De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

42쪽

EPISTOLA ΡASTORALIS

EPISCOPI SUESSIONENSIS

CLERUM SUAE DIOECESIS.

Ioannei Iosephui Dei gratia, ct Sanctae Sedis Aposollae autθο-ritate Episcopus Spe sonensis, Regis ab Omnibus Cominis , Decanui, es primus S'fraganeus Provinciar Rhemensis chc. Gero fuae Diresis fiuiem G benedictionem .

I sum linum illud imperium , quod Deus in nos tenet, causa , ct origo est illius cultus , quo eum venerabundi prosequimur, aequitati prosccto, &rationi consentaneum est, ut quidquid in nobis reperitur, suam ad hune ipsu in cultum symbolam conserat et omnia quippe, quae naturam humanam constituunt supremo ejus su hjiciuntur dominio . Unde tanquam ex certissimo principio elicitur, hominem utpote anima & corpore constantem debere Divino Numini secundum utramque substantiae suae partem convenien tia fidelitatis obsequia praestare . ita ut congruo utrique modo otimi potentiam Creatoris pronus revereatur; Maiestatem lamnii numinis palam profiteatur. Et profecto anima piis cordis affectibus , humilique mentis submissione Dei adorat magnitudinem ς corpus vero exteriori cultu, internum animi cultum praeseseri, ac sacrificiis , caeremonisque sensu uin suorum , quos ab eo recepit, tributum rependit iaHinc ab ipsa mundi exordio primus Numinis in orbe cultor Adamus , primus externa instituit sacrificia . Ab eo Abel & Cain animalium victimas, fiugesque terrae offerre didicerunt. Ah his dein non interrupta serie sensibilis hie Deum adorandi ritus ad Moysis usque temporRPerseveravit: donec tandem ipse Deus dilecto suo populo novas reges ,

novam sacrificiorum normam , novas caeremonias obser Wandast dictavit. Structura enim tabernaculi, altaris figura , vasorum sacrorum materia . ordo Sacerdotii, Sacerdotum munera, vestimentorum forma,

iusti tuum commixtio , saerificiorum ritus , omnia denique ad sacrorum Teligionem pertinentia pulcherrimo ordine concinnata , accuratissima methodo a Deo ipso praescripta, atque a Moyse posteris transitissa iaBibliis reperiuntur. Qii odii ue in illis maxima attentione dignum censeo , illud est, quod nihil prorsus eorum ex Dei, ut ita loquar, manibus a ierit, quod non sub prosundo caeremoniarum involucro latur riun mysteriorum imaginem H braeis exhibuerit. Idque certo extrae omnem disceptationem positum arbitror, nihil Mosaicis in legibux Nu- A a mine:

43쪽

arificio Missa

mine amato huic populo inveniri praescriptum , quod dum internae plec

tatis, fidei, amoris testimonia exhiberet, non etiam sperandorum fi- curam, ae Messae adventum symbolica ratione adumbraret. Ast eum Dei filius per incarnationem suam Iudaicorum oraculorum fidem implevisset, rectus naturae ordo postulavit, ut suturorum illae imagines adventu Christi inutiles redditae cum ipsa religione, cujus pars suerant, cessarent. Successit itaque jugo huic mille tot importunis legibus onerato cultus Ionge nobilior, purior, sublimior, qui licet praestantia, dignitate, puritate vere sit divinus, non tamen a Iesu Christo omnibus prorsus symbolorum imaginibus nudatus est. Eadem etenim Christiani, S Judaei natura, utrique corpus, & anima: ab utraque igitur compotationis suae parte obsequia D. Ο. M. praestanda sunt. Unio, quae inter eas intercedit, tam arcta , tamque stricta est , ut fieri nee possit, nec de-heat, quin anima actionem omnem corpori impertiens, non vicissim ab eo, sensibusque reciprocam motuum salubrium recipiat impressionem . Quapropter Dei filius non contentus internis cordis ariesibus , nos externis etiam cultus sibi praestandi signis subjicere, gratiamque sua in mystica symboloruin imagine involutam nobis communicare voluit a Flucet id quam clarissi ine in Sacramentorum institutione: ubi quidem

interna nobis consertur gratia , verum non aliter consertur, quam Peractiones externas , visibilesque occultorum tesseras . Utque mentem lusi Christi in eorum introduetione penitius agnose aii, us, constituit ipse a Sa eerdotibus in eorum administratione ritus certos adhiberi. qui analogica cum gratia similitudine sperandos ex iis nobis exprimerent effectus. Sic aqua a natura ad detergendas, miin dandasque corporis sordes comparata , materiam figuramque purificationi ei suppeditat, quae originalis criminis labem in baptismatis lavacro eluit. Sic panis , ct Winum, nu trimenta hominis robustissima , validissi inaque a Dco electa sunt, ut Ue Iamine specierum apparentium alimentum caeleste in eludant , quod ad pascendas nostras animas Iesus Christus in Eucharistiae Sacramento perparticipationem corporis, Se sanguinis sui nobis praeparavit. Sic oleumsquod naturali fortificandi, leniendi, seque diffundendi virtute pollet, a lesii Christo in symbolieam plurium Sacramentorum materiam substitutum est, quibus Sanctus Spiritus nobis infunditur, atque per eius gratiam suavitatis, fortitudinis, fiucunditatisque dona animis nostris

insinuantur.

Institutiones hae mystieae viam Eeelesiae aperuerunt tenendam in eae remoniis, quas illa introduxit, seu ut cultus divini maiestatem augere is seu ut memoriam vitae , & passionis sponsi sui Jesii Christi in fidelium animis vividam nunquam non retineret, seu ut pietatis , devotionisque as sectus in liberorum suorum eordibus serventiores semper redderet. Quod sane , qua ratione aptius, convenientiusque , quam externis actionibus asgurisque symbolicis, praestare valuerit: vix equidem scio. Apte ad hanc rem Sanctum Tridentinum Concilium ita loquitur: Cumque natu ra hominum ea sit, ut non sacile queat sine adminiculis exterioribus is ad rerum divinarum meditationem sustolli , propterea pia mater Ec is clesia ritus quosdam, ut scilicet quaedam submissa voce, alia vero ela is tio

44쪽

is 1lore in Missa pronunciarentur instituit; Caeremonias Item adhibuit, ,, ut mysticas benedictiones, lumina , thymiamata , vestes , aliaque id is genus multa ex apostolica disciplina , & traditione, quo & majestas,, tanti sacrificii commendaretur ἔ S mentes fidelium per hare visibilia ,, religionis , ct pietatis signa ad rerum altissimarum, quae in hoe sacri.,, ficio latent, contemplationem excitarentur .

Hie S, ricti Concilii de Missae ceremoniis sermo pari ratione rebus eae teris ab Ecclesia ordinatis applicandus est. Constans enim , ac eadem ubique sibi mens illa est, quae omnibus suis actionibus , ct institutis animant, vim, vigoremque tribuit. In id unicum intendit, hoe solum pro suo sibi praefigit scopo , ut sensus ipsos , qui ad distrahendum animum facti videntur, dirigat aut ad elevandum nos ad divinarum rerum conintemplationem, aut ad detegenda in Sacramentis mysteriorum involuera , aut denique ad amplificandam augustam cultus a se praescripti maiestatem . Haec origo caeremoniarum institutionis , haec causa religiosae earundem observationis est; ita Sacrum innuit Concilium , ita unanimis Sanctorum Patrum consensiis , sermoque depraedicat; hoc antiqua lex

suis in figuris indieavit; id ipse Ecclesiae auAor Iesus Christus in Sacra. mentorum insti utione observavit: qui pati igitur possumus , Fratres carissimi , ut hodie pius hie finis, sanctaque intentio penitus incognita sit,

atque oblivione spulla 2 Ut necesse sit fideles ab ignorantia ad rectam se iiii tam primorum cultus nostri principiorum revocare 2 Ut in ipso quandoque Clero inveniantur homines , qui sub specioso scientiae, perisquisitionis, eruditionis, critieesque tegmine , superba fronte symboli eum hunc suasit m eontemnant, quem Ecclesia ex ipso Sponsi sui sinu hau- st: quique caeremollias de mysteriorum dignitate dejicere non vereanis tur , ut eas ad gesticulationum ineptias, vel simplices decori, commodi, nectismatisque regulas reducant Eo collimavit Opus aliquot ante .mnis hoc titulo inseriptum . Explieatio simplex, litteratis, e, hi lariea Caeremoniarum Delesiae typis impressum. Auctori hujus operis ea a mastica gnovebant nauisseam , ct insipida , maleque fundata apparebant. opinabatur quippe rationes symboli eas plus leporis , quam soliditatis habere. Neque aui

utiles esse quom illi, qui spreta institutionis prima pervestigatione , ne-giei iisque eteris eaeremoniarum eausis perfectioπem solum sui , aedificatio-πemque animi quaerit. Imo temerario aula contra apertam historiarum fidem eontendit ab initio nulla ab Ecclesia in caeremoniis quaesita suisse mysteria. Quis unquam in animum inducere valuisset, mysteriorum nauseam. ignorantiamque verae eorum originis tantam fore; ae hominem quempiam repertum iri; qui non contentus sacra omnia symbo Ia nihili pendere , eo de Veheretur vesaniae , ut vitiatam , perversamque hanc opinionem etiam regulis includere, principiis stabilire, argumentis tueri praesumeret 7 Cuinam ignotum existere potest, religionem , quae tota in mysteriis consistit , ritus exteriores sibi convenientes expetere 2 Atque adeo optima sequela concludi caeremonias, ex quibus sanctae hujus religionis cultus constat, eidem cultui , cujus pars sunt eorrespondere de-

heres

45쪽

here, actionesque nudas ae symbolis destitutas parum dignas suturas

religione , quae tota spiritualis , quae hiijusnodi est , ut ejus unicum Sacrificium essentialiter in repraesentatione mystica consistat 2 Quis ilenium ignorare valet, quod caeremonias religios. s ad simplici s gesticulationcs , naturalisque commodi, aut necessitatis munia constrii. gcre , idem sit ac eas omni dignitate privare , imo in nihilum redigere, & cssentia sua spiritare Essentiale etenim caeremoniae religiosae est , aut ob rationem alia quam moralem , aut ob fgnificationem symbolicam, adhiberi; quibus si nudaretur , vel si nullas suae institutionis rationes praeterquam necesu tatis , S commodi haberet, proDcto ceremonia esse desineret. Et sane recte loquendo nulla ratione inter caeremonias connumerari

queunt: sedere, dum lassitudine oh ruimur: in pedcs se erigere, cum proficistendum est ; lumina accendere, dum nox ingruit; manu indicare quod alteri monstrare cupimus , pluraque alia similis naturae . Hujusmo

sit porro actiones, aut motus corporis non alia conditione Inter caere monias cooptantur, quam in quantum eis certus ordo , normaque prae seripta , certaeque adjut ictae sunt circumstantiae: quae eas religiosus , au

gendoque decori, ac maj. stati Divini Sacrificii aptas reddunt; aut significatione quapiam res mysticas illustrant. Tune primo profanae , com munesque actiones, caeremoniae defiunt & nominantur: a nulla tame re nomen illud desumunt, quam ab morali vel suembolico sensu, qui eum iis coniunctus est: absque quo primitiva illis remaneret natura ἔid est actionium simplicium , quae necessitate exigente elicitae nullum par

ticulare merentur nomen , nec ullo modo a communibus vitae, & socie tatis muneribus distinguuntur. Itaque moralis solum, aut symbolica ratio est, quae essentialem caeremoniis characterem notamque imprImits quaeque actiones communes , ae ordinarias in caeremoniarum naturam sct dignitatem evehit; unde necessaria sequela defluit, ut supra monuis Caeremoniis omnem rationem moralem , ct mysticam demere, idem esse ae eas essentia sua spoliare , & in nihilum reducere.

En illud quod Seriptoris nostri captum superavit. Intentus quippe solum superficiei, & externo apparatui actionum religiosarum , quibus Ecclesia cultum suum adornat, hie substitit, nee ulterius progressus divinam huius corporis mystici medullam ignoravit. Ac licet nullam ser-

me Ecclesam intactam reliquerit . quin singulariim usus rimaretur ἔlicet omnes rituum pervolverit codices, omnesque minimi etiam pon deris res sedulus adnotaverit; cunctis tamen his disquisitionibus non eo pervenire valuit, ut veram sincera iiique Ecclesiae mentem penetraret ἔiure ac merito in numerum eorum reserendus, de quibus Apostolus ait τ' vi dram tb. quod: semper diseant, nunquam ad seientiam veritatis perveniβπς

p iit' 'I' pariter solum D. de V. sua scientia attigit, huiusque angustii sua se doctrina inclusit. Praestantius longe egisset, si plus diligenti N,

operaeque Sanctarum Scripturarum meditationi impendisset, unde pro secto longe clariorem lucem hausisset, quam ex vana illa ritualium per qui siticine, in qua maximam vitae suae partem insumpsit. Et profecto ut ea Praetermittam , quae in veteri lege si primo intuitu nobis objiciunt, in qua c aeremoniarum origo , institutio , primaeque causae a Deo ipso ita

46쪽

& symbolis eoi Ioeabantur, quam amplus illi sapiendi eam. pus in novo testamento se offerebat. Iesus Christus a epit panem, Sillum in ultima caena benedixit di-eens: Hoe seorpus meum ς S adiunxit: Hoc facite sumeam commemorationem . En actionein religiosam ab ipso Christo discipulis siti, prae seriptam; euius iteratio illis injuncta fuerat is memoriam eius, quod Dei filius secerat, atque adeo in s gnificationem ex essentia sua mystiaeam, Iesus Christus ante sacrae Eucharistiae institutionem pedes Apostolorum Iavit, iisque dixit: qui totus est, non indiget nisi ut pedes Immet ; & ad crimen Iudae respiciens addidit: Vos mundi estis, sed nos

omnes: & Petrum alloquens conclusit: Si non Det ero te , non habebis partem meum t Ecce aliam caeremoniam, cuius sensus symbolieus tam manifeste, tam dilucide Christi verbis expressias dignoscitur, ut nisi caecitate laborans inhallucinari nemo queat.

Jesus Christus ait ad discipulos suos et Sint lumbi vestrὸ praeeisHI, O

Iueernae ardentes in manibus vestris: En iterum sermonem mere sym- ,.. as. holi eum ore filii Dei prolatum, atque ita symbolicum , ut testante San. cto Gregorio Naaianzeno , Ecclesia ritum stati in baptizatis accensiam cereum in manus dandi hinc desumpserit: ut mysticus verborum Christi sensus in neophytorum animis penitius defigeretur. Sanctus Paulus ipse nobis symbolicam caeremoniarum baptism tis significationem enucleat, atque nobis spiritualem illam mortem, sepulturamque dilucidat, in quam baptizatos descendere necesse est, ut

Iesu Christo pro nobis mortuo . & sepulto similes ei reddamur, quod in eadem baptismi actione exprimitur, cum baptizandus quasi sepelitur sub aqua, cui immergitur, aut quae ipsi superfunditur. Idem Apostolus in pane Eucharistiae, qui pluribus lieet granis constans, unum solum corpus, unum solum pro omnibuS nutrimentum eo

scit, symbolum unitatis recognoscit, quae inter nos&Jesum Christulit corporis ejus , S sanguinis participatione efformatura Alio iterum in loco explicat, cur viri in Ecclesia aperto capite orent; sceminas vero caput Velatum habere conveniat; omnes vero rationes quibus innititur, mysticae sunt, Ssymbolicae. S. Joannes, dum ea nobis , quae in suo ad coelos raptu oculis vid rat, annuntiat: nihil praeter figuras, mysteria , ct symbola enumerat et eandelabra aurea ante Dei thronum posita οῦ viginti quatinor senes , quieoronis sitis depositis , & ad pedes agni collocatis modo stantes, modo prostrati assistunt: Filium hominis sulgore quidem lucida, sed mysteriis magis splendente veste indutum et agnum stantem, quasi occisum , &AngeIos in circuitu throni cantantes divinitatem , S sortitudinem ejus, habentesque phialas aureas plenas odoramentorum, quae : Sunt oratio nes Sandrorum; civitatem sanctam, seu novam Ierusalem habentem sundamenta duodecim omni lapide pretioso ornata, atque in ipss duodecim nomina e duodeeim Apostol rum einniri En prototypon et quod Ecelesia in symbolis sitis imitandum suscepit. En eorum originem , & quidem divinam. En Deum, en Christum, en Spiritum Paraclitum, linguis Apostolorum loquentem . Ipsum Coelum non solum Eeele

47쪽

ad institutionem eaeremoniarum stimulos addidit, verum etiam haud exiguam Rituum Siacrorum partem hanc edocuit; candelabra videlicet , lassitus, prostrationes, cantica. Expressit Ecclesia in terris , quantum potuit, quae coelum intuenda proposuit. Imitata est in cultu externo, quem Sponso suo exhibet, illas imagines sensibus expositas, sub quarum involucro coelestia illa revelata sunt mysteria. Hac mente caeremonias

suas instituit, atque id intendit, ut essent nobis in symbola fidei, desiderit , spei, & charitatis , utque essent repraesentationes sensibiles mysteriorum, quae Deus in ejus savorem operatus est. Expedire quippe sibi eredidit sublimi hac figurarum, S symbolorum ope filiorum suorum

mentem, & corda a terrenis ad coelestia meditanda extollere, quod ne tum quidem praeterini sit, cum ad adoptandas in eultus sui exercitio communes quasdam actiones necessitate se coactam cerneret. Adnexuit

quippe illis sensum mysticum , adiunxit significationem moralem , ne vel minimum quidpiam suis in Sacrificiis reperiatur, quod profanum sapiat, quod non instructioni, pietati, sanctitati adminiculetur . Sic ne pe vestigia sua iuxta semitas a sponso suo designatas direxit, sic dive

fas cultus sui partes eius menti consormavit, sic sanctas patriae coelestis, ad quam anxia anhelat, occupationes in terris imitata est, sic caeremo is nias a se praescriptas filiis suis , non ut meras actiones ab utilitate solum, aut necessitate prosectas considerandas proposuit, sed potius ut symbola sperandorum , ct inedia, quibus in tertii cυidia . auctub c Aturnis lignis veluti demonstrentur.

Admiratione profecto dignum est et quod auctor qui de Eeel

sae caeremoniis scribendi munus in se suscepit, haec universa ignorarit, atque eo temeritatis prolapsus sit, ut non erubuerit peregrinum , ina ditumque de materia tam gravi systema suum aliis landa mentis , quam quae ab Apostolis posita fuerunt, in aedificare. Ast longe maiori admiratione dignum foret, si auctor hic tam immanibus paradoxis insignis nostra aetate nullum adversarium nactus suisset. Commovit me vehementer perversum illius systema, iustaque ira erga hominem accensus , qui non exiguo multorum scandalo veram Ecclesiae mentem ad ineptas suas comiecturas detorquere conatur: osse ii mei esse credidi illius oppugnati nem adsumere, quod opus aliquot ante annis a me Iaboratum nunc, Fratres carissimi, instructioni vestrae consecro . Nondum ad Episcopatus fastigium evectus illud elucubraveram, sed plenus verecundo timore , quem iuvenilis aetas mihi inspirabat, nomen meum in prima oditione ce- Iavi. Non enim credideram nomen meum tanti esse, nec inde quidpiam momenti ac ponderis accedere posse argumentis, quae satis sua soliditate se sustinebant. Nunc vero, eum me Deus licet immerentem in dignitate hac collocavit, osseti mei arbitratus sum , non solum filiis, quibus

Deus me Patrem constituit, opus hoc antea tam diligenter celatum manifestare, verum etiam sacro charactere qui in me est auctoritatem ad

dere volumini, quod ad conservandum sanae doctrinae Episcopis commissae depositum perquam utile censeo . Ardor, &studium, quo caetera ad instructionem vestram a me conseripta opera su epistis , spem mihi faciunt, ne istud quidem a vobis contemptum iri . Nam licet nihil cum c teris

48쪽

teris a me alias tractatis rebus commune habeat , materiae tamen dignitas me persuadet, illud vobis nec minus proficuum , nec minus aceeptum futurum. Vivitis quippe in medio , ut ita dicam , caeremoniarum , quae conficiunt partem vestri muneris, cum partem divini cultus, cujus Ministri estis , conficiant; imo plerasque actiones vestras caeremoniae coismi tantur; quas Ecclesia ad augendum enitus decorem, instillandamque pietatem sancivit. Res igitur non exigui momenti est, ut nobis & finis, ct natura earumdem institutionis quam optime constet. Cumque vobis eonesum sit eunoseere masteria Dei, vobis etiam incumbit eorum d sensione in contra quorumdam si ve ignorantiam, sive incredulitatem lascipere, quod ut commode digneque praestetis, vestra quoque interest ab Episcopis doctrinam avide suscipere , quae vos non huic muneri soωιum , sed etiam instruendae de mysteriorum natura plebi aptos reddere valeat. Cuius necessitas clarissime elucet; alii quippe ex populo myst ria penitus ignorant , si eque inscitia sua omni utilitate quam ex sacris Symbolis haurire possent, privantur . Alii vana scientiae ambitione inflati senium , notionemque mysticam parvi, imo nihili pendunt, eodemque cestro ut noster auctor perciti, similisque ingenii morbo depe

vati ulterius non raro progrediuntur. Nec contenti systematis illius limitibus includi eo temeritatis deveniunt, ut sanctos Ecclesiae ritus non contemnant, & rejiciant solum , verum etiam risu , cachinnis , Iudi hrio persequantur. Principia, quae stabilivi , instructionem ignorantium reddent faciliorem , atque etiam arma suppeditabunt ad prosternenda sal- laeta fundamenta incredulorum , ct ineptas improborum cavillationes. Reperietis etiam , unde pietatem vestram in caeremoniarum sacrarum exercitio nutriatis, ct ipsa cognitio originis sanctissimorum rituum es-ficiet , ut eorumdem sublimitas assectus cordis vestri intime penetret. Tum demum optima ratione caeremoni in Ecclesae a vobis eo loco hab

huntur , quo habentur a Conciliis , & Sanctis Patribus t Imagines vide. licet Her, iueitamenta pietatis, signacula religionis. Datum Lutetiae Parisiorum sexto Idus Septembris MDCCXX.

J. Iosephus Episcopus Suessionensis.

Loco qi Sigilli. De mandato Reverendissimi Guarier

49쪽

IMIL profecto magis rationi consor me, nihiIIaudabilius, nihil utilius videbatur, quam institutum , quod D. derieontra Dominum Jurieu Ministrum Calvinis iam seribens sibi proponit, investigandi nempe omnium Ecclesiae caeremoniarum origines , atque inde institutionis earum causas deducere. Jam tum D. de U. profitebatur plures ex nostris Ritibus quos Calvinistae in risum detorquent , cachinnisque excipiunt, aut a decore, aut a necessitate originem suam desumere, adeoque injusta esse improperia, quae a praetensis Reformatis ea occasione in nos effutiebantur. Credere licet D. de Uert eo tempore necdum existimasse omnes nostras caeremonias ab hoc principio deducendas esse. Reverebatur adhue sensum mysticum, qui illis ita proprius, atque innatus est, ut ab iis separari penitus nequeat, indeque defensionem deduxit; quam contra Ministri reformati cavillationes, ludibriaque suse pit. ,, Re vereor cait in Epistola ad Iurieu exarata revereor omnes minimi etiam momenti explicationes morales &mysticas, quas nobis dederunt Bielii, Durandi, Innocentii , eorumque discipuli. Noa enim eos vel leviter arguere possem , ni simul cunctos Ecclesiae Patres

arguerem.

Haec fuit anno 169 o. oratio Domini de Vert plena probitatis aemoderationis; sed deinde mutato consilio ae plurima quidem lectione fretus, sed neeessariis ad investigandam veritatem prinei piis destitutus systema suum , ultra quam par erat, protendit, quod utilitate sua non caruisset, si aequiori hus limitibus circumscriptum fuisset . Instabile aetemerarium itaque illud systema est, quod ipse in suo de Ecclesiae caeremoniis opere anno i o 8. edito prioribus duobus tomis stabilire studuit, qu idque ego mihi hodie debellandum assumpsi , quem conatum meum a cunctis Catholicis aequo honoque animo susceptum iri eo considentius

spero, quo magis apparet mentem meam unice collimare, ut arma,

quae D. de Uert Liher Calvinistis ad nos impugnendos suppeditavit, ab

eorum manibus extorqueantur . Tota denique mea oratio in eo versatur, ut dogma Concilii Tridentini circa Ecclesiae caeremonias tueatur.

Dogma, inquam , quod cum ideis in D. de Vert libro venditatis minime

convenire poterit.

His addunus rationibus elueubrationem hane in publieam hodie

lueem emitto , quam eodem prorsus tempore , atque eodem quasi anno,

quo situm ipse opus typis edidit, ego contexui. Arbitrabar eum tum adhue in vi ν is esse , & cum eum consulto de erroribus suis merito acrius perstrinxissem , expectabam eum invitum etiam coactum iri , ut opinionem suam publieo opere dilucidaret, ni silentio suo mallet tot errorum suspicionem in se reeipere. Ast improvisa auctoris mors editionem Libri mei antecessit , adeoque dubius haeseram gravissimis praesertim ne ingotiis ab urhe Parisiorum adstractus , quem manu scripti mei usum sacere dc herem: cum ecte nonnulli tam doctrina, quam dignitate illustre S viri, quorum consiliis obtemperare nunquam non possum, quasi lege

50쪽

TIIem perstrinxerunt, ut opus hoe praelo subiicerem : ad quod diuulganis

dum aegre admodum adducor. Praevideo quippe insurrecturos eriticos et amantes me arma capessere contra adversarium , qui morte praeventus extra conflictum , atque desensionem positus est. Uituperabunt me , qui eineres turbare audeam hominis multorum encomtis celebratissimi. Imo asserent eum prae caeteris dignum esse , cujus famae parcatur, utis

pote qui confectam iam suorum operum defensionem contra D. Thiers oppugnationes ea solum ratione adductus suppresserit, quod eum e vivis iam excessisse audivisset. Exemplum hoc facile me ad imitationem alliceret, si errores quos in opere Domini de Vert detegendos suscepi minoris momenti essent nec tantum fidei, ac fidelium aedificationi detrimentum afferrent, sed malum hujusmodi est ut humanis de causis dissimulari minime queat. Cultus enim Ecclesiae Iesu Christi, religio &pietas populorum , honor Sanctorum primi sevi Doctorum , omni s deis nique res saerae ab hoc systemate in extremum adducuntur perieulum, ac maximam certe labem susciperent si ab omni censurae nota abstineatur. Quis autem locus esse potest urbanitatis ossiciis. ubi Levitae arma capessenda sunt ad tuendum Sanctuarium Domini, quod ornatu tuo, dum extirpantur, deturpanturque mysteria , spoliari cernit. Quod an iure peractum sit , Lectoris committo sententiae, qui dum opus hoc meum pervolvet, judicabit sane utrum errores , quos doctiores viri in D. de Uert Libro se reperisse autumabant, flentio premi oportuerit, atque an licitum fuerit resutatione exsangui , argumentisque Ianguidis reprimere audaciam hominis, qui magistri ae doctoris perlb- nam privseserens, iteratis frivolarum suarum coniecturarunt applausibus, ct impiis eaehinnis, quibus caeremoniarum nostrarum sanctissima mysteria explodit, vim, roburque systemati suo conciliare enititur. Mundus aliunde, ingeniis acribus, seu a theos, naturalistasque appellare mamvis, sat superque scatet, qui mysteriorum seque, ae prodigiorum , om niumque, quae ad captivandum intellectum spectant, inimi et avide prin- ei pia cuncta arripiunt, quae incredulitati suae favere videntur . Contem iaptus piarum aIlegoriarum, quas Rubricae suppeditant, hos incredulos mirum in modulii oblectat auctoritatemque sibi sarcasmis , ludibriisque, quibus ritus sacros impetunt, adsciscunt, ac Voluptate exultant, dum hic quaepiam reperisse opinantur, quae eos excusare queant, quod mysteria, symbolaque ad pietatem nutriendam instituta tam parvi pendant . Quapropter necesse est, aut eos ab errore reducere, aut pudorem incutere, simulque nefaria tela excutere ei, qui illa sciolis subministravit, eodemque tempore meum principiis eius demere , expositaque

in lucem omnium irrisioni obiicere . Qui autem id fieri potest, ni i ylus illo servore accendatur, quem iusta indignatio suscitat, quique veritati Iucem , gratiamque addit Z Si auctor, qui a nobis impetitur, obiit, liber

non moritur: vivit. & volvitur manibus omnium . Homines nouarum rerum auidi duas iam exhauserunt editiones, S non increduli solum inde auctoritatem cauta suae depromunt, verum S haeretici ibidem arma prompta invenire putant, quibus nos impugnent, ae Theologis . mPsticisque nostris laiultent. I a elangui certe consutationi coneessum est

SEARCH

MENU NAVIGATION