Commentatio de regibus et antiquitatibus pergamenis scripsit A. G. Van Cappelle

발행: 1842년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quod ex Aeolensium vel lonum lingua idem esset acquώκ. Quam opinionem merito refellit Echhelius i. De altero cognomine idem Eehhelius haec ait: MIupiter dictus est σαος et Σταί- νγρειος, amicitiae praeses, quod omnes homines in unum cogit,net vult esse inter se amicos, ut explicat Dio Chrysostomusncultus etiam fuit ab Arcadibus passimque per eum veteres,npraecipue in sermone familiari, jurare sunt soliti. Lepides Diodorus Sinopensis apud Athenaeum Iovem hunc Philium nparasiticae auctorem statuit, nempe qui omnium domos in-ngreditur, et sicubi lectum bene stratum viderit, mensamque admotam, Ocyus accumbit, expletusque cibo exit, parum den symbolis anxius. Eidem, imperante Galerio Maximino, The niemum quendam praestigiatorem Antiochiae posuisse simulancrum narrat Eusebius Pausaniae autem loco citato Iovis Philii sanum, cum statua a Polycleto facta, fuisse dicitur in

area circumsepta magnarum dearum ad Helissontem fluvium.

Hinc suspicor, hujus dei cultum ab Arcadum colonia, Telepho

duce, Pergamum suisse translatum. In Τrriani quoque numo, quem memorat Spanhemius Iupiter sedens conspicitur cum victoria et hasta, aet Trajanus ante eum stans. Additur inscriptio

Pergamenos Imperatori, cui multum deberent, ut gratum animum significarent, nomen dedisse dei, quem jam ab antiquissimis temporibus summo honoro colere soliti ossent. Apud eundem Spanhemium alius num us exstat, in quo

1 Boet r. vat. num. II. p. 616, ubi Ephesios ae Πείους ducisse resert ex nomino Imperantis tum Antonini Pii. Quo magis autem Eevhelii sententiae faveam faciunt numi Pe meni in quibus Iegitur oεβάσεων LDργαμῆ νων, qui eodem modo ab Augusti nomine ita dicuntur. a Grai I. a Pausan. VIII 3 l. Lib. VI. p. 239. 1 sui. EM. t X. a, latid. EcLh. Dortr. ves. nnm. I l. p. 466. 6 Epist. ad Moreli. H. ν 8.

142쪽

- 137 Iupiter imberbis, nudus, eum hasta et fulmine, tuter solis et lunae capita. Infra Iovis imaginem est aquila inter duos fluvios accumbentes. Sub hac Iovis effigie Imperatorem commodum significari merito censet Spanhemius, qui et reliqua copiose explicat et illustrat. Fluvios esse Selinum et Cetium, quae nomina in aliis numis adduntur, vix est quod dubitemuS. Praeter Aesculapium et Iovem alia quoque multa numina Pergami colebantur. Ita Veneris Paphiae cultum ibi viguisse aii Belleius i eumque Sardibus ad Pergamenos pervenisse ce seti Huc respicit num us, quem exhibuit Choiseul-Goumerius et ante eum Spanhemius Altera parte caput est juvenis cum

inscriptione OPYLTOOC -ΩC. Altera parte lapis, coniformam habens, quo. symbolo dea significari creditur, intra templum, cui subscribitur IMOLA. Praeterea in circuitu

autem Choiseul-Gouffierius dissicile esse censet de hoc numo statuere. Cur enim EurypFlus et Venus in uno eodemque numo conjungantur, non intelligere se fatetur, nisi Pollionis religioni tribuendum sit Itaque de Veneris cultu hoc certe numo non multum colligi posse, nemo non videt. Euryprio vero, quamVis ejus nomen, teste Pausania intemplo Aesculapii nominari non liceret, Pergami tamen honores tribuebantur. Hujus Eurypyli mentio fit apud Homerum, qui

143쪽

Ulyssein inducit ita dicentem:

Quin et Servius ab hoc Eurypylo ipsam urbem Pergamum conditam resert In numis quoque, sicuti apud Homerum, dicitur EYPYLΙYAMC ψΩC Ccteos, quos vocat Homerus, eosdem litisse ac Pergamenos, a Cotio fluvio ita dictos, satis constat In Pergamenis numis saepius Palladis imago conspicitur, et in primis celebris erat Ἀθήνη Noe --, cui templum pro arcem sacratum erat, et in cujus honorem solennes quoque ludi instituti fuisκ videntur. Etiam 'Dε ις Minervae cultum Athenis Pergamum translatum fuisse resert Aristides. Scilicet Minervae sanandi facultatem fuisse tributam, et alia multa, et etiam cognomina LRυωνία, Πανία, πιεία ostendunt. Quin et ab hac dea medicinam Originem duxisse ait Porphγrius. Itaque non est quod miremur eam cum Aesculapio Pergamicultam fuisse

Apollinem, Aesculapii patrem, magno honore Pergami cultum fuisse patet passim ex Aristidis orationibus. In numis quoque Pergamenis Marci Aurelii et Lucii Veri ejusdem dei essigies conspicitur. In aliis tripus Apollinis invenitur

144쪽

bitur, quoniam Telephus, qui primus Pergamum colimiam traduxisse dicebatur, Herculis filius fuit. In numo, quem

memorant Pellerinius et Bunterus, quemque, praeter cistophoros, unicum certum Pergami argenteum putat Ecthelius, eaput Herculis juvenis conspicitur. Altera parte Pallas in Hermae forma hastam intorquet Herculis quoque labores et alia, quae ad eum pertinent, in Pergamenis numis Saepe Proponum tur. Huc reserendus etiam Imperatoris Commodi numus aereus, in quo conspicitur Hercules stans, dextra clavam, sinistra arcum tenens; contemplatur puellum Telephum) a cerva super monte lactatum. In apice montis aquila expansis alis, in imo lacerta. Iovis consilium in servando Telepho hac aquila significari sagacissime conjecit Echhelius, qui egregie hunc numum exposuit De praestantissimo Eumenis regis numo, in quo clava Herculis cum inscriptione HO infra dicemus. Bacchus quoque in multis Imperatorum numis Pergamenis conspicitur. Ad hujus dei cultum pertinet serpens in cista, unde et ipsi numi cistophori dicuntur, quorum duos edidit Choiseul Goussierius Sacrificium Baccho factum in numo Septimii Severi exponitur, praclorc Claudiano Terpandro. Deus stat in cippo, dextra manu ollam habens, sinistra thyrsum Cybelen etiam et Iunonem Pronubam in Pergamonis numis conspici et Cererem propter sertilitatem agrorum Porgami cultam fuisse, sunt qui referant Regum Pergamenorum nonnullos intor divos relatos fuissect per se credibile est, et otiam manifesto patet ex Cratonis epistola , do qua supra egimus, ubi logitur θεου Eυμένου. An

145쪽

celeris Attalidis idem honor contigerit, incertum est. Constat vero ex scriptis et numis Imperatori Augusto et vivo et mortuo divinoslionores Pergami tributos latae. Quin et ludi in ejus honorem totius Asiae sumtibus celebrari solebant Mentionem fecimus magnificentissimi templi, quod, ut Tacitus λ ait, Augustus sibi atque urbi Romae apud Pergamum sisti non prohibuit. Hoc templum in pluribus numis invenitur, inque eo Augustus stans paludatus, addito in altera parte capricorno Trajano quoque, cui Pergameni plurimum debebant, et templum dicatum et ludi habiti suerunt. Commodum etiam et caracallam divino honore Pergami cultos fuisse suspicari licet. Neque his tantum, sed et Heliogabalo et Valeriano ludos ibi institutos fuisse e numis

conjicit Belleius

Deorum ministri apud Pergamenos simpliciter sacerdotes υρεῖς)dicebantur. De Divi Eumenis sacerdote in inscriptione apud Osannum supra jam diximus. Aesculapii sacerdos memoratur apud Aristidem, qui et ipse hoc sacerdotium gessit In Augustiuumo M. Furius ιερευς vocatur, et in alio Commodi apud Vaillantium Aurelius Celsus ἱερευς διά βίου τῶν Σεμμων Πεπαμήνων

I Vid. Spon. si . p. 367 cu. a Beli. P. I M. a Antiat. Iv. 37. 3 Huj modi num meinomi Belleius, nullo inmen auctore citato, p. I 5s, ubi haec ii: ,Le temple d'Au te a Pe me demit lire magiasque; il avolt etε bati aux, isens δε la provinee 4'Asie. M saeade a huit colonnes est repr-tilee aue se leura. midailles. Le Capricorne, signe de Phoroscope d'Auguste, paraus it au frontispice deaea temple, eoinme on to Volt fur plusleura maeailles. quibus verbi, si nihil xliud Mgnificatur, quam templum hoe modo in numis exprimi, non eat quod auimadvertam. Sin autem Belleius sid quod Mee verba collata eum iis, quae paulo antecedunt, innuere videntur, hane veram Pergameni templi essigiem suisse statuit, omnino sallitur. Anifieis enim in numis talem diligentiam minime eurare solent. Quin et in numis, quoa itat Eehbellus, Augusti templum plerumque quatuor, aliquando duas vel sex columnas habet.

146쪽

- 141 dicitur L In Caracallae et Herennii numis legitur, qui 'deorum responsa, in tabellis scripta, consulentibus tradidisse sertur. Inter sacerdotes insignis quoque erat στεφανηφόρος, ita dictus a corona laureata vel aurea, quam in publicis sacris gerere solebat. Hic etiam pluribus in urbibus ἐπωmam erat Qui sacro luco praeerat, ἐ-στατ ει μώνους dicebatur, quod ad

fretus Aristides quoque νεωκορους commemorat, qui Aesculapii templum curabant et aegris aut herbis, aut etiam manu opem ferre solebant Sacerdotii honor ad summos magistratus pertinebat. Ita M. Furius erat asiarcha aut gymnasiarcha, de quo munere docte disputant Belleius et Echhelius. In numis quoque commemorantur ἀνθύπατος proconsul), πιφαυ- praetor), γραμματευων scriba , ταμιας quaestor), alia, quae omnia ad Romanos pertinent.

De Pergamenorum Regum numis. Omnes, qui supersunt, Pergamenorum regum numi Philetaeri nomen exhibent. In nonnullis caput diademate cinctum conspicitur; in aliis, si genuini, sunt etiam βασιMυς additur. Hinc Sevinus Philetaerum regio non tantum imperio, sed et nomine usum fuisse contendit; quamquam, ut supra diximus β,

Polrbius, Livius, Strabo Attalum, Eumenis filium, primum

Arist. ap. Beli. l. e. Ne tamen hoe Aeseulapii ministerium eonfundatur eum ne eoratus honore, erius in numis tam saepe mentio fit.

4 Vid. p. s.

147쪽

- 142 regem appellatum fuisse diserte memoriae prodiderunt l. Egre

gius numoriam interpres Echlielius, cum propter Polyhii et Livii auctoritatem, tum quia Philetaeri imago in omnibus numis haud

eadem cernitur, Omnes Pergami reges Philotaeros dietos fuisse censet, sicut Aegyptiorum reges Ptolemaei, Paruiorum Arsaces vocantur Attamen cum Pergami reges ab historicis nunquam Philetaeri, saepius autem Attalici audiant, alio modorem explicare conatus est Choiseu,-Goumerius, qui hos num in Philetaori honorem ab ejus successoribus cusos fuisse mu-jicit δ. Ut ut est, ex ipsis numis satis constat non omnes Uni Philetaero tribuendos esse, quoniam oris lineamenta inter se

nimis disserunt . Nec est quod in hac doctorum Virorum dis sensione ipse proferro auderem, nisi mihi contigisset in Regio

nde M. Peterin , snr lavelle se volt la trio do Philetaerus orithe d 'iin ὁiademo. Vide quae supra diximus P. I. 3 Voyage pira. de la Greee Tom. II. hap. XIII. P. 42.

148쪽

- 143 Thesauro, qui est Hugae Comitis, . aliquot egregios num argenteos conspicere, in quibus Philotaeri nomen legitur, quo que singulos hic recensere operae pretium esse arbitror LNum. I. Τab. 1. In adversa hujus numi parte' caput est hominis obesi, mediae, ut videtur,. aetatis, non diademate Vel lauro , ut in ceteris numis, sed alia qualicunque corona cinctum. In aversa parte Minerva sedens conspicitur cum hasta, clypeo et arcu, dextra manu coronam tenens, sere similis ejusdem deae imagini in Lysimachi numis, in quibus tamen pro corona victoriae signum dextra manu tenet, unde et νω)φορος dicitur Transvorse legitur OIAE IPOT Additur quoque monogramma, quo mihi significari videtur m i. e. Em ενει, quodque distincto legitur in alio numismate Vid. N. 3 . Hinc verosimile duco hunc itumum esse Eumenis I, qui, sicut Philetaerus, regio nomine abstinuit. Nam oris lineamenta nimis disserunt ab aliis numis, qui Eumeni II tribuendi videntur, et de quibus infra dicemus.

Huic autem numo sere similem, quamvis altera parte di- versum, describit Viscontius δ, qui tamen eum IIOn Eumeni,

sed ipsi Philetaero, Pergameni regni conditori, tribuit. Nam

obesitatem et carnis mollitiem, quae in collo et genis conspiciuntur, optime convenire arbitratur homini, cui talis calamitas accidisset, quae Philetaero accidisse traditur. Hanc meram esse suspicionem quis non videt 7 Tum et Eumenes 1 vino indulsisse narratur, imo ex ebrietate morbum contraxisse, quo vita discesserit Hoc quoque vitium carnis mollities sequi solet. Attalum vero II postremis vitae annis plus solito obesum fuisse diserte

nos numos inspiciendi eopiam mihἰ Deit benevolentia Viri Nob. I. C. de Ionge, qui Regio Thesauro praestetus est; quin et inagna eum ae diligentia eos mihi delineandos curavit.

Tale Lysimaelii numisma expressum videas ap. Liebe Goth. Num. p. s. J Ienno . Gr. ll. p. 200. N. II. css. qnae supra diximus p. 10.

149쪽

- 144 memoriae proditum est. Itaque carnea membra et Philetaero,

et Eumeni I , et Attalo II aeque conveniunt. Nihil obstat igitur, quominus hunc, de quo agimus, numum Eumeni I tribuamus. Quod autem ad capitis ornamentum attinet, si regio nomine Philetaerus et Eumenes I abstinuerint, diademate cingi non poterant. Quid igitur illa corona, quae in hoc numismate incerta , in aliis vero laureata est, significat 7 Nullus, quod scio, doctorum virorum hac de re aliquam sententiam tulit, praeter Viscontium qui sagacissime conjicit signum esse Vestae sacerdotii , quo munere Pergameni principes fungebantur, quippe

quod prytanorum, supremi urbis magistratus, proprium eMet. Et sane omnino verosimile est Philetaerum et Eumenem Ι hoc nomine regiam auctoritatem sibi assectasse. Successores Vero, quamvis regia dignitate conspicui, ejusdem sacerdotii munere functi videntur. Nam hi quoque in numis non semper diademate, sed et saepius laurea corona cincti conspiciuntur. In aliis quoque regionibus viri principes, quo majorem auctoritatem sibi conciliarent, alicujus sacerdotii ornamenta gestare solebant, ut populo sacrosancti viderentur coronam vero, quam Minerva in hoc et ceteris Pergamenorum regum numis manu dextra tenet, Viscontius ad solennes ludos refert, quos Philetaerus ejusque successores huic deae

celebrare solebant. Forte tamen ad aliorum deorum sacra referenda est haec corona. Certe in egregio numo, quem citat Li hius eadem Minerva sedens cum corona manu dextra conspicitur,

cui adduntur literae a I quibus 2GII annutivς significari arbitror. Philetaeri imago, quam exhibet Caninius, non multum differt ab aliis numis, quos jam citavimus. Caput corona ex oliva facta cingitur, quam bello non minus ac paci convenire censet

150쪽

editor. Idem, ex litterpretatione Bellorii, literas Ao explieat

Ascaniavi, atque tu ita regione cusum esse numum arbitraturi.

Num. lI. Tab. 2. Cui ut diademate cinctum regem indicat, quapropter neque Plii letaero, neque Eumeni I hic numus tribui potest. Quin et litora A, quae in aversa immi parte legitur, salis ostendit Attalo hunc numum tribuendum esse. Multum vigoris in ore et musculis conspicuum est homiliis inediae fere aetatis. Itaque eum Attalus u sexagenario major ad regnum demum pervenerit,

Attalus III vero juvenis mortuus sit, vix dubitari potest, qui ii hoc numisma Attali I imaginem praebeat, qui post devictos

Gallos primus rex salutatus est.

In altera numi parte iterum Minerva sedens conspicitur, sed a praecedente paulum diversa. Philetaeri nomen sub arcu pone deam legitur; corona deest; in ima sede, quae sphinge o natur, litera A inseripta est. Sub dextro deae brachio aliquid additur, quod trifolio simile videtur; manus clypeo imposita est, quam dea anto so habet: id quod viseontius in simili numismate symbolum esse putat Attali virtutis in hostibus arcendis Num. III. Tab. a. Egregii operis numisma, eui injuria temporis non imultum nocuit, quo pie non dubito, quin Eumeni It tribuendum sit. Caput laurea eorona cingitur. Oris lineamenta aliquam similitudinem habent eum Attalo I, ita ut patrem et filium facile agnoscas. vultus nobilis est, eique

viro convcniens, qui et pietate in suos conspicuus erat, et regiam tamen dignitatem optime servabat. Aversa numi Pars

fere similis est Eumenis I numismati, de quo supra diximus, nisi quod Philetaeri nomini cornu copiae subjicitur. Monogram' ma-sub dextro deae brachio inscriptum adeo distincte legitur, ut haud dubie Eriu, i. e. ΕΥΜενει, figuificet.

SEARCH

MENU NAVIGATION