De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tudines , hinc observantiae ac Ritus cum Civiles eum sacri non pauci vel fortuith invecti , vel oscitantiae, ac ignorantiae originem suam debent, vel consuetudini radicatae , aut occasioni, aut necessitati , aut naturali propensioni verba sermonemque suum gelliculatione apta concomitandi. Haec consuetudo cum nihil perniciosi , ac superstitiosi continet, atque firmata videtur , nec positive reprobata , tum rationabilis erit, & legit tima, maxime si accedat Ecclesiae positivus consensus, qui in publicis Tabulis, 3c Conciliis expressus contineatur. Sed ut perniciosi, ac superflui cultus natura rectius intelligatur, advertendum est coeremonias ex fine, effectibus, & significatione considerandas esse , atque de illarum

natura ex adjunctis praedictis aliisque dijudicandum ; qu ties itaque finis est perniciosas, effectus malus, significatio

falsa, toties ipsa ceremonia mala erit, & improbanda. XVII. His generatim delibatis , ut propius ad quaestimnem veniam, & meum systema proponam de vero Ecclesiae

spiritu circa Sacrarum Coeremoniarum usum, observandum censeo cum Natali ab Alexandro Theol. dogmaticae moralis lib. a. cap. I. art. 2. Rerum omnium, quae sensibus percipiuntur, duo esse genera. Aliae enim ob id inventae sunt, ut aliquid fgnificent: aliae non alterius rei significandae ; sed sui

tantum causa effetnae sunt. Posterioris generis sunt omnes Pene res quae natura constant : Prioris vocabula rerum , scriptura , vexilla, imagines, tubae, & alia h. m. Nini si vocabulis vim significandi detraxeris , sublata videtur esse causa,

quamobrem vocabula instituerentur . Signum autem ex Aug.

lib. a. de Doctr. Christ. cap. I. Est res praeter speciem , quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cognitionem venire. Signorum alia sunt naturalia, alia data . Naturalia sunt, quae sine voluntate , atque ullo appetitu significandi , praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt. Sic sumus significat ignem, motus animi vultus indice proditur. Signa data sunt , quae sibi quaeque viventia invicem dant ad demonstrandos quantum possunt, motus animi sui, vel sensa, aut intellecta quaelibet. Signa autem haec vel sunt ab hominibus vel a Deo instituta, illorum quaedam sunt speculativa , quae tantum significandi gratia ob oculos hominum proponuntur ,

alia practica, quae aliquid significant pariter , & efficiunt . Signa autem haec data ideo instituta sunt, quod sapientia divi- Duiliroes by Coos

22쪽

divina unicuique rei provideat secundum modum suum , est autem connaturale homini ut per sensibilia perveniat in cognitionem intelligibilem: signum autem est, per quod aliquis pervenit in cognitionem alterius , unde cum res sacrae, quae per Sacramenta significantur, sint quaedam spiritualia, & intelligibilia bona , quibus homo sanctificatur, consequens est, ut per aliquas res sensibiles fgnificatio Sacramenti impleatur : Sicut etiam per similitudines sensibilium rerum in divina Scriptura res spirituales nobis describuntur . S. Th. 3. p.

quaest. 6O. art. q.

XVIII. Sed cum signa plures notiones excitare possint, hinc plures sensus vocibus subjecti esse possunt , primarius is est , qui litteratis, historicus, seu naturalis audit. Talis au

tem erit ille , quem voces primum significant, cum ad eam notionem excitandam illae sint institutae . Illa vero significatio , qua res significatae per voces iterum alias res significant, dicitur sensus spiritualis, qui super literalem sundatur,& eum supponit . Figuratus autem & metaphoricus sensus revocatur ad unum ex dictis , secundum acceptionem impropriam & translatitiam vocum , vel rerum . Est & alius sensus vocum , quem adcommodatitium adpellare placet, Rarbitrarium, cum scilicet voces usurpantur improprie, & ea. rum significatio extenditur, & adcommodatur ad alias res, praeter sensus dieios. Quod de vocibus idem servata propor tione , de rebus, & actionibus dicendum occurrit, quae naturalia sunt signa nos ducentia in cognitionem Dei, 3c aliarum

rerum, puta hominis cogitationum, & voluntatum &c. ut n. I a. abunde .

XIX. Sunt autem signa data, ac speculative, seu practice significantia quando ita sunt instituta ex Dei , vel hominum placito. Ut autem talia sint, speciem quandam, & mmilitudinem habeant, oportet ac analogiam cum exteriori significatione . Si enim Sacramenta Aug. ep. 39. al. 23. ad Bonifactum quandam similitudinem earum rerum, quarum Sacramenta funx, non haberent, omnino Sacramenta non essent: Exempli gratia, Caro abluitur, ut anima emaculetur ; Caro ungitur, ut anima consecretur, Caro signatur ut anima muniatur, Caro manus impositione adumbratur , ut & anima

spiritu illuminetur, Caro Corpore , & Sanguine Christi vescitur, ut & anima de Deo saginetur Tertuli. de Resurres .

23쪽

e . 8. . Litteratis igitur , & naturalis illarum actionum,& rerum sensus is erit , ad quem proxime designandum sunt institutae , vel assumptae. Spiritualis vero ille erit , quem immediate excitat res per illas significata , atque hic fundatur super litteralem , & hunc supponit. Ad commodatilius demum sensi is & arbitrarius est significatio extensa , & adcommodata ad alias res ab instituente, vel agente non intentas , seu praeter auistoris scopuna, & intentionem. XX. Adcommodatitii sensus in spirituales , quin & naturales transeunt , quando veluti communi consensu, eorum potissimum , qui instituendi signa , iisque significandi vim tribuere possunt , nonnisi ad talem Rena, vel Rei significationem designandam usurpantur. Transitus hic sensus accomodatitii lad sensum spiritualem constare debet, neque temere asseri; lconstat autem vel expressa, & legitima auctoritate Ecclesiae, vel tacita rati habitatione , & conniventia. Ut expressa auctoritate constet , Canon aliquis Ecesesiae producendus est , vel Tabulae publicae testimonia clara; tacita rati habitatio & con- niventia comprobabitur, si quando communiter sensus hic adcommodatilius usurpatur ut legit timus naturalis , neque Ul-

.a alia subest rationabilis caussa , quare ritus , vel actio illa lusurpetur praeter rationem adcommodatitiam ) qiuae non sit inimium extorta , & omnino aliena a sensu litterati , vel spi- rituali, quin sit analoga rationi accommodatitiae . lSensibus adcommodat iis , ac impropriis ad pietatem fovendam , & nutriendam potissimum in Idiotis Interpretes& Liturgici scriptores, Concionatoresque communiter delectantur, quorum consilium nemo laude dignum non judicat, quando prudenter id faciunt , scilicet litterales , ac naturales lsensus omnino non praetermittunt , nec illos privata auctoritate submovent , atque idoneae rationes petitae ex Rerum Personarumque adjunctis iis caussam tribuunt , ut proprietate sermonis abutentes, notiones vocibus , ac Ritibus peculiares subiiciant , qtiae notiones Ecclesiae spiritui expresso in Conciliis, lac Ritualibus Tabulis consonae sint, & Analogae. Quod sine- :cessaria hac prudentia abutantur , periculum erit ne animae lmiserabilem inducant servitutem , qua signa pro rebus acci piat , & supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non possit. Sub signo etenim iservit , qui operatur & veneratur aliquam rem significantem, l

24쪽

nesciens quid significet: qui vero aut operatur, aut venera tur utile lignum divinitus institutum, cujus vim, significationemque intelligit, non hoc veneratur, quod videt , & transit ; sed illud potius, quo talia cuncta reserenda sunt. Talis autem homo spiritalis sv liceat mihi Augusunt verba lib. 3. de Doctrina Chrip. eas. s. σ 9. usurpare, in ad praesens insitutum adcommodare & liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa revelari, quorum jugo edomandi sunt. Tales autem spiritales erant Patriarcha:& Prophetae, omnesque in Populo Ilrael, per quos nobis Spiritus Sanctus ipsi scripturarum & auxilia, & solatia subministrat. Hoc vero tempore, posteaquam Resurrectione D. N. manifestissimum indicium nostrae libertatis illuxit , nec eorum quidem signorum , quae jam intelligimus , operatione gravi onerati sumus, sed quaedam pauca pro multis , eademquo . factu facillima , & intellectu angustissima , & observatio

ne castissima , ipse Dominus , & Apostolica tradit disciplina &c. XXI. Coeremoniae itaque omnes christianae atque Ritus omnes cum ad finem aliquem sint ordinatae , ex eo rationabiles illarum caussae assignari debent & possunt , quod enim est ad finem , oportet illud sit proportionatum fini, hinc ratio eorum quae sunt ad finem sumitur ex fine , sicut ratio dispositionis serrae sumitur ex sectione , quae est finis eius . Quoniam autem Sacramenta instituta sunt primo ad effectus supernaturales , & spirituales practice significandos, rationes Sacramentorum litterales inde desumendae sunt ; uti Sacramentalium ex moralium effectuum significatione sive excitatione ; Sacrorum autem disciplina cum ad hoc ordinetur , ut homines Deum , ac divina in reverentia habeant , ex divino cultu rationem desumant oportet; habet enim hoc humanus affectus, ut ea, quae communia sunt, & non distincta ab aliis, minus revereatur, ea vero , quae habent aliquam excellentiae discretionem ab aliis, magis admiretur , & revereatur. Exinde enim hominum consuetudo inolevit , ut Reges, & Principes, quos oportet in reverentia haberi a subditis, & pretiosioribus vestibus ornentur & etiam ampliores,& pulchriores habitationes possideant. observantiarum autem, ac Rituum caussa, & ratio litteratis desumenda est ex necessitate commodo, ac decentia, vel quia dispositiones sunt,c . seu Disit iroo by GOoste

25쪽

seu fgna , seu effectus interiorum . Vid. S. D. I. a. q. Io 2. de caussis coeremoniarum veteris legis disputantem. XXII. Verum cum modus in rebus seruaudus sit , ac virtus in medio consistat, Christianus homo in exquirendis, ac exponendis caussis, ac spiritu Coeremoniarum & Rituum , caveat ne cathedram sibi indebitam usurpans, ac super mensuram iuris sui augeri affectans, Geremonias seu Ritus hujus vel alterius loci seu temporis , legit tima Ecclesiae auctoritate probatas, seu toleratas censor rigidus castiget, vel sugillet, neve obsoletas restituere, seu vigentes antiquare privata audioritate pertentet. Multo magis Religiosus homo alienus esse debet ab inducendis novis Coeremoniis, seu Ritibus, quibus plebem christianam in servitutem redigat carnalem . Ex salutari hoc monito nolim inserat quis Ritus , ac Coeremonias , quibus Ecclesia Catholica utitur in Religionis officiis rite, & honeste implendis, esse improbandos, vel uti superinstitiosos, seu inutiles arguendos. Et si enim Pagani , ac Iudaei Ritus aliquos nostris adfines habuerint, non rei te tamen colligitur, illos rejici debere, prout ab Ecclesia usurpantur. Si quidem totus ille externi cultus apparatus ex obiecto , dc fine estimandus est, atque ex Religionis, in qua frequentatur , veritate . Vide dissertationes nostras , ac Praefationes prioribus Codicis Liturgici tomis praefixas . Ast aliquorum , Rituum ratio cessavit, cum enim ob necessitatem seu decentiam illi fuerint inducti, variata exteriori disciplina, illi Q. perflui videntur, & inutiles. Respondeo. Ecclesiae iudicium

esse de Rituum ratione, lautilitate, ac observantia; quamobrem, etsi ratio illorum cessasse videatur, Ecclesia illorum , observantiam & utilitatem urgere potest , ac urget prudentissime, quo & majestas Religionis commendaretur, & mentes

fidelium per haec visibilia signa pietatis ad rerum spiritualium

contemplationem excitarentur, & origo, ac historia, seu status antiquus ipsius Ecclesiae ob oculos fidelium poneretur. Si enim in rebus humanis ac politicis, prudentia dictat, ut antiquitatis ac familiarum memoriae , ae insignia conserventur sive ad eruditionem juniorum, R incitamentum, sive ad nobilitatem declarandam, sive demum, ut historia rerum teneatur, quid prohibet in Ecclesia conservari Ritus , quibus Christiani incitentur, erudiantur, christianae originis, R Ecclesiasticae historiae monumenta doceantur Ex iis quae hactenus. dixi

26쪽

dixi Canonem 4. ita effero. Di i ina quoad Rhus se eaereia monias exteriores poti mum quibu/ Ecclesia utitur in Reli-oionis ossiciis publicis implendis fundata es in eausis sim iei-bus , ae desumtis plerumque uuiversis aut ab usu veterum , aut a s militudine actionum eum vocabulis , in reciproco or dine voeabulorum eam actionibus , aut quod nec Ias , δε- eorum, commodum praedicta incia ritὸ implendi Ita ρο- salaret. Hune canonem damnat in Vertio cl. Suessonensis Episcopus, verum nescio an iure et duo itaque disputanda mihi essent, primum , an argumenta , quae proponit Suessionensis canonem nostrum petant ; alterum an errores Vertii , ut ipse dicit , bene consutaverit , sive an secundum canones a nobis propositos Uertius multos Ritus bene exposuerit. Sed ad singula descendere, & ritus exteriores omnes historice representare, earumque origines , ac sensus declarare cum longum sit, idcirco, ut Canones nostros propugnem & declarem, nonnihil de symbolorum usu quoniam Suessionensis totus videtur in tali usu comprobando in Religionis ossiciis exponere censui. Et si enim ex iis, quae dixi satis superque talis usus constet, ac declaratus videatur, attamen iuvat claritatis ergo de ipso quaedam subjicere & iectores repetitione quadam fastidio aflicere, ut nimirum confusio omnis tollatur, dc invidia a nobis avertatur. Lectores igitur etiam atque etiam rogo, ut rite pensent canones a me propositos, ac noverint me inVertii verba non jurare neque omnes ipsius conjecturas probare , aut rationes omnes quas ille producit, & explicationes singulas ratas habere. Fateor enim unam eandemque coe remoniam

binas institutionis caussas posse habere, unam litteralem , aliam figuratam , item non dissiteor, quasdam Coeremonias primam institutionis caussam simplicem habuisse , tempore demum procedente, nonnisi ob spiritualem ac figuratam caussam ab Ecclesia suisse servatas, & servari . Postremum arduum ac perdifficile mihi videtur singulorum Rituum veras Origines,& caussas omnes explicpre, unde bene Origenes hom. s. in lib. Numerorum : Eucharisiae sive percipiendae , seu eo Ritu, quo geritur explicandae vel eorum , quae geruntur in baptismo, verborum, gesorumque , σ ordinum atque interrogationum , O respoUonum , quis facile explicet rationem tXXIII. Homo itaque ex duplici constans subitantia ,

27쪽

spirituali una, corporea altera, etsi prius sit animalis, quam spiritualis, attamen cum corpus sit propter animam , per ea quae facia sunt, ac sensibus subjecta, invisibilia Dei intellecta conspiciat oportet, & supremum Dominum veneretur, ac summum bonum prosequatur, finemque ultimum adpetat. Cultus hic Dei non interiores , ac spirituales actius humanos importat solum, sed & exteriores, ac corporeos ; quos interiorum ac spiritualium actuum effectus, indices , caussam, seu incitamentum, signa , ac symbola homines ipso naturae lumine edocti noverunt. De Religionis actibus interioribus , &e x terioribus plura dabit S.Thomas in sua aurea summa, quenti, consule. Hinc in Religionis negocio ea suggessit symbola, ac signa, illosque actus praescripsit prudentia , quibus analoga suggessit in vita naturali, ac civili . Qu emadmodum enim in naturalibus rebus, ac disciplinis, ita & in politicis, & sacrisensim homines sormantur, A ad sapientiam ac Religionem praeparantur; & quidem inspeetis rerum, ac Personarum adjunctis , cum nec omnia serat omnis aetas , nec eadem omnium sit constitutio, R idone itas: inde certe repetenda est origo Symbolorum, Figurarum, Parabolarum , Metaphorarum, AEnigmatum, ac mysteriorum , quae Oratoribus, Philosophis, ac Religionum Curatoribus familiaria fuisse omnes

norunt.

XXIV. Sed quoniam symbolica , Sc arcana disciplina ex

prudentia aestimanda est , hinc varia apud varias Gentes obtinuit , quin & in Christiana vera Religione varias subiit vicissitudines , quas pertexere longum esset ; quamobrem , ut quos canones constituimus, declaremus, atque Suessionensi , quoad fieri potest , consonemus, fatemur hanc Religionis nostrae mentem esse, ut nullam prorsus cceremoniam latissime etiam acceptam nisi ob rationes ex integro symbolicas primitus instituerit, ut ipse contendit pag. ia . . Sed illud subjicimus rationes symbolicas nobis esse quaecumque interiorem cultum indicant, excitant, promovent, Sc animae sanctitatem caussant, sive ex divina, sive ex humana sive ex naturali institutione modo superius a nobis in hac dissertatione expres- . Quod si nobis concesserit, atque pro signo quo-ιumque , accipi posse dederit, non erit certe cur in Uertium tanta animositate , impetu, ac vehementia declamet; L ertius

quidem in multis castigandus sorte erit, ac potissimum , quod Disit iroo by COOsti

28쪽

scintillantes quasdam adhibuerit expressiones, sed si Uertiana expositio ad canones nostros exigatur, facile in amicana cum Suessionensi concordiam redibit. XXV. Dissertationi finem imponere hic decreveram, sed mutato consito quaedam subnectenda censui de vero Ecclesiae spiritu circa coeremonias , qu ae in Benedictionibus, R Consecrationibus, ac orationibus perficiuntur; quarum CCC remoniarum rationes symbolicae cum peti debeant ex illarum

natura, institutione, & fine , facile constabunt , si Ecclesiae publicae Tabulae consulantur , dc Canones nostri prae oculis

habeantur.

Benedicere itaque est bonum dicere ; contingit autem bonum dicere tripliciter S. Thom. len. g. in eas. II. u. si Rom. . Uno modo enunciando, puta cum quis bonum alterius laudat. Alio modo , imperando , 3c sic benedicere per auctoritatem est proprium Dei , cujus imperio bonum ad creaturas derivatur ; ministerium autem pertinet ad Ministros Dei , qui nomen Domini super populum invocant. Tertio , benedicit aliquis optando. Et secundum hoc, benedicere eli bonum alicui velle, & quasi bonum pro aliquo precari . Benedictio igitur Dei significat donorum eius collationem, ac multiplicationem, benedicere enim Dei causat bonitatem . Benedicere autem nostrum est agnoscere beneficia. Nos autem benedicimus Deum , vel benedicimus Deo ; hoc facimus cum laudes ejus confitemur et illud vero peragimus

cum facimus bonum . Benedicimus etiam res omnes sive ratione sive sensu praeditas , sive utrisque destitutas , & quidem vel invocatisὰ, vel consitutivὸ . Priori modo benedicimus, cum nomen Dei super illam invocamus, Deoque religiosum cultum in illarum usu exhibentes, ipsum precamur, ut earum usus nobis prosit ad salutem mentis & corporis: et si enim creatura Dei omnis bona sit , usus tamen creaturarum nec semper nec omnibus bonus est, quin & aliquando aliquibus noxius esse potest, & malus; quare Apostolus monet, ut omnia nostra in charitate fiant, & quodcumque in verbo, vel in opere facimus, sive manducemus, sive bibamus, in nomine Domini, & in Dei gloriam faciamus, quo pacto omnia sani hi ficamus per verbum & orationem . Constitutive benedicimus, cum res , vel personas speciali ratione constituimus , atque

29쪽

que deputamus & addicimus religioso Dei cultui nobis pro

XXVII. Constitutiva haec benedictio , quae Invocativam semper includit, vel physice, ac realiter ita loqui placet

quid operatur in re , seu persona benedicta , cum nimirum rebus, ac verbis a Deo ad talem effectum praetice significandum institutis, a legittimo Ministro rite adhibitis, peragitur, uti contingit in Saeramentorum administratione; vel moraliter, repraesentative, & aptitudinaliter, scilicet cum per idoneum Ministrum certis Formulis peragitur , sive ut aliquid speculati vh significetur, puta sanctitas in Ministris requisita, sive ut res, ac personae idoneae sint, & speciali ratione sensibili divino cultui addictae; uti contingit in Benedictionibus,& Consecrationibus Ecclesiasticis , quae Sacramentorum pro prie dictorum rationem non habent, sed praestat audire S. Th.

I p. g. 8 3. Grt. I. ubi de consecratione rerum inanimatarum Iraechabet: tertium dicendum, quod Ecclesia , Altare, σalia Θ. m. inanimata eonsecrantur, non quia sint gratia δε- Rceptiva, sed quia ex eonsecratione adipiscuntur quandam ni- ritualem virturem, per quam apta redduntur divino euutii , ut silicet fomines devotionem quandam exinde percipiant , ut sint paratiores ad divina , niss hoc propter irreverentiam impediatur . Unde & a. Machab. 3. clicitur . VerΘ Dei virtus uriam es in loco: nam i e , qui habet in eoelis habitationem , τμtator, auditor es Dei illius . Et inde es , euod s

h. m. ante consecrationem emundantur , O exoretrantur , ut i

exinde virtus inimici pellatur . Et eadem ratione secusae ,

quα Savguinis effusone, aut cujuscumque femine pollutae fuerint , reconciliantur , quia per peccatum ibi commissum , Usa- fret ibi aliqua operatio inimici: Propter quod etiam in eadem distinctione i. de consecrat. cap. Eccl. Arianorum apud Gratianum legitur Ecclesas Arianorum ubicumque inveneritis Catholicas eas disinis precibus , o operibus absque ulta mors consecrare. Unde σ quidam probabiliter dicunt, quod per in remum Aeetesiae eonsecratae homo consequitur remissione)n peccatorum venialium , Acut GP per aspersionem aquae benedILIα , quod in Maim. 8 . dieitur, Benedixi Domine terram tuam , remis si iniquisatem plebis ruae, in ideo propter virtutem , puc ex eonsecratione Eeelesiae acquiritur, eon crat is Ecclesia non iteratur. Unde in eadem disinctione ex Concilio

30쪽

NIceno legitur e Eeelesiis semel Deo eo erratis , non debet iterum eonsecratio adhiberi , ni aut σιν igne exustae , aut Sanguinis em one , aut eri quam femine pollutae fueriut'. quia fleui infans a qualicumque Sacerdote in nomine Patris , O Filii, Spiritus Sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari : ita nee locus Deo dicatus , es iterum consecrandui , nisi propter eaussas, quar superius nominavimus et si tamen Idem Sanm mi Trinitatis tenuerint , qui eonsecraderunc , alioquin qui sunt extra Ecclesiam consecrare non possent: sed i cui in eadem disinctione legitur; Ecclesiae , vel ADtaria , euac ambigua fune de eonsecratione, consecrentur; Propter hoc etiam, quo aliquam spiritualem virtutem adipiscuntur per conferationem , in eadem distines. salutam legitur . Ligna Ecclesiae dedicatae, non debent ad aliud opus jungi, nisad aliam Eetiosam , pel igni comburenda , vel ad profectum

in Monasterio fratribus r in laicorum autem opera non debent admitti . Et ibidem legitur . Altaris Palla, Cathedra, Candelabrum , in Velum , si fuerint vetustate confirmata, imcendio dentur e cineres quoque eorum in θυriseris inferantur , aut in pariete , aut in fossis pavimenIoram jactentur,

ne introeuntium pedibim inquinentur. iXXVIII. Constitutiva autem Benedictio talis eum si, consequitur quod bisariam dividi possit , vel enim Sacerdotalis est, vel Pontificalis; quae autem Sacerdotalis sit, quae Pontificalis ex Tabulis Ecclesiae publicis clare innotescet: ut

Vero quandam generalem regulam proponam ad illarum distinctionem cognoscendam placet S. Thomae auream doctrinam recitare ex g. . g. 82. art. I. ubi cum hanc quartam sibi efformasset obiectionem : Praeterea hoe Sacramentum Eucharistiae) perseitur in consecratione materiae : sed alias m rarias consecrare , seMeet Chrisma , O Oleum Sanctum , Oleum benedictum pertinet ad solum Episcopum : quarum tamen consecratio non est tantae dignitatis , sicut eonsecratio Eucharistae , in qua es totus Christar . Ergo non est proprium Sacerdotis , sed filius Episcopi hoc Sacramentam conficere . Reia pondet. Ad quartum dicendum , quod Episcopus accipit potesatem , ut agat in persona Chrisi super Corpus ejus mstia eum, ides super Ecelsam . Duam quidem potesatem non sc-eipit Sacerdos in sua eonseratione, licet possit eam habere ex Episcopi commis one. Et ideo , quae non pertinent ad dispostionem

SEARCH

MENU NAVIGATION