장음표시 사용
31쪽
tionem es oris mUDI, non reservantur Episcopo, eue eonsecratio bulas Sacramenti Eucharistiae ). Ad Episcopum merδpertinet tradere non solum populo , sed etiam Sacerdotibus eo , ex quibus possint propriis inciis uti . Et quia benedictio Chrismatis, σ olei Sancti, olei Infrmorum , aliorum quae consecrantur puta Altaris , Vestium, & Vasorum
praestat quandam idoneitatem ad Sacramenta perficienda, guxpertinent ad O cium Sacerdotum.ideo rates eonsecrationes Est
scopo reservantur tamquam principi totius Ecclesiastici Omdinis. Ecclesiastica porro functio Canonibus prohiberi potest, vel desectu potestatis e speciali , & interiori charaetere dependentis: Sic ordinatio prohibetur Presbyteris; vel desectu ijurisdietionis ; sic interior absolutio peccatorum Presbuteris linterdicitur, Episcopo minime permittente . Vel desectu u- 'triusque. Vel defeetu juris sibi commissi , seu mandati Episcopi, seu alterius superioris. Vel propter decentiam & reverentiam superiori exhibendam. Ex his de se stibus postremus
rem illicitam non invalidam ; quatuor vero priores rem illi citam , & invalidam essiciunt . Itaque , ut dignoscatur anta
haec vel illa consecratio ex ossicio aut potestate sibi delegata ab hoc vel illo peragatur , seu peragi possit , videndum an Episcopis illa sit simpliciter , & absolute reservata , an illis solum , ut Ministris ordinariis. Per Ministrum vero ordinarium , & extraordinarium hic non intelligo Ministrum , qui frequens vel qui raro consecrationem peragit , vel qui ex commissione seu dependenter alio ; sed qui ex ossicio , vel potestate delegata. XXIX. Sed cum Ecclesiasticae Punctiones, ac praecipue Be nediistiones, & Consecrationes ab hominibus impleantur, hinc sensibili aliqua ratione, ac materiali aliquo Symbolo , seu signo perficiantur oportet . Quia vero longum esset singularum iritus exteriores, & sensibiles rationes , ac materialia signa exponere, idcirco communia sere omnibus indicare non abs re judico. Sunt autem Unictiones, Cruce signationes ,&Pre ces. Ab antiquissimis igitur moribus non Hebraeorum modo,
sed & Gentilium repetendus est usus ungendi oleo vid. August. Calmet in Gen. cap. 28. v. I 8. alibi. ) Lapides , Ecclesias, de homines, quod liquor hic communis ac usualis tenacius inhaereat lapidibus, hos firmius ac certius prae reliquis
liquoribus obviis , distinguat , magisque aptos lapides qui
32쪽
Altaria erant ) redderet , ut super eos Sacrificia eomburaniatur . Eo autem magis oleo in Religionis ossiciis uti homi nes maluerunt, quod certis sensibilibus signis religionis ossicia implendi cum opus haberent, oleum adhibere prudenter instituerunt, quod analogiam quandam haberet cum interioribus Religionis effectis , ac pietatis adhibus , & talem quidem analogiam, ut sensibiles eius effectus corpori liniendo, confortando , & fovendo aptissimi essent , hinc sicuti ad humanos naturales usus oleum adhibuerunt, eoque perungi coninsueverunt, sic & in sacris ossiciis , & ad Religionis usus ipsum assumpserunt. oleo autem aliquando Balsamum admiscetur propter fragrantiam odoris, quae redundat etiam ad alios,& licet multa alia sint odorisera , tamen praecipvh accipitur Balsamum propter hoc, quod habet praecipuum odorem , &quia etiam incorruptionem Praestat, S. D. g. 72. GN. 2. ad 3., tu corp. boniam vero omne bonum nobis procedit ex virtute Crucis Christi, hinc Crucis consignatio manualis oratio dicitur; quamobrem cum in Benedictionibus bonum dicamus, &quidem sensibiliter manu rem, vel personam, quam, seu cui benedicimus, designemus, gestus hic manus, qui exprimeret
Crucem Christi, familiaris est Christianis in omnibus cum privatis , tum publicis sacris ossiciis , & quidem ab Apostolicis
XXX. Sed quia organum , quo animi nostri sensa communicamus, lingua est, hinc hujus articulatis gesticulationibus, seu motibus, qui voces audiunt , preces orationesque sundimus, quibus Deum invocamus, Res, ac Personas bene
dicimus , Fidem , Spem , Charitatem , aliosque Religionis
actus exercemus . De oratione itaque quaedam indicanda . oratio cum nobis sit petitio decentium a Deo , sive mentis ad Deum ascensus , sive cordis desiderium & gemitus ad Deum directus, sive locutio ad Deum, interior ac mentalis erit , si mente Deum honoramus , de colimus : vocalis &exterior quando voce , & externis sensibus cultum & honorem Deo deserimus . Sed cum orationis partes discernere subtilioris sit indaginis, duas in qualibet oratione praecipuas partes cum Catechismo Romano par. IV. cap. I. a quibus tanquam a capite manant reliquae , postulationem dicimus, εc gratiarum actionem. Nam ad Deum accedimus, ut cultum
33쪽
et , ac venerationem adhibentes , vel ab eo aliquid impetremus, vel ipsi de beneficiis, quibus assidue ab ejus bonitate ornamur , & augemur, gratias agimus, quod vere dignum , & iustum est , dc aequum & salutare . Frui tus autem orationis multiplices sunt , primus autem , quem inde capimus est Catechi . est. eap. a. ) quod orantes Deo honorem habemus, siquidem est quoddam Religionis argumentum oratio , qua nos Deo esse subjectos profitemur, quem bonorum Omnium auctorem agnoscimus, & praedicamus , in quem solum spectamus , quod unicum incolumitatis , salutisque praesidium atque perfugium habemus. Alter orationis fructus est eorum, quae a Deo postulamus, impetratio, cum enim oratio clavis fit Coeli , ascendit oratio & descendit miseratio. Accedit eo etiam ille fruetus , quod orando animi virtutes& exercemus, & augemus, maxime vero Fidem , Spem , dc Charitatem, ac Humilitatem ; Arma etiam in oratione contra salutis hostes invenimus , accipimus innocentiae voluntatem , & ab omni labe , delictorum omnium imputatione , pur gamur: tandem irae divinae resistit oratio. Haec cum sit orationis natura , atque hi fructus , patent Symbolicae Rituum,& Coeremoniarum orationis vocalis publicae , & exterioris rationes, quae omnes ad necessitatem , assiduitatem , perseverantiam, & devotionem aliasque virtutes interiores comites orationis designandas , vel excitandas revocari debent
XXXI. Duplex porro est oratio Ita S. Thom. a. 2. g. 8 p. art. la. ) Communis, & singularis . Communis quidem oratio est, quae per ministros Ecclesiuae in persona totius fidelis populi Deo offertur : Et ideo oportet , quod talis oratio innotescat toti populo pro quo profertur ; quod non μα ς fleri ,
nys esset vocalis : R ideo rationabiliter institutum est , ut mi
nistri Ecclesiae hujusmodi orationes etiam alta voce pronuntient , ut ad notitiam omnium possint pervenire . oratio vero singularis est , quae offertur a singulari persona cujuscunque sive pro se, sive pro aliis orantis : Et de hujusmodi orationis nece late non quod t vocalis . Adjungitur tamen vox tali orationi , triplici ratione . Primὸ quidem ad excitandam interiorem devotionem , qua mens orantis elevetur in Deum: quia per xxteriora signa sive vocum , sive etiam aliquorum factorum movetur mens hominis secundum appre
34쪽
hensionem , & per consequens secumlum aget hionem . Unde Augustinus dicit ad Probam , Ia I. eap. 9. eire. princium. a.) quod verbis, in aliis Anii ad augendum de derium fanctam nosipsos aeriri excitamus . Et ideo in singulari oratione tantum est vocibus , & hujusmodi signis utendum, quantum proficit ad excitandum interius mentem . Si vero mens per hoc distrahatur , vel qualitercumque impediatur , est M. talibus cessandum e sciod praecipue contingit in his , quorum mens sine hujusmodi signis est sufficienter ad devotionentia parata . Unde Psalmista Psalm. 26. dicebat : Tibi dixit eis meam , exqui et it te faeter mea. Et de Anna legitur i. Regum l. quod loquebatur in corde so . Secund) adjungitur vocalis oratio, quasi ad redditionem debiti ; ut scilicet homo Deo serviat secundum illud totum , quod ex Deo habet, idest non solum mente, sed etiam corpore: inod pra cipue competit orationi , secundum quod est satis choria.
Unde dicitur Oseae ult. Omnem aufer iniquitatem , o secipe bonum , in reddemus vitulos Iabiorum nastroram . Tertia adiungitur vocalis oratio ex quadam redundantia ab anima , in corpus, ex vehementi affectione, secundum illud Psal .is. Laetatum es eor meum , ση exultavit lingua mea.
XXXII. Sed si eommunis, ac publica oratio innotescere debet toti populo pro quo profertur , consequi videtur , quod orationes illae, quae Secretae dicuntur, A reliquae omnes, neque submissa voce , quae a solo orante audiatur , neque fabillentio recitandae sint . Ita nimirum dictitant Novatores, quos Theologi jure, ac merito damnant, & castigant, cum constans Ecclesiae Universalis disciplina obtinea4, ut quaedam Sacrorum ossiciorum partes alta voce , quae a fideli populo audiatur, aliae sub silentio, ea scilicet voce , quae nonnisi aborante audiatur, reliquae demum media veluti quadam voce , quae nec ab omnibus, qui praesentes sunt in loco orationi sacro, nec a solo Orante, sed ab aliquibus, qui circum orantem stant, audiatur, proferantur. Quoniam longum esset hoc argumentum pertractare , idcirco dicimus Praelatos Ecclesiae provido consilio hanc disciplinam probasse, norunt enim tacita illa, dc sub silentio orandi ratione, os orantis facilius me
ditari sapientiam, & linguam ipsius loqui iudicium; unde ut
plurimum illae orationes hac voce proseruntur, quarum origo a devotione orantium repetenda est, cum horum veluti ar-
35쪽
bitrio inductae sint: vel quae praescriptae suerunt ab initio, tali.
quam praeparationes animi orantis,& pro ipsius interiori devotione excitanda: vel illae demum, quae tempore procedente Ecclesia prudentissime censuit tali voce recitanda, cum pro populi instructione seu excitatione, ac aedificatione utile non i dicaverit nec salutare , ut alia voce proferrentur . Ecclesiae autem judicium, R decretum praeserendum privatorum , ac subditorum judicio, de voluntati is unus negaverit, qui Deum
Patrem non agnoscit , nec Ecclesiam Matrem . Media vero voce illa recitantur, quae omnibus nota fieri Ecclesia vel expediens non iudieavit, vel prudenti consilio inhibuit, sunt autem potissimum illae officiorum partes, quae vel Arcani disciplina occulenda quibusdam personis adjudicabat, vel recitantur dum populus fidelis , ac Ministri aliis occupati sunt religionis officiis, quare si altiori proferrentur voce ab iis implendis disturbarentur. Alta demum voce proseruntur , quae per Ministros Ecclesiae in persona totius populi fidelis Deo offeruntur, & haec innotescere debent toti populo, pro quo& cujus nomine funduntur , sive quae ad aedificationem populi sunt institutae, hujus generis solent esse Lectiones, Praeis sationes , & Collisae , seu orationes , quae super populum, collectum in unum recitantur , vel in quibus populi collecta
vota Deo selectis e Scripturis verbis offeruntur.
XXXIII. Sed quoniam debitores sumus sapientibus , Sinsipientibus , Canones positos declarare peropportunum judico, & quo pacto in concordiam revocare satago Suessonensem , ac Vertium , exemplo petito a Thurificationis usu in Ecclesia Catholica frequentissimo veluti ob oculos monstrare contendam e quia vero S. Thomae Aquinatis magna est apud me auctoritas, ipsius doctrinam recit O. 3.p. q. 8 3. art.3. agens praeceptor iste Angelicus de convenientia eorum , fiunt in celebratione Sacramenti EucharisDI, eum sibi objecisset in novo Testamento non esse observandas caeremonias Vereris Testamenti, ad quas pertinebat, quod Sacerdos, O Ministri agua lavarentur, quando ad osserendum accedebant, ut dicitur Exod. go. Ex quod Aaron adoleret Incensum Davs . fragran; super Aitare, quod erat ante propitiatorium . Reia pondet, ad primum dicendum, quod ablutio manuum M incelebratione Missae propter ν everentiam hujus Sacramenti. E
hoc dupliciter: prim) quidem, quia aliqua pretiosa tractura
36쪽
non con esιmus , n s manibus ablatis , unde indecens vid tur , quod ad tantum Sacramentum aliquis accedat manibus, etiam eorporaliter inquinatis ine. Tum ad secundum respondet e dicendum , quod etiam thuri atIone non utimur gu caeremoniali praecepto legis , sed sisut Leelesiae Hatuto: unde non eodem modo utimur , sicut in lege veteri erat statutum. Pertinet autem ad duo: Prim) quidem ad reverentiam hujus Sacramenti, ux filicet per bonum odorem depellatur , siquideorporaliter pravi odoris, in loco fuerit, quod posset provocare horrorem et Meundi pertinet ad repraesentandum essectum
gratiae, qua , Acut bono odore, Chrisus plenus fuit , secundum illud Genes. a . Ecce odor Filii mei , sicut odor Agripleni: Et a Christi derisatur. ad sideles incio Miniserorum,
secundum illud 2. Cor. a. odorem notitiae suae spargit per nos in omni loco : Et Ideo undique thurissato Auari , per quod Chrisus des natur , thur cantur omnes per ordinem. Et I. a. q. lo a. art. q. de Candelabro, & Altari thymiamatis veteris legis haec scribit in responsione ad sextun argumentum , quod sibi objecerat . Candelabrum verὸ erat insiturum ad honorificentiam Tabernaculi, pertinet enim ad magnisicentiam domus, quod sit bene luminina . . . Auare veristΘmiamatis erat institutum , ut jugiter In Tabernaculo esset fumus boni odoris , tum propter venerationem tabernaculi ;tum etiam in remedium faetoris, quem oportebat accidere exessu ne fanguinis , ocessone animalium ἔ es enim , qua funt faetida, despiciuntur quasi milia; quae verbunt boni odoris,
homines magis appretiantur. Hactenus S. Thomae testimoniaia recitavi , quibus Scriptores laudati utuntur ; ut autem doctrina S. Thomae Canonibus nostris consona adpareat , pati ris CARDι NAhis AMPLissi Με , si ex q. a. Praefationis Tom. U. Cod. Liturg. E. V. quaedam exscribam ex iis , quae contra
Johannem Albertum Fabricium , & Dod vellum de Thymiamatum adoletione adserui. XXXIV. Cum homines natura edocti probh nossent su filum thuris foetorem depellere , grato odore sensus adficere, ac spiritus consortare, ut inde vegetiores reddantur adiunctiones suas expeditius agendas , tymiamatum usum adhibue re: cum autem tymiama rarum esset , unde & preciosum, factum est , ut quos grata significatione excipere vel
lent , & speciali cultus signo , iis thus darent . Quoniam ve-
37쪽
rd Deus omnium Supremus Dominus omni cultu dignissimus est , hinc religio homines impulit , ut internis animi ad seistibus ipsum colerent, dc ea exteriora signa adhiberent, quae & honorem designarent , & homines ipsos ad interiores laudatos adfectus excitarent , eosdemque corroborarent , &confirmarent in illis actibus exercendis , 3c ita quidem , ut remotis omnibus contrariis , hominum felicitatem veram, quae a sincero Dei cultu inseparabilis est, importarent. Porro thuris adoletio adeo honesta & conveniens ad laudatos fines visa omnibus sere gentibus est , ut illam in sacris officiis frequentaverint . Cum autem varii hominum essent m res , variae apud eos obtinerent Religiones, hinc Thurifica. tionis diversa apud diversas gentes obtinuit disciplina , seu ritus; qui ritus aestimandus cum sit ex objecto, agentis animo, aliisque adjunctis , culpandus erat in Gentibus, commen-
dandus in Iudaeis, in his quidem laude dignus est, siquidem
ad Dei sanistissimas leges exactus erat, in illis vero damnan- ldus, quod superstitione inquinatus esset , tum quia in hono- rem falsorum divorum assumebatur , cum etiam , quod Gentium quidam Deo opus esse hoc grato odore delirabant, corporeo sensu scilicet praeditos Deos grato hujusmodi odore vere adfici dictitantes. XXXV. Christus Dominus ubi conflavit sibi domum , R Ecclesiam sibi desponsavit , quam ex Hebraeis , ac Gentibus suo precioso Sanguine redemit , & corpus proprium mysticum effecit , quae in spiritu, & veritate Deum Patrem adorans , salutem consequeretur : haec Christiana Ecclesia a sui prima institutione , & coalitione in religioso Dei cultu eos mores, ac ritus servavit , quibus adsueti erant homines Ecclesiam componentes, modo ritus illi cum Christiana ve- tritate consonarent , & mores praedicti pravi nihil contine- irent , & ab omni specie mali alieni essent, vid. plura inis llaudata praefatione , & aliis Dissertationibus nostris insertis lGGeI Liturgico . In Rituum horum censu Thurificatio lo- lcum certe habuit , praesertim cum tymiamatum usu opus lomnino haberent, nocturno siquidem tempore, priscis saecu- Iis ita cogente nequitia hominum , in abditis subterraneis,& angustis locis conveniebant ad Religionis nostrae officia
persolvenda ; unde hoc suffitu aeris intemperiem , stetorem depellebant, eo sensus recreabant, vegetioresque reddebant i Disitiroo by GOost
38쪽
ad Religionis omcia , & Charitatis aetus rite implendos rhoc exteriori signo consertati honore invicem praeveniebant ,& una contesserati Sancta, Deum Supremum Dominum , dc Dei amicos Sanctos colebant . Thura certe non emebant, nec tymiamata adolebant , quemadmodum Scriptores nostri
in Apologiis , quas pro nostra Religione scribebant , aiunt , quo sere pacto Aras, Altaria, oratoria , & Ecclesias Christianis non suisse iidem Apologistae scribunt , quod nempe, nec publice, nec solemniter, ac splendide Religionis nostrae ossicia Sacra implere poterant , & quae mysteria sancte celebrabant , illa superstitione omni vacua erant , ac nonnisi purgatos ritus in Christianum cultum adsumebant , & ita quidem prudentissime sese gerebant , ut neque scandalum infidelibus tribuerent, neque Margaritas nostras ante Infid les porcos projicerent , Christi nimirum Servatoris institutione ibrmati , qui Ecclesiae suae, in persona discipulorum, simplicitatem Columbae imitandam proposuit , ac prudentiam
XXXVI. Ex quo vero sedatis persecutionibus , Ecclesia pacata, ac tranquilla Religionis mysteria publice , &
Iemni ritu, ut aequum erat, celebrare potuit, Sanctissimi ipsius Praesules curam omnem in eo collocarunt, ut sacra ossicia splendido , & augustissimo rituum , & coeremoniarum congruentium adparatu persolverentur , optime enim noverant exteriorem hanc pompam necessariam esse , vel perutilem
ad Sacra sane e traetanda , ad Fidelis populi devotionem,& pietatem fovendam, nutriendam, confirmandam, ad Religionis mysteriorum dignitatem, praestantiam , & originem iis etiam significandas qui ex adversis essent . Nec sunt certe audiendi Novatores puerilem suam naeniam decantantes, quod saeeulis III. IV. A U. divinorum nostrorum mysteri rum simplicitas multiplici coeremoniarum adparatu ac suggestu tamquam inutili humanorum inventorum mole fuerit
oppressa; qui ii imo si qui ritus, si quae exterior disciplina eo tempore invecsta fuit , illa simplicitatem divinorum mysteriorum mirifice ornat, quemadmodum enim uti disserebam contra Dallaeum lib. 3. Cod. Liturg. in Differ. de Confir. pag. LXIII. naturalibus rebus quaedam indidit opifex, quae ad illarum ornatum, sive majorem operandi, ac significandi vim conducunt, ita nil mirum si D. o. M. sacros ritus coeremo
39쪽
niis quibusdam instruxerit . Arborum simplicitati nihil certe
officiunt folia ; neque capilli hominum capiti; neque membrorum integritas animantium naturam opprimit . Sed quoniam non est praesentis instituti hanc materiem pluribus persequi, hine ut ad Thurificationem regrediar. Et si illa priscis saeculis
obtinuerit sive necessitate cogente , sive ob exemplum veterum Ηaebreorum, scilicet & Gentilium, qui in religioso cultu hunc exteriorem ritum adhibebant, attamen neque solemniter, neque publice fieri poterat uti posterioribus saeculis facta legitur , & servata, vario quidem modo non solum in variis Ecclesiis, sed in una eademque : sed omnibus eadem est ratio , idem scopus , nimirum foetorem , uti supradicebam, aliaque incommoda depellendi a locis , rebus omnibus, venerationem suam declarandi erga Deum , Sanetos, & ea omnia , quae ad Deum , vel Dei amicos Sanctos reseruntur, honorem cuique debitum significandi, ac reddendi, communionem Ecclesiae membrorum ostendendi , dum omnes uno tymiamatis sumtu excipit; quae rationes litterales , ac symbolicae huius ritus Scriptoribus caussam , dc occasionem dederunt multis sensibus adcommodatitiis, ac mysticis, qui sensus si congruant constitutis superius , probandi sunt; sin autem, tolerandi, uti, dc caeterae rationes mysticorum Scripto
XXXVII. Verum plura, quam destinaveram disserui, itaque finem huic praefationi impono , Te etiam atque etiam obtestans CARDlNALIs AMpLissi Ma cum Augustino lib. I. de Tranit eas. 3. ut haec legens, ubi pariter certus es , pergas mecum , ubi pariter haesitas , quaeras mecum , ubi errorem
meum cognoscis revoces me , meque monere non graveris,
quod si a Te, Tuaque in me se inma benignitate , quae animum mihi fecit, ut hanc Tibi dirigerem praefationem , obtinuero, spero brevi, Te Munificentissimo Moecenate, integram ac distinctam omnium , & singularum Coeremoniarum Christianarum originum, caussarumque Rituum ex vero Ecclesiae sensu , me explanationem e vulgaturum , & quidem ad Canones exactam , quos in hac impolita & informi Dissertatione delinea vi tantum , ut facerem satis Monaldinio, & CLL. Suessonensis , ac Uertii systema in concordiam vocarem.
40쪽
REVERENDISSIMI EPISCOpI SVESSI ENIIS