De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

fetitiaIes , si effectum moralem , qui est distinguere vitae statum ' eonis

ditionem , perpendamus . iam monasticae vitae conditio omnibus delitiis mundique vanitatibus , non solum corde , verum etiam moribus , imo ipso vestitu nuntium remittit. Hoc vitae institii tum secum seri; hoc monachorum statui figentiale est. Utque huic fini vestitus eorum correspondeat Meutiale est , quidquid D. de Vert obiiciat, ut sit habitus poenitentiae , ct humilitatis , atque a seculari mollitie ae vanitate Iongissime distet. Quid ergo mirum si Monachi vestimenta ista sibi propria adsciverint Quid mirum si boni , probique Monachorumque nomine digni Monachi id vestium genus amaverint , quod eis paupertatem , &paenitentiam, quam profitebantur , continuo in memoriam revocabat pQuid mirum si ardenti aelo erga indumentum , quod eos consecrationis suae admonebat, exciti, illud habitum sandirim , habitum sanctitatis , habitu es Iunctae eonversationie appellaverint Prosecto , si quidpiam hie admiratione dignum Oeeurrit, illud est, quod Religiosorum inveniatur aliquis , qui similia aut ignoret, aut despiciat, aut conqueri audeat, quod socii fratresque sui, hae ratione scapulari , eucullaque veneratio. nem, dignitatemque eoaeuia resuduerint.

s. XLUI IL

Error D. de Vert ebea velum Sacrarum Virginum. SI Essentiaie vestitui Monachorum est , ut statum illum poenitentiae ,

ct humilitatis, quem amplexi sunt, ipsa externa sua consormatione eon notet; Non minus vitae conditioni Deo deuotarum virginum ma tiale arbitramur certa vestium specie puritatem, & inodestiam , quam profitentur, exprimere. Itaque semper aut ex peculiari vestium sorma aut velo a secularibus Reminis, profanoque vulgo secernebantur. Scio

equidem novam hic quoque mihi litem a D. de Vert moveri: qui placita sua de Religiosis Viris ad Religiosas pariter staminas extendit, quod licet

nihilo soIidioribus argumentis, non minori tamen temeritate conatur.

Religiosi, ait, disse uiis suis vestitum eum impertiti sunt, quo eommus ter pauperes in provinelit suis utebantur . Cui illico , absque ulla disti actione, limitationeque subiungit e Idem quoque apud Moniales obtigit En universa asserti huius landamenta et Constat, exempli gratia , Virgiues S. Mariae, alias Visitationis, dictas, nibu a Iisd eultu externo, quam modestarum Matronarum habitum , qui initio uisimi Deuli viguit, usurpare. Atque dein: Universm velam , fascia , vitta , eingulum Oe. annouostendi ratio est, quae antiquiorum temporum faminis passim communis erat. Alibi dixerat: Rustieae virgines fere ubique, imo quibusdam in Io-eIs etiam muliereulae eaput suam eandenti tela obnubunt IIem apus ποιitias in monialium Claustris observatur, quae ad indieandam eoad tionis disterentiam velo suo utuntur , eum e contrario professae nigro tegantur qui mos pluribus in Ioela apud matresfamilias obtinet. Unde de eitur novitias usum .eli eauisidi ad imitationem Viminum saeeπει- rium , O professar velum nigrum ad exemplum Matronarum retinuisse .

152쪽

Verum quae his D. de Vert in causae suae subsultum adducit, evidenti salsitate laborant; cum supra centum iam annos Moniales discrepantem a pro sano vestitum gestent. ca S. Theresia ipsa de se narrat, quod dum Hispalim ad fundandum ibidem Monasterium perrexisset, velum, pallium eandidum, & sandalia , quibus vestiebatur , omnium oculos Coris dubae, qua ei transire necesse fuerat, propter rei novitatem in se convertisse . Sed, quid argumentis tam recentibus utimur, cum nobis praestantissima alia ab ultima antiquitate petita abunde suppetant λSilentio praetereo colorem sustum, qui omnibus pietatem , ct ea stitatem prosi tentibus communis evaserat. S. Hieronymus ch) sexcentis in Iocis de eo sermocinatur , ut ex adjunctis in calce citationibus elucet. S. Chrysostomus ce in suis Homitiis eorum indumentorum mentionem facit, ubi Virgines coarguit, quN in componendo sacro hoc vestitu profanum quemdam affectabant fastum . Verum modestia haec in vestibus observata eas tantum respiciebat, quae licet particulariter se pietati addixerint, in saeculo tamen adhuc morabantur . Fuerunt & aliae Uirgines, quae solemni ritu Deo consecrabantur. Hae singulare quoddam velum portabant, quo ct a ceteris in saeculo degentibus virgini hiis discerne-hantur, quodque statis quibusdam caeremoniis imponebatur. An ne justum aequumque nos a D. de Vere constringi ad rem probandam, quae ipsa sui veritate in omnium incurrit oculos Z s. Hieronymus d) scribens Virgini Demetriadi, ei in memoriam re Vocat velum illud castitatis, quod eum Episcopali benedictione receperat. S. Ambrosius ce) loquῖtur de fi- Iiabus, quae proximis e civitatibus , ct magis etiam dissitis provinciis , Mediolanum confluebant, ut Divino Numini se consecrarent, & sacrum velamen ex ejus manibus susciperent. S. optatus compluries de velo

P illo

s Theresia de Fundat otis Hispalensi e. s. Hieronym. Ep. ad Mare. de laudibus Asel is r TMnseam sustiorem indura se conse vie , ut tutelliterest Mniversae gnatio non posse aliud ea MN , m damnasset in intubus . Idem Ep. ad eundem de aegrot. Blesillae: PMI. a tunica minus eum humi iacueνit sordidatur , saecus viator auratorum pretium eatrastrum age eibus largitur: einsutam non auro gemmis uo distinctum , sed Iameum . Id. Epist. ad Gaud. de Paeatula r solent quae dam eum Iuturam Vironem Doponderint , nulla etin ea eam induere , o furvo operire paulo , ferre Iinteamina. co S.Chryson. mil.I. in Ep. t. std Timoth. Hieronym. Epist. ad Demetrixdem . Seio uod as kmyre eationem Ponti eis Rammeum viris εἰnsis sanctum operuit ea piar. c. S. Ambros. lib. 1. de virg. Idem ad vim. Iaps. e. I. Non es memstrata diei sancta ruberectionis , in qua divino aIrari ta obtulim vela dr- , in sanio itaque Dumni μα-ntu Eeeiacta

Dei . . . . . stune Dem υHamine tecta es .

gressum Asertis ad Ereligam marImo pastularem agmine prosequenta , ibique inris diutissimor o a

xionem R. Germa..s dexteram super eaput Virta nis indefesse te uult. Canon. Eeeles. Asrie. Cap. q. Ut Presister in eo DIta Episeopo Virgines non tonsteret . cf optat. Milevit. lib.et. post medium loquens de Felice Episeopo Donatista . e. e. m- prebe sa pueIIa , e.i miream ipse im 'osuerat , se a pauis ante pater vocabatur , nifarie incolare minime dubitavit. Lib.ε. paulo post initium t Iam Diud quamstutium es, ut iam dulum ρνου iens volun

153쪽

xt 4 DE VERO ECCLESIAE sENIU

illo mentionem facit, quod Deo devotis Virginibus impertiebatur: quodque Mitram appellat, ac e lana purpurei coloris contextum fuisse nos edocet. Conqueritur hic de Donatistis , qui virginibus Chrillianis vela in Ecclesia Catholica suscepta dempserant , iisque alia substituerant . sae. pius dein repetit velamenta haec sacra in signum puritatis , quam Virgines iis redimitae profitebantur, data esse . Velum itaque hoc ut Virgines Deo consecratae a saeculatibus distinguerentur : assumptum sitit, atque in signum diversi vitae generis Lisentialiter destinatum. Aliunde velum istud eerta vestimenti species est , quae omnium maxime in oculos incur-το. . p, yst rit. Qui igitur D. de Vert id seu ignoravit, seu tacuit 7 Aut eur indumentii in hoc non exemit a generali illa thesii, in qua asserit Moniales aeque ae Monachos nulla alia adhibuisse vestimenta , quam qui hus vel pauperes, vel devotae iMulierculae uterentur Z Oua ratione tam in dubie affirmare Ualuit : velum partem fecisse vestimentorum, quae profanis O is Mundo degentibus foeminis quoque in usu fuerant

Respondetur argumentis quibus D. de Veri 6sema suum confirmat. Qidquid eruditi sentiani; perieuissem es

omnia naIuraliter, aes liciter explicare .

CIrea septem eapita Doctrinam D. de Vert singillatim consutandam suscepi, quamquam enim plura sint quae censuram flagitent, tamen supersedendum est, ne hoc opus praeter mouum excrescat. Itaque actinstitutam disputationem revertor. Non quidem , ut nova cumulem ar gumenta , ulteriorique confirmatione comprobem ea , quae de mente Ecclesiae in institutione , ct usu caeremoniarum asserui. Sat enim solida , satisque multa me ad systema meum opinionibus D. de Vert contrarium stabiliendum adduxisse , arbitror, illudque tamqu:im verum Ecclesiae Catholicae systema respicio, imo vero contendo me argumentis mi is demonstrationis geometricae vim , ct evidentiam addidisse . Nil, dominus nonis dum mihi satisfecisse videor, ni antea sundamenta, quibus in de Uert innititur , penitu S evertam , argumentaque, quibus coniecturas suas comprobare conatur, landitus convellam .

Discussio haec, quae alteram iusti operis partem eficere posset, pau- eis absolvetur . Fundamenta enim , ct argumenta D. de Vert huiusmodi sunt, lit uno verbo tota lis expediri , opinionumque Rarum infirmitas, Seexilitas demonstrari queat. Quapropter spero me paucis in paginis , quidquid est negotii . consectarum,& ingeniis etiam dissicillimis, maximeque recalcitrantibus satis iacturum . sua itaque argumenta repetit: Primo ab amore simplicitatῖs quam eruditis quibusque acceptissimam esse ait Secundo a verisimilitudine conisiecturarum : Tertio ab inductione : quam ex plurimis Rituali hus, Missali hus, ct Sacramentariis deduxit. Verum amor omnia simpliciter ac naturaliter explieandi eui S eruditi, & ipse D. de Uert praeter modum indulget; nimis infirma probatio est in materia in qua non privata nostra

154쪽

CIRCA SACRARUM CAEREMONIARUM USUM. Hs

studia, sed Ecclessiae sententiam ex suis precibus , Ritibus , Conciliorum dueretis, S S. PP. testimoniis notis patefactam sequi debemus . Frustra adisserat D.de Vert,hunc amorem nimis naturalem esse,atque ipsius plebis atque haereti eorum animis inhaerere. Sed quaeso, an naturam , an de rudi

plebe homines , an Haereticos sequemur circa mysteria quae ab illis aut tolerari, aut intelligi nequeunti At vero me amor Addit D. de Uert, hodieruIs diebus invaluit, eruditis doctisque viris miram in modum plaeet, qui nune demum in omni seientiarum ,-litterarum genere pu ebram illam naturaesimplicitatem quarunt. Haud equidem inficior, quod huiusmodi amor nostrorum eruditorum animos obsederit atque ubique dominatur. Uerum nil magis mihi atque omnibus vere fidelibus lacrymas elicit: ad simplicem quippe naturam recurritur, S sub specioso hoe printextu fides audacter subfoditur, mysteria proterve deturpantur. Tantum abest ut ad veritatem perveniatur. Infelix haec semita heu plusquam necesse sit, teritur . Ine reduli Athei, obdurati religionis cavillatores , Sociniani, Critici turmatim in eam convolant, licet nihil aliud praestent, quam ut sectatores suos in funestissima deturbent praecipitia . An non igitur mirandum quod D. de veri non metuerit se tam periculosae viae committe is re , tantisque naufragiis infame aequor sulcare ξProfecto omni ex parte deteguntur in fidem machinationes , undique temerarii erumpunt Auctores , qui universo Christiano orbi incredulitate sua , immoderataque eriti candi audacia scandalum praebent. Hi omnes cum D. de Uert in normam, & regulam periculosum hoc simplicitatis, ut aiunt, principium proponunt , ct sub specioso titulo omnia naturali , & sensibus congrua ratione explicandi, majoremqtie rchus fidem conciliandi, absque ulla discretione cuncta rejiciunt, quae vel exigua ex parte prodigium , symbolum , figuram n ysticam , aut miraculum redo

lent. Hoc salsum principium in Simonem in sua novi Testamenti explicatione sesellit. Commentarii SS. PP. nimium figurati, mysticique ei videbantur. Volens itaque simpliciora afferre , rudissima quaeque , indignissima , atque humillima attulit. Atque adlaborans omnia ad naturales rationes reducere, deturpavit profundissima religionis mysteria , & amgumenta , quae ad comprobandam Iesu Christi divinitatem quam maxime faciunt, elanguia, & debiliora reddidit. Hoc principium , Vandalium Secum eo Seriptorem Gallum styli elegantia percelebrem in errorem induxit . Uterque , dum cuncta naturali simplicitati, humanaeque fidei magis consormare studet, universa temere , S absque landamento reiicit, quae constans Patrum traditio , ipsa meliorum prosanae Historiae Seriptorum

authoritas , omnium saeculorum, nationum, populorum , hominum una. nimis persuasio nos de potestate Daemonum in reddendis oraculis edocuerat . Falso hoc principio abreptus est vir ille ca) qui non erubuit, parvo abhine tempore, in conspectu totius orbis, non sine summo universae Christianitatis standalo publicis in thesibus propugnare, Crucem portentosam , quae Constantino in aere apparuit, eique igneis literis victoriam contra Maxentium Tyrannum augurata est , nihil miraeulosi in se

155쪽

11ς DE VERO ECCLESIAE sENSU

continitisse , nihilque aliud quam paretium fuisse , est. Elum videlicet natu ratem Solis radiorum nube quapiam reflexorum . Hoc denique salsum principium , Spinosam , Tolandum ca) Clericum , ct sexcentos alios contumacis incredulitatis viros , vulgh spiritus sortcs dictos , fefellit, qui specie conciliandi maiorem sidcin Historiae exitus Israelitarum ex pto , Omnia ea sustulerunti, quae in transitu Maris rubri , aliisque populo Judaico a Deo exhihitis prodigiis, miraculosa reperiuntur . In vanum hi vires suas in id intenderunt , ut cuncta haec naturali, & sensibili ratione explicarent, & quamquam infirmitatem conatus sui probe cognoverint , non tamen veriti sunt contra apertissimos Scripturae locos coniecturas suas ut temeritate plenas, ita soliditate destitutas in Lucem publicam pro

ferre s

omnes hi Auctores heu nimium quantum in omxi litterarum tener simplisitatem , ct naturam feeuti sunt, sed an propterea veritatem sunt assecuti Z Ipsorum mens falsis hisce opinionibus illecta in errorem acta est, S error hic toti Ecclesiae scandalo extitit. Quo igitur animo D. de verestinestum hoc persuadere audet principium , quod illos in transversos duxit tramites Zaut nobis tam periculosas ad sequendum proponit semitas pn ut ipse huic viae pergit insistere IIlum equidem homini comparo qui

circa profundissimi barathri marginem Terram scidit. An forsitan exemplo suo nos ad eandem fortunam tentandam perducere credit pQuamquam hoc principium non modo periculosum est, sed etIam salsitate Iaborat Id D. de Vert nequaquam comprehendit nec tamenta, tanto ratiocinio opus est ut comprobetur, aut comprehendatur. Quid

enim nostra Religio aliud est, ut jam supra innui . quam Religio mysti ea, in qua Deus non nisi sub prolando symbolorum velo se visendum praebet. ln qua stratiam suam invisibilibus viis diffundit, in qua Euan stelium nobis non nisi obscura proponit, in qua denique spes nobis non alia hona promittit, quam quae captum nostrum effugiunt. Itaque cultum nostrum merito ex symbolis constare necesse est , cum ille spei, fidei, sanctificatio nique nostrae correspondere debeat. Verum quidem est, spiritus illos sortes tenebras has aversari. Omne mysticum necessario etiam Ohscurum est, nee satis horum curiositati sacit , quae Omnia intime perserutari, examinare , comprehendere cupiunt. Impediti enim ab innata sibi superbia , ne intellectum suum ad insensibilia credenda constringant, unice rebus num sub sensuq eadunt evidentesque sunt fidem praestant, nos vero qui

eantivamus intellectum in obsequium fidei hae nostra simplicitate gaudemus . Amor senshilium, Si naturalium rerum nos nequaquam eo abripit,

ut quid Iam fidei, quam docenti Ecclesiae debemus , ossiciat. Quidquios 3 s pro nonat, mysteria, symbola , miracula , omnia denique ab illa proseiseentia , eredibilia nobis sunt, atque sic securius longe etsi per obscuras ducti semitas procedimus , quam dum fatuos illos ignes, tillaciaque Iumina sequimur , quae noster intellectus nobis Offert . Hane sententiam de hoe amore omnia simpliciter, ac naturaliter explieandi de qnci D. de Vert tantnm gloriatur, ferre debemus . Videamus nunc , quid de verisimilitudine suarum conjecturarum sentiendum sit.

156쪽

CIRCA SACRARUM CEREMONIARUM USUM. IIT . L. Secundum D. de Vert argumentum. Verismilitudo suarum

conjecturarum . me conjecturae quamcumque verisia

misitudinis speciem praefeserant, saepius Hylo

riarum testimonio confatantur. V Eristini litudo hae e coniecturarum alterum Uertii esscit argumentum . Uerum neque hoc magis securum magisque concludens praecedenti est. Non equidem ignoro coniecturas suppetere , quae aliquando tantam verisimilitudinis speciem praeseserunt, quaeque tam proxime ad veritatem accedunt, ut incautos iacile in errorem abducant. Fallax quidem splendor assensum eorum extorquet, qui veritatem penitus penetra re nequeunt, & absque magno negotio persuadentur, ut coniecturam aliquam pro vera suseipiant, quia est vero sinitiis. Hoc ipsum D. de Uert - fellit , qui aliunde ab omni mystico sensu abhorrebat. Sic cerei meridiano Sole accensi illi praeter modum displicebant, nec patiebatur eos usurpari in signum obsequii erga Deum , aut in symbola charitatis , quae lucida semper, S ardens in cordibus Fidelium flagrare debet. Ast, cum illi as- firmatur luminum usiam ad dispellendas tenebras sui sie introductum a necessitate, promptus ad hanc amplectendam sententia in advoIat. Crederes illum e tene hris ad clarum lucem exiisse , ita sibi in sallaei hoc invento gloriatur , ita si hi arridet. Atque novam hanc veritatis , ut ille arbitratur , indagandae viam , omnibus tanquam certissimam semitam proponit,. qua ducti caeteras etiam Ecclesiae caeremonias explicare sacile possint; verum sui damentum hoc quo systema suum innititur eo facilius prosternam, quo clarius illi monstravero coniecturas suas vanar, falsas, insus

cientes, imo nonnunquam ridiculas esse . Primo assero , quemcumque demum ver; sucum, qua meumque certi

tudinis speciem conjecturae hae praeseserant, iis non esse sidendum . Cum iactata tac verisimilitudo haud raro a veritate Historica refellatur, & lucidissimus ille splendor saepe imo saepissime a viris accuratius rem indagan tibus fatuum lumen esse deprehendatur . Qn id de Veteris Testamenti caeremoniis dici non posset uti vellem , si D. de Vert prinei piis facile omni mysterio spoliari possent, atque naturaliter explicari, quam quidem rem ipse D. de veri iam sufficienter praestitit circa thymiamata, ac lucernarum usum,circa impositionem manuum, Sc effusionem olei a Iacobo in modum saerificii peraAam 7 Ouantas non-ego alias caeremonias explicare ea dem ratione possem ZQuid enim obstaret, ne dieam, ideo praeceptum fuisse , ut ignis in usum altaris incensbrum ab altari holoea ustorum sumatur , quia sibi suere proxima , sicque eommodi rationem habitam Z ideo Agnum Paschalem mense Nisan ab Israelitis comestum fuisse , quia eo anni temnore animal istud magis obvium Ideo assatum,quia ita praeparatum magis sapit Z ideo

prebram ablutionem institutam, quia mundities sanitati conducit ideo

Sacer

157쪽

v. s.

Saeerdotes vestes laneas portasse , quia indumenta haec & magis commuis nia , ct temporibus illis magis accommodata Z Ideo denique Supremum Pontificem caeteris pretiosora , auroque & purpura vestimenta intertexta gestasse, quia eaeteris sacrificulis ditior, ae opulentior fuerat Z Uerum neque meae, neque D. de Vert conjecturae solidae sunt, & utraeque a veritate quam maxime discedunt. Quod Historia lux temporum, & passim occurrentes s. Scripturae abunde demonstrant. Nihilominus uniὐeris hae coniecturae speciem quamdam verisimilitudinis praeseserunt, ut vix dubitandum sit, eas avide ab illis abreptum iri, qui cum D. de Uert omnia mysteria e medio tollere cupiunt, omnesque explicationes symbolicas

aversantur.

Idem prorsus sentiendum est de ritibus Ecclesiae Iesu Christi ,& doconiecturis , quae eos ad originem simplicem, & naturalem reducere vi dentur. Quamcumque demum veri speciem coniecturae hae praebeant. quantumvis probabilia argumenta appareant, quae ad novas institutionis rationes effngendas faciunt , saepissime tamen a Veritate quam maxime abhorrentia esse, tum aecuratiori indagine, tum Historiarum certissimo testimonio evincitur. Atque ut rem exemplo illustrem: In nostris Eccleissis Psalmi alternis vicibus, ae duplici choro cantantur. Huius consuetudinis causam dum mecum perpendo , primum mihi occurrit, id verisimiliter fieri, ut eantores sibi mutuo solatio sint: cum alias metum dum foret, ne continuato labore exhausti deficiant, atque ante praestitutum preis

cum tempus absolutosque Hymnos psallendi finem facere cogantur. Nihil profecto hae eoniectura argutius, nihil verisimilius , quam etiam D. de Uert ambabus manibus suscepit, atque se nullam aliam consuetudinis huius causam proferre necesse duxit. Nihilominus , si Ritus hujus originem accuratius perscrutati fuerimus , coniecturam hanc esse salsissinam experiemur; cum Historia Ecclesiastica toto coelo diversam, ac dignitate mulisto nobiliorem rationem suppeditet. Socrates quippe nos edocet S. Igna. tium Episcopum Antiochenum in ecstasim abreptum Angelos Dei laudes aIternis choris modulantes vidisse , indeque permotum , ut in terris imitandum praeciperet, quod in caelis fieri observasset. Haee in Eeelesia Graeca reciproci, mutuique cantus origo extitit, indeque Sancti Ambrosii tempore in occidentem haec consuetudo traducta . Cuius iam antea IaVeteri Testamento exemplum Cherubini a Propheta visi exhibent, qui alternis vicibus verba haec : Sanctus , Santius, Sanctus Dominus Deus exereituum suscipiebant. Ast coelestes Spiritus hac requie, mutuoque solatio opus habuisse nemo certe contendet. Caeterum ad aevum usque Sanincti Ignatii in Oriente , ct S. Ambrosii in incidente nulli unquam morta Ilum occurrit cantorum lassitudini alterna hac modulatione subrinire . Unde manifestum est , hane psallendi consuetudinem nequaquam a necens late se mutuo sublevandi introductam fuisse: Itaque omnis conjectura evanescit quae quamquam verisimillima videatur, tamen a veritate Io gissime abest. In pedes, nos Missae tempore erigimus, dum Diaconus Evangelium legit , imo ab altari nos ad Lectionis suggestum convertimus . Quid magis ad rem hane explicandam aptius, quam ut dicamus, naturalem re

158쪽

CIRCA SACRARUM CAEREMONIARUM USUM .

rum ordinem exigere , ut oculos , corpusque in eum convertamus, quem

audire cupimus , necesseque esse, ut erigamur, si cuipiam proximiores fieri volumus λ Adde his unum, alterumve duodecimi, aut decimi quinti saeculi rituale, quod eandem , licet ineptam, hujus rei rationem profert, Geometricam D. de Vert subministrabis demonstrationem. Nihilominus, si consuetudinis hujus originem accuratius indagaverimus , conjecturae falsitas clare elucebit. Author Constitutionum Apostolicarum, qui inter vetustissinos, qui nobis suppetunt, Scriptores merito numeratur , aliam nobis Ionge causam innuit. Id enim ob venerationem fieri ait : & prosectos aut necessi- Lib.a.. p.rr. tatis, aut commodi ratio habita fuisset, idem in audiendis Epistola,Lectionibus , ct Prophetiis, quae pariter in e Iato quopiam loco, E saepe in eoisdem , quo Evangelium legi consueveruat, obtigisset L Verisimilitudo igitve eonjecturarum nequaquam firmum veritatis praestat argumentum , neque his temere,& absque metu solidaque trutina inhaerendum, cum tam sepe in errorem inducant ἀ

Ssero secundo Ioco , confecturas D. de Uert, in quibus sibi tantum placet, raro, imo vix unquam ad explicanda& nostra caeremonias

Prosecth pIures usurpan tur eaeremoniae, quas quocumque conjecturarum adminiculo penitius exolanare nequivimus. Non inficior quidem earum subsidio aliquas circumstantias explicari , quin imo concedam nonnullis hac ratione satisfieri is Uerum sepissime haeret aqua , cum hujusmodi eonjecturae a docti adversarii agressionibus tuendae sint, qui superficiem solum , ct corticem secta lites medullam negligunt, neque rem intime pe serutari curant. Verisimile D. de Uert videbatur aquam solum non vero vinum in Missae saerifieio benedici, quoniam in recitanda oratione se Deus qui humanae e. To butur quod in his verbis reperitur - Da uobis per huius aqua, O vini cte. . ac Sacerdotem ad designandam crucis signo praedictam materiam determinat, tunc pronunciatum aqua in vinum iam calici insusum immittitur. Itaque c- determinatur Saeerdos adhenedicendam soIam aquam, eum jam vinum sit adhibitum. Haec illius eo nyctura est: ast sciscitor ab eo, cur in Missis Mortuorum neque vinum, neque aqua henedi eatur ξ Hoc velim ut suis hi L eoniecturis Detus huici quaestioni respondeat. Campanarum usum D. de Vert part ratione a se a necessitate adscia 6 i. pag. 3.seit , neque iis assentitur, qui eas in signum moestitiae , aut laetitiae , vel T P εν ad amplifieandam festivarum solemnitatum pompam adhiberi credunt. Si vero quaeratur cur pulsentur . congregato iam fidelium coetu , ut sit , dum Hymnus Te Deum canitur in fine Matutini, aut tempore Antiph narum O. vulgo appellatarum, D. de Uert nequaquam titubat, sed prom Plus

159쪽

ptus respondet, id fieri, ut primo in casu Fideles ad Laudes, seeundo vero ad Completorium invitentur. En coniecturam , quam verisimilem arbitratur, quae tamen re ipsa veritate caret. Si enim ideo ad Te Deum Campanae pulsantur , ut Laudes populo annuntientur , id semper , etiam cum Hymnus ille intermittitur, in fine Matutini fieri deberet. Si propterea ad Antiphonas Adventus o. campanae resonant, ut Christiano gregi ingruens Completorium innotescat, id pariter post Nativitatem , dum Antiphonae eae absunt, proxime ante Completorium usu veniret. Caeterum cur in solemni oribus Missis campanae ad Gloria in Excelsis pulsantur, cur aeris hic clangor magis certis quibusdam aut officiis, aut diebus festis, quam in aliis frequentaturὶ Cur major notarum sonitus, crebrio que harmonia festivis, quam Feriarum diebus ὶ Hic certe rationes a phy-sca , ct necessitate ductae haerent, omnesque conjecturae collabuntur. Reri currendum ad rationes morales est, quidquid D. de vere obstrepat, ae re

nitatur.

Ita de pIurimis aliis ritibus dicendum est ad quos explicandos coniecturae seu a necessitate , commodo , decore , seu a Judaeorum, aut Ethnicorum ritibus desumptae, nihil lucis afferre possunt. Torqueamus licet ingenium nostrum curiosis speculationibus, nihil tamen in νeniemus , quo a nobis satissaeiat. Et ipsi D. de Vert,qui omnia se perscrutari possie arbitratur, quantae non se obtulere caeremoniae, quae ipsum fateri coegerunt, omnia in iis ita obscura, ita tenebris obsita esse , ut propriis opinionibus diffidat, & in iis indagandis non nisi palpitando , ipsius Perba sunt, pro-eedat 3 Qitiamvis sexcentas infirmissimas coniecturas nobis obtrudere nota dubitaverit, quot tamen adhue myriades caeremoniarum intactas reliquit Z Non aliam ob rationem , quam quod coniecturarum suarum sontem exhaustum viderit, atque sic certissimum nobis praebet argumentum asserendi, hune suum ratiocinandi modum nequaquam ad explicandas nostras caeremonias lassicere.

. LII. Conte rue a D. de Vert allatae nequaquam veri speeiem , ut ille arbitratur, praes erunt. Quindecim felecta hara in

co ecturarum Exempla, e quibus earum ridicula absurditas eticescit. O Uod nos a coniecturis, quibus D. de Vert tam vehementer sibi gloriatur , magis adhuc deterrebit, sunt absurdissilini illi , imo vero S ridiculi errores in quos prolapsus est, qui cum omnem fidem excedant operae pretium aliqua exempla in medium proserre , neque credi Possunt, nisi eorum exempla asseram. En quindecim accipe ex caeteris selecta,quae clare demonstrahunt,eum quaecumque in mentem sibi venerint etati isse , nulla habita veritatis, probabilitatis , aut verisimilitudinis ra

tione .

D. de veri crediderat, levissinio pulsandi innixus landamento , usum

160쪽

CIRCA SACRARUM CAEREMONIARUM USUM. Get

pulsandi Campanas pro defunctis , nequaquam eorum causa introductum fuisse , sed in gratiam agonizantium, at deinde consuetudinem sensim invaluisse, ut pro mortuis pulsarentur Campanae , quae antea non nisi pro morientibus pulsabantur. Redeamur, inquit , ad veterem usum eampa.

nas pulsasdi pro morientibus,eumque hodiernae eometudinisubstituamur, O constabit , hune morem primo insitatum fuisse ut Fideles ad faudendas pro agonizantu 1 preeer excitarentur . Uerum an mortuis nulla

suffragiorum est necessitas ὶ annonaequum, ut Fideles ad dicendas pro

eorum requie orationes inritentur ra. Ab antiquissimis temporibus Nativitatis Dominieae festivitate , quemcumque in diem incidat , carnibus vescimur et cujus consuetudinis rationem hi orius III. P. H. ab Episcopo Pragensi interrogatus reddit , dignitatem videlicet, & excellentiam diei. Displicet moralis haee causa D. de Uert, qui suo iudicio carnem manducari arbitratur ob allusionem ad Incarnationem Uerbi, quod Caro factum est. Vadem sententiae pro- dueit Matthaeum ca) Parisiensem , quem auctorem Uirum videlicet Sseientia rituum Ecclesiasticorum, di ordine temporum hoc Pontifice longe inferiorem. 3. Candelarum solemnitate , vulgo Purifieationis die , incensi in pro

cessione portabantur cerei. Hanc caeremoniam D. de Uert a verbo Lumen quod in Simeonis cantico legitur proficisci credit. Id ille absque ullo altero, quam sui ipsius testimonio obtrudere audet: eum tamen nobi . constet sesti vitatem hane a quinto jam saeculo eadem accensorum cereorum solemnitate in Ecclesia Hierosolymitana obtinuisse . Eo vero tempore hae allusiones nequaquam in usu fuerunt , & S. Eligius , qui septimo saeculo floruerat , nos clare edocet cereos hos Purificationis die assumptos sui sese , ut ethnica Lupercalium superstitio , quae necdum penitus aboleri po tu erat, sacris his caeremoniis obliteraretur . Credebant enim ethnici se ardentibus his candelis , quas in honorem Panis , ct Februae circumserebant , a criminum suorum labe purifieari .

4. Quarta inadragelimae Dominica maiori quadam solemnitate e Iebrari solet. In quo D. de Vert nullum aliud mysterium reperit, cui singularia haec laetitiae signa adscribi queant, quam Perba Laetare Hierusa lem , quibus introitus inchoatur. Equidem, si maiori antiquitatis scientia praeditus fuisset, longe aliam gaudii, & solemnitatis causam attulisi

sit. Non ignorasset enim medium Ouadragesimae tempus olim diem sui si se laetitiae, ut etiam nune apud Graecos sub nomine, infindi λιητι. Scivi siset eandem solemnitatem a Latinis in proximam Domini eam transsatam fuisse: atque ex hinc multo aptius , quam secit, veram rationem

Iemnitatis, & Iaetitiae huius diei intulisset. Aecedit hue quod festo hoc

die aurea Rosa a Summo Pontifice certo ritu benedicatur. Quae caeremo nia, cum iam ab undecimo saeculo invaluerit, non parum adaugendam

hujus sesti Witatis Iemnitatem omnibus illis Eeelesiis contribuere debuit, qui ritus suos Romanae sedi consor mant . s. Arbitratur D. de Vert non aliam ob rationem in benedictione Ce- rei Paschalis ei thus, seu incensum inseri, quam ob perperam intellecta ver

SEARCH

MENU NAVIGATION