Themis dea seu de lege diuina; Stephani Pighii Campensis. ... Item Mythologia eiusdem in quatuor anni partes, ab auctore recognita

발행: 1568년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sEV DE LEGE DIVINA. III

verse etymologia significatur. Αp

pellantur enim ρουραι,πικρα το ιυρειν,τὸ φυ--ἀλαττειν. Credebantur enim no modo

Iouis aulae custodes esse caelvie pomtis praesidere , atque elementoru supernos spiritus,inquentiasue ut vocant) caelestes ad legis diuinae regula dirigere, sed Sc hominum acta obseruare, inferioraq- omnia in bono statu continere, quemadmodu Hesio di scholiastes tradidit. Sunt item ab ορίζειν ορα nominatae, Ut quida volui, inter quos Plato magnus auctor est, o veteri Attica lingua sic scribi pero. solerc nomen a sermans, propterea quod limitibus tuis omnia iuste circunsci ibant,flatum anni, Vento S, dc fructus aequa temporum proportione terminent, bonum a malo secernant,ad sua quaeq; redigendo, concordiam ac pacem concilient, Seuerationem propagent. Has nobis Ia saltan-

112쪽

qua solis licias

inc etiam Horas Solis assecla, ie istimo, quemadmodum 1 q*pud Ovidium Q μ βymus

in eannus, o in

suixas iacrificabant, Vc

prodidit

113쪽

sEV DE LEGE DIVINA. II sREsPONDIT mox MOrillonus. Quo scilicet caloris humoris , iustatem perie aestus siccitatesque nimias deae auerteret. Quarum erat fructuuomnis generis maturitatem atq; abundantia suggerere,elementa tem perate distribuendo. Erant aurem Atheniesibus antiquissima sacra Pya

nepsita & Thargelia Soli & Horis primum instituta,sicut quidam Aris o-

Phanis commentatores tradidere, in lana1Jlque pueri oleaginos ramos Coronatos gestare solet: quos idcirco ἐιρεστωνας appellabant, Omnis generis

fructibus ex ijs dependetibus atquec iam ipsis Horis, coiq; deinde pro

foribus aedium consecratos suspendebant , cantantes hos versus:

114쪽

tario de sacrificijs Atheniensium re fert hunc ritum ex oraculo Apolli nis institutum esse,cum olim magni fames dc fructuum lierilitas urben premeret. Alij ad Thesei votum referunt,cum is in Cretam nauigaret,a

tempestate actus ad Delum Apollini noua haec facra voveret,si interfecto Minotauro saluus redisset. Set multa de his Aristophanis commetatores scribunt, item Plutarchus ii Thesei vita, & Suidas . NOS Vero a

Horas nostras redeamus , quae terti nominis etymo dicuntur ab ωρο caid est ab ornando, nam Φα pulchritudinem,forma atq- decorem significat. Unde & iasitiabe dicitur pulcbei maturus semper flores,atq; in Vigore constitutus. Hinc Florae Deae comites facit Ouidius Fastoru libro v. onueniunt pictis incinctae ventibita

115쪽

sEV DE LEGE DIVINA. III Inque leues calathos munera noctra legunt.

SATIs itaq- nunc demonstrauimus, quam sub uno nomine triplex Dearum potestas atque Virtus contineatur,quae ab uno supremi numi

nis fonto profluens, in ipsa lege diuina triplicatur. Ex qua deinὀe tres illae florentissima: filiae,quibus caele

stia terrestriaq- omnia beantur, atq; perficiuntur, proueniunt. Has Vero Iouem,vel mentem diuinitus mundo infusam fingunt ex Themide seu rectae rationis meditullio procreasse. Quaru Eunomia aequitas est ex bo- alni ratione procedens , Utilitatem ac bonam rebus qualitatem adducens, iseseque ut asserit Plato) per omnia dissundens, cunctaque bolii virtute conseruans. Dice iustitia est, cx iusti ostri ratione omnia distribuens , quae rectum rebus ordinem costituit. Quo-H 3 circa

116쪽

circa diuinam metem ordinatricem omnium eam appellat Anaxagoras. Plato atque Orpheus diuina voluntatem omnia penetrantem existimat esse. Iertia Ιiene, pax, concordia, atque dilectio dicitura ratione pulchri proueniens, rebus perfectionem at que Orna metum adij ciens. Mentem,

visum,auditum allicit pulchritudo, cui semper adsunt amor, pax atque concordia. Potestatis igitur prorsus

bus mundi naturaeq. Vniuersis consistit perfectio,nec minus initium ac fundametum. Elementa enim aequi tale,ordine, atque concordia cogregantur, generatio & Vita promouetur, rerum 9mniu societas coalescit ac uetur. Hinc Orpheus deas inuocans, generationes faecundaS, at

que irreprehensibiles operationibus suis inducere dicit.

117쪽

OE L E N Vs poeta vetustissimus

Iunonem ab Horis educatam cecinit in hymno,quo Deam exornauit, ut Pausanias in Corynthiaca meminit.In Polycleti insuper eximiae magnitudinis signo eiusdem Dcae cele-

berrimoque, quod Mycenis in fano

ex auro & ebore fabricatum extitit, in Iunonis corona Horas & Gratias Hora et is exsculptas fuisse scribit idem Pausata ita. nias.Nec temere ista; Iunonis enim lnume Physiologi volunt natur ,generationi, ac Vitae praeesse. Quinimmo mundanae animae vim illam ap- lipellant, quae auram Vitalem promouet Unde & Iouis sororem dc coniu- s gem atque etiam vis id est, aera Vocarunt. Iunone ergo, spiritumue vitalem corpori infusum ab Horis aequa & matura costitutione materi ,

118쪽

quae Eunomia dicitur,tuitaque proportione atque ordine debito, que

Dice in deniqj amica clementorunconcordia,quae Irene putatur, nutricari foueriqj intellexerunt: necn Iaccedentibus simul Graiijs summdecoris corona cingi & exornar Magna quidem Vt apparet, naturcassinitas est,magnaq- virtutum similitudo inter Horas, Parcas Jc Grarias, quae ter ternς Iouis filiae sacrunMusarum illum chorum costituunnouenario in numero, ex dissimilibus scilicet quibusdam, quae tamet ad unum aliquod optimum, comunem utilitatem, uniuersiqj dc singulorum conseruationem mirabili cocentu legis diuinae vigore referutur Nam cum ordinem in rebus iustu a fere Parcae, Gratiae decorem administrent, cognoscimus Horas haec om

nia eadem, simulq; bonam qualιta

tem.

119쪽

tem,utilemi maturitatem suppeditare.Quapropter Horas in Apollinis

hymno Homerus cum Graiijs choreas ducere,id est,una operari coram εIoue canit. Et ex iis tertiam Irenen . t

pulchra Vcneris oc Charitum locia Hi s C MVocat Aristophanes in Acharn. Qua recte apteq, igitur Orpheus in Horarum liymno cecinit, Proserpinam ph M. Dcam has comitari cum Parcis & si Gratijs, quando illam circularibus choris ad lucem reducunt Ioui gratificantes, & Ccreri matri fructuum largitrici:

U B I Proserpinam hic intelligit rdiuinus poetabatque cx codem Pla 2 'tonici, non virtutem seminum, sicut Eusebius de prςparatione Euangelica libro tertio dicit, sed vim natura: H 1 concep

120쪽

conceptiua asiphaeris callestibus pro manantem in clementa , atque permeantem corpora inferiora omnia quae deinde Iuppiter mentis mudanae vigor fiscundat, Vis terrae generativa Pluto amplectitur. Hanc enita precatur idem poeta in hymno Per seph nes, ut fructum e terra Horarum fauore remittat.

V E R v M hic Dcas a suis effecti bus describit, & nominat Irenen Virentem, eὁ quod vivere, crescere, dia gaudere faciat: Dicen vero, quod as pera,iniqua & noxia depellat, Sanitatem vocat dulces δί lenes manu

habentem. Cosistit enim haec virtus in i usta elementorum compleXione

qualitatum primars distri-

SEARCH

MENU NAVIGATION