nus obedientia ad observationem canonum moni scribenti Saccum, Sticharium,& Phe- coercetur , id est , promittunt Metropolita- nolium indumenta esse quibus uti licet so- ni se Summo Pontifici obedituros juxta Calis Patriarchis. Quod intelligendum est de nones, hoc est, quoties jussa ejus canonum usu ordinario de quotidiano ; cum alia, Me. statutis innitentur: per omnia, precepta Petri tropolitanis non concedatur nisi privile- canonice sequi. Hanc enim esse horum verbo-gio, & pto certis tantum anni diebus. In rum vim docet ipse Zacharia. Papa ad Bo Coneiiij namque Octavi canone xxv i. ni facitum scribens t. Nec enim, inquit, ab hac rHM . mi. . a prohibetur Metropolitanis ne quotidie Pal- apostolica sede illa diriguntur quis contraria es lio utantur in sacrificii, vel in ceteris fun-. Patrum e canonum patulis inυeniantur. Bo.cbonibus ecclesiasticis : Omni tempore divini ni facius vero , qui sponsionis hujus vim in-ostic inquit canon, uti ali-i ecclesiastici mi- telligebat, eandem in propria causa ad hi

208쪽

& Imper ij Lib. VI. Cap. VII. I99

buit elausulam, quum eam sponsionem Za- dura H ungaris anno millesimo centesimo i , . i. . chariae faceret pro archiepiscopatu Mogun- secundo, aliam non esse consentaneam ca- . a , .rino : Sicat praedecessorum vestrorum pro aucto- nonibus asserebant , adeo ut Rex O regni ritate sncti Petri servi de ii , o Dbditi obe- magnates prohibuerint ne Metropolitani judientes, bditi seb Iare canonicos inquit ille ramentum illud praestarent, eo praetextu, in epistola lar. ad Zachariam . quod ad officium illud non adigerentur VII: Gregorius V II. formulam vete- auctoritate Conciliorum. Ad quae Pascliarem auxit quibus d in clausulis , quae illam lis II. reposuit Ecclesiam Romanam non cat Thu a. obedientiae sponsionem prorsus convertunt subjici decretis Conciliorum, quibus ipsa in juramentum fidelitatis quod vast allus do- addit auctoritatem. At Secretarius ejus mi- o RexHM Oie mino suo praestare tenetur. Hujus juramen , rabilis technae arti sex fuit, ut tenebras OLti formula extat in eo quod Patriarcha Aquic funderet oculis Hungarorum , nimirum, latensis eidem Pontifici praestitit in Synodo Quatuor Concilia harum rerum sormarii Romana anni MLxxix. in quo vetus qui- praescripsisse : ciuibus tamen, inquit, Qua-dem clausula Obedientiae canonicae omissa mor Concilioram decretis dandi Pallo modus non est, canonice obediani, sed insuper fide litatem his verbis pollicetur quibus eam vassallus domino suo polliceretur : Non ero

in consilio, neque in ficto, ut VIam, aut membra, ι Papatum perdant, aut cuti sint mala captione. Praeterea promittit se conservatum in

regulas snctorum patrum, ut habet vera lectio hujus loci. VIII. Ceterum ea formula vim juris

.ae iuulin. communis obtinuit , & in libris Decretalium descripta est. Adeo autem Principum jura violavit haec formula ut cum Gregoriussianimo jure usurpasset dominationem in omnes Metropolitanos, in alia deinde synodo prohibuerit ne quis Episcopus homagium Regibus praestaret. quod a successoribus ejus Vrbano II. & Paschali II. confirma tum est. Attamen clim Gregorius VII. non ignoraret canones Octavae Synodi, quibus utitur adverssis investituras Principum, potuit animadvertere canonem octavum Bucdem synodi prohibere ne Patriarchae ab Episcopis aliam sponsionem exigerent quam

eam quae fieri consueverat, nimirum illos ve ram fidem servaturos. Occasio hujus prohibitionis nata est ex eo quod Patriarchae CP. novam consuetudinem invexerant ad propriam tutelam, ut promissa scripto acci perent ab Episcopis quos ordinabant. Quoniam legitimi Patriarchae, inquit canon vi tr.

Concilij Octavi , a secer Otali catalogo propriae manus scripta facere ad propriam tutelam inavoremque sunt, ct quasi flabilitatem , exigunto compellunt visem est se Iae huic Or univer seli Synodo nequaquam id ex hoc a quopiam fleris excepto eo quod secundum formam se consuetudinem pro sincera de nostra tempore consecrationis Episcoporum exigitur. Formula prosessionis fidei Metropolitanorum Orientis, qua pollicentur se observaturos canones & pa.cem ecclesiasticam, & in omnibus sequi auctoritatem sui Patriarchae, extat in libro sexto Iuris Graeco Romani. Sane novabaec juramenti praestatio visa est admodum

p Mi est, oe professionis vel obedientiae oris sancitus es. Epistolam illam edidit illustris.

simus Cardinalis Baronius tomo X II. anna. lium ecclesiasticorum.

IX. In ea porro epistola deprehenditatur aliud jus novum, a consuetudine in Atroductum , non licere nimirum Metropolitanis Episcopos consecrare , aut synodos celebrare , antequam Pallium acceperint i

suetudinem , ante acceptam Palliam Metropolitanis minime licet aut Episcopos consecrare, aut synodam celebrare. Primus , mea quidem siententia . cffatum illud pronuntiavit Nicolaus primus : qui respondens ad Consulta Bulgarorum , permittit Episcopis comprovincialibus ut Metropolitanum instituere possint : Sane interim in throno N

non sedentem , O praeter corpus Chrisia non consecranetem , priusquam Palliam a me Romana reciZiat; sictit Galliaram omnes, ct Geimmaniae , ω aliarum regionum Anchivscopi a re comprobantur. Et ille quidem nullo de creto vetuit Metropolitanos attingere sun.ctiones suas donec Pallium recepissent , mens tamen ejus locum legi habuit apud ejus successiores, qui hoc pacto vim auctoritatis Episcoporum comprovincialium in fregerunt, ut eos arctiori vinculo cogerent ad conservandam cum capite suo communionem. Decretales dein plurimae jus illud confirmarunt , quod hauddubie per conse- Cis , Ma quentiam necessariam firmari potest aucto ritate canonis x v ii. Concilij octavi Oecu menici: in quo scriptum est necesse esse. ad hoc ut Metropolitanus eme possit in pt T D sione integra juris metropolitici, ut aut 1 Patriarcha sit consecratus, aut Palbum ab

eo acceperit.

209쪽

roo De Concordia Sacerdotii

synopsis.

centura III. II. Afitrationes a civitate in civitat n vetita am

i uitus. Eam ob causam Eusebius Caesariensis reιu-δει episcopatum Antiochen m. III. Lae pro ν ιι ones locum habent quando Di

vadunt. - s Ecclesia utitii vi id fera ρsulet, inmvero vetita non sunι. Ad synosum provincia pertinet cunis . hujus militatis. Probatur ex ConLitio 1 v. Canhagine s. IV. Pelagius I I. recte explicat casus in qu bus vetita aut licita sunt trassationes. ad eaι autem peragendas necessarium non ese conse sem sedis Apostolica . sed tantum auctoritatem Meι politani. V. Varia hujus rei vocabAla una Graecos. Π-- sal o autem ct migratio apud eos permutum ur , eriauctoritate tamen onori provincia. Indiam vel . prohibetur. V I. C sonet episcopatuum olim vetita erant. Pν batur ex C)νilio Alexan Irino. Emerguηι tamen im terdum occasiones in quibus disceden. tum est a summo illo iure. Probatur ex Synodo Pam 3lia ,σ ex Concilio Erhesino, ct ex Constant involvano Jub Ph ιι o. Ium ex Pelet o , Gregorio mπησ, O at M. V I I. Renuntiationes admiιιere poteront Metro, politani. Innocentius I II. id ius resemavis apostoli-

ea sedi. Hlgadus Sursionensia renuntiavit visco'- tui . o in monasteraxm sectist , inscio pror .s Pontifice. VIII. Ner eas tempessates resignationes Won tolerant feri in fatorem. AEdine vetitum erat ne Et scopi sibi deligerant fuerassores. Augustinus tamen Valerio Vsponensi datis est coepiscopus. Cur Augustinus dicat vιolaι os in h. cfacto fuisse canones Nicanos. Iase τινο successorem μι costituit Eradium. IX. Consuetudo hae viam aperiebat ad serasones hereditarias in Ecclesiis. cId improbat Hila

rus Pasta.

X. Quandonam sub titutionet illa toleranda sim,

aut legitima.

a L. An sit Pontifici Romano liceaι Coadiutores dare cum futura successione. Ius illud campetere δε- nodo provincia probatur exemplo Aus ηι oe auri ritate Concili M. Mess.

I. U NC quoniam accurath expendi. l l mus ordinem consecrationis Episcoporum , tria notatu digna esse arbitror, quae contingere possimi in his occasionibus, nimirum cessones sive renuntiationes, quas nos episcopatuum resignationcs vocamus,

translationes, & Coadjutorum institutiones cum futurae successionis reservatione. Innocentius III. in decretali epistola pronuntiavit soli Pontifici Romano ex jure di

vino competere auctoritatem separandi con

jugium spirituale quod ab Episcopo cum sua Ecclesia contractum est , sive illud fiat

per viam cessionis, transt itionis, aut depolitionis. Quia vero in libro septimo, in quo agitur de depositione Episcoporum. Ostensurus sum hanc Innocentij propositionem, saltem quoad depositionem, antiqui, canonibus & decretis Summorum. Pontificum esse contrariam , fatis erit hoc loco si ean dem curam adhibeam quoad cestiones &transsationes.

II. Piimum ommum satis constat migrationes ab Ecclesiis sive sedibus ad alias gravibus poenis intentatis prohibitas cile a canonibus , cum in canone Nicaeno x v. ita legatur : De civitate in civitatem non scopus, non Presbyter, non Diaconus transfruur. quod

in Conciliis quoque Antiocheno & Sardicensi confirmatum est. Iulius vero Episcopus Romanus in epistola ad Orientales, quae extat apud Athanasium , Eusebianis exprobrat quod Ecclesias suas desererent , ut ad alias commodiores migrarent. Eusebius Caesareae Episcopus Ecclesiae Antiochenae cathedram recusavit, quae ei a clero illius ci. vitatis of rebatur; quoniam id Canonibus contrarium extitisset, si Caesareensem Ecclesiam pro Antiochena dimisisset. Quin&Romana Synodus sub Damaso celebrata eos communione privat qui ab una Ecclesia in aliam migraverint, donec ad primam redierint. Concilium Carthagin. can. 8. damnat in universum translationes; quas in synodo quoque generali Capuensi damnatas pronuntiat. quod etiam, inquit, in Capuensi plenaria θ iodo videtur Iulum. Ceterum hoc disciplinae caput suo etiam suffragio com probant Leo I. in epistola ad Anastasium Thessalonicensem , Hilarus in epistola ad Ascanium cap. x x v, & Synodus Meldens s canone trigesimo. III. Igitur eae prohibitiones locum habent quan io Epis copi avaritia aut ambitione inflammati , Ecclesias suas absque superiorum suorum auctoritate dimittunt &aliam sedem invadunt. At si Ecclesiae utilitas postulet ut translationes fiant ab uno episcopatu in alium , tum vero vetitae non sunt. Quinimo saepissime sic usurpatum cst in E clesia , ut ex diversis transtationum exemplis ἱ Soerate allatis colligitur, & ex Theodoret O.

Ad Metropolitani autem & Episcoporum comprovincialium cognitionem spectat an

210쪽

ex transsatione hujusmodi emersura sit utili- cum Episcopus sede sua pulsus , quae ab

tas Ecclesiae , & eo casu translationem Epis- cthnicis aut haereticis occupatur , in Eccle coporum decernere possunt. Diserta pror- sia vacante functiones Episcopi exercet : sed slis in eam rem sunt verba Concilij Carthag. tamen migrationem illam fieri debere in sy i . can. xxvii. Episcopus de loco ignobili ad nodo provinciae praecipit isdem canon An nobilem per ambitionem non transeat, nec quif- tiochenus. Q Iiαs ως πιλε M o Ibi . At quam inferioris ordinis Clericus. Soι si utilia invasio trorsus vetita est. Invasio autem diatas Ecclesiae flendum poposcerit, decreto pro ea citur , cum Episcopus sponte sua ab una Ec-Clericorum se laicorum Episcopos porrecto , in clesia in aliam migrat, vel ad eam transfer praesentia snodi transferatur, nihilominus alio tur. absque ulla Ecclesiae utilitate. Apud in locum ejus,2brogato. Quis locus a Gratia- Leunclavium in libro quarto Iuris Graeco

no relatus est T. q. i. c. Oscopus. Romani extat Tractatus ορὶ saa- ίπων, in I V. Consuluerat Pelagium secundum quo reseruntur quamplurima exempla va Benignus Archiepiscopus an secundum ca- riarum translationum , unde concludit au nones licitae forent Episcoporum translatio- ctor: Migratio prohibita es, non ininsiuio: Mnes, & utrum peragi possent auctoritate Me- τάπα - - λ-ι, ου ψα ἡ μώλης. tropolitanorum , an vero necessarium esset V l. Cessiones vero episcopatuum olim

apostolicae sedis potestatem implorare. Exi- vetitae erant , ut dissertis verbis docet Cy giis erga d lectio tua , inquit Pelagius ad Benig- rillus Alexandrinus in epistola ad Domnum.

num scribens , consulta sedis apostolicae s Ratio inde petitur, quod si Episcopus suotiesium foret Episcopum transire de civitate in episcopatu dignus est, in eo permanere d civitatem, dum quidam canones, ut tibi vide- bet , sin vero dignus non est, illum quidemtor, hoefieri prohibeant. Infra: iuidam dicant deserere tenetur, non tamen per renuntia-

hoc eri licere , nisi conpensem violica sedit tionem, sed cum causae cognitione, & posthabui ei. Primae ergo inquisitioni aperte & sententiam adversus eum pronuntiatam .Ne- dilucide respondet Pelagius, canones in te gari tamen non potest quin interdum emerpretando. αuod in ea ni bin tegitur , inquit, gant occasiones in quibus discedendum est a non debere Episopum de civitate ad civitatem flumino illo jure, videlicet si Episcopus aegro- transire vel tranferri , non de his dicitur qui ret, si dura & pertinax plebs in contumacia aut vi expulsi, aut necessitate coacti, aut aucto- perseveret, ait si ea sit Episcopi infirmitas utritate mavorum hoc agunt , sed de iis qui Hiarn negotiorum in dies emergentium nimia ne ita ardore inflammati , donte se a prosiliunt , se quentia opprimatur , neque omnia exequi potius amittioni quam utilitati Ecclesiae servire, possit. Ultrina haec exceptio impulit syno ct qui H dominationem agant insistere cupiunt. dum Pamphrliae ut Eustathisi. Metropolita-Hanc autem interpretationem probat ni sui resignationem admitteret , in cujus exemplis veterum & variis argumentis. Se- locum suffectus est Theodorus. Verum Eu cundae vero inquisitioni, an videlicet con- stathius apud Synodum Erhesinam conque

sensus sedis apostolicae necessarius sit ut tran- stus est de hac dejectione sua, non quod ces. ν hi nationes fieri possint , respondet insenu E, sonem suam in irritum mitti vellet , sed ut dicens Metropolitanum, qui jus habet or- benignitatem synodi huc flecteret ut & no dinandi Episcopos, eisque titulos de Eccle- men & dignitatem Episcopi retinere posset,

sas assignandi, posse etiam , si necessitas co- id est,honore & reditus necessarios ad vitam. gat aut utilitas , eos mutare ac transferre: quod ei concessiim quidem est, sed ea lege. ia sicut potestatem habes viscopos or Sacem ut nullam episcopalis muneris partem attin- dotes regulariter titulare es ordinare, ita, utρυ- geret absque consensu Theodori. Praejudi dictam est , causa necos itatis aut utilitatis cio Synodi Ethesinae, quae renuntiationem habes se mutare, ac de titulo A titulum tran- episcopatus heri permittit, fretae Ecclesiae stare, licet de minori ad majorem urbem mu- Orientis & Occidentis, Episcoporum resiotandussit. nationes recepere , modo aequitate qua

V. Iuris Canonici interpretes Graeci ean dam niterentur. Et Graecorum quidem uitu: dem distinctionem adhibent, & eam his vota confirmatus est in Concilio CP. sub Photio ς bullis exprimunt , μώωλας , μυ; ἔαας, can. xv I. Occidentis vero praxim sinis lite-' ἀάαα, id est, transeatis, migratio & in ris firmarunt Pelagius, Gregorius primus, fio. Harum primam permittit canon xi v. & alij , quorum auctoritates adducuntur in apostolicus, eb iuba pro Ecclesiae utilitate Decreto Gratiani 7. q. r. InnocentiuSautem

fiat, non Episcopi transsati motu, sed plio III in quadam Decretali recenset caulas 2 'rimorum Episcoporum judicio: 1 tau G Ob quas resignationes episcopatuum admitti

que permittit canon xui. Antiochenus, VI l. Constat igitur translationes olim Tom. II. Cc

SEARCH

MENU NAVIGATION