Themis dea seu de lege diuina; Stephani Pighii Campensis. ... Item Mythologia eiusdem in quatuor anni partes, ab auctore recognita

발행: 1568년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sEV DE LEGE DIVINA.

sione adduximus. Neq; vero legi diuinae conuenientior figura reperiri posse videtur, quam illa quadrata, recta,alta,plana,simplex, Virtutibus eius congruens, humanam quidem exprimens proportionem altitudine sua septem pedum, Vel quatuor cubitorum . sed imaginem reliqua corporis forma minime, praeterquam capite, in quo rationem cum Virtute Platonici tanquam in arce collocat. Ideoq; mentis animaeque rationalis sedem appellat Galenus. Quam in m βυς ηοvertice praesidere dicit Xenocrates, in cerebro cubare Hippocrates, Vel circa cerebri fundamentu Erasistratus. Non inepte igitur Homerus &Democritus in Physiologumenis Ca' cat. Aiaput Iovi sacrum esse dixerunt,quan- I. um. do is anima mundi mens esse putatur. Sane caput praecipuum ac maxi-- me diuinum corporis membruaesti- ρ--

marunt

92쪽

marunt Veterum philosophorii do

ctillimi quique , quod ad mundani

orbis similitudine compactu videatur. In eoque duos animς diu in cir-ll

culos politos Plato tradat, rationis scilicet atque memoriae .Quodq- r liquorum omnino membroru ,Velut

princeps , ministerio utatur, significatq; id ipsum quoque diadema regni insigne,seu fascia quς caput Themidis cingit,indicans legem diuina,

rectamve rationem mundo rebusq; in eo creatis omnibus imperare. Quam idcirco Tullius aptissim ausculanarum quaestionu fecundo, do minam atq- reginam Onan Iu appellat. Neque ab hac sentcntia discrepat nostrae religionis antistites antiqui, Ut D.Augustinus de Ciuitate Dei libro primo cap. X v I. assirmanS Virtutem qua recte vivitur ab animi sc- de membris corporis imperare, san

93쪽

sEV DE LEGE DIVINA.ctum: corpus ulti fieri sanctae volutatis. Caput item docet Hesichius ea imma ι. Hierosolymitanus allegorice unius- - hi lcuiusque animalis ratione pollentis . mentem dici,cuius inquit sedes ce- is rebrum, Unde caput dc cuncta, quae is adhaerent iecori, super altarc in holo

caustum ponere iubemur. Nam &cor de iecur con cupi scentiae nostrae impctum motumq continent. Quapropter ut ad Terminu nostrum re-

deamus honoratillimae apud Athe- riabiimae.

nienses olim,aliosq: Graecos fuerunt statuae illae terminalcf. cffetem tantum capite,sine manibus, inae pedibus humanam altitudinem recta quadrangula columna ab humeris deorsum exprimentes, Ut quae mentis ingenijq vim quandam diuinam fgnincent, cui nec manibus nec pedibus est opus,ut quod faccre desti narit, essiciat. Nec minus firmam ac

94쪽

er Forma qua drata quid Ueroum sta. - termina.

constantem designat iustitiam recta& aequalis illa forma quadrata, pro portionem undiq; iustam,& immo tam stabilitatem retines. Quare nec his statuis donabantur nisi heroes Virtutis ergo, nempe ingenio, prudelia,doctrina,rebus ue praeclare gcstis conspicui, quorum vita ad legis diuinae vel virtutis regulam probe facta erat,quos Plato pastim sapientes

ac diuinos appellat. Homerus Vero Θεοεικε Graeὶ GJ Inter quos etiam referendos censet apud Tullium A

fricanus, qui praestantibus ingenijs

in vita humana diuina studia colui. HIC denuo Cardinalis. Profecto verum dicis mi Mocillone . plures enim eius generis statuas & illustriuducum, dc doctorum hominum ad huc Videmus, quas partim e Graecia allatas, partim ad imitationem Grae caru factas arbitror. Multae enim DO

95쪽

sEV DE LEGE DIVINA. 07

mina su a pectori inscripta prae se ferunt,ut Miltiadis,Socratis,Platonis, Theophrast i,P.Valeiij Poblicolae,aliorumqj. Reperitur & Numae Pompili j effgies terminali forma in denarijs argenteis , qui N tima Terminum Deum Romae primus consecrauit. T v M ego, Cardinalis verba comprobans : Recte, inquam vidi enim denariu illum his diebus apud humanissimum eruditissimumq; virum Achillem Massaeum, qui cu sus

set D roquestore Cn. Pompeii Magni bello Piratico & Mithridatico. Ceterum plurimas cius generis statuas e Graecia in villam suam Tiburtinam transtulisse Hadrianum Imperatore colligo ex fraginetis,quae nuper ibidem vidi cum titulis adhuc suis, Ut o te Themistoclis, Cimonis, Alci-iadis,Heracliti,Andocidis, Isocra G tis,

96쪽

ν adrata in

tis,Acschinis,Aristotelis,Carneadis, Aristi,gitonis,& Aristophanis: Sed capita quod dolendum) fere omnia temporis iniuria perierunt : Tituli 2. Graeci quadratis litteris elegatissime

insculpti permanent. Hic iteru Mo-rillonus. O miram antiquoru in obseruando decore , atque in eXprime-da ratione diligentiam, qui quadraturam illam aequitatis i iustitiς non solu in aequitatem termino, scd etiain litterarii figura retinere Volueruli Hanc enim vel in corpore vel in plano vel in numeris mathematici inter rectilineaes figuras persectissima existimant: ideo: ut veteres Fortu

nam in volubili globo solent pinge

re,propter inconflantiam: ita Sapientiam in quadrato statuebant, cuius firma atq: inconcussa est, nem

pe ipsi lex diuina , quae viiij S omni bus resectis excisisqj, quadratu Vitae iustio is

inpontia in

97쪽

sEV DE LEGE DIVINA. 99

iustioris tenorem , & ex omni parte libratum demonstrat. Quapropter apud Arcades no Mercurij tantum, verumetiam Iouis aliorumm Deoru, ut Pausanias auctor est, statuae quadratae fiebant, i cetam, iustam,& co- stantem numinis potentia designantes.Nam Poeta quidam cecinit. Iupite= ipse manens stabilisfacile om

nia voluit.

V A D R A T V M in siti per hominem antiquo prouerbio virum omnibus numeris absolutum,probum, ac iustum appellarunt, veram felicitatem atque gloriam in animi bonis dc lege diuina collocantem: qui assidue faciet,cogitabitq; omnino, quae sunt virtutis, & fortunae casus optime feret, ubiq; moderatus S rectus, ουωο inquitAristoteles Ethicorii pri

γοι, hoc est, is Vere bonus quadra-G a. gulus utuntu

98쪽

gulus sine nota vel vitio. Rhetorico rum quoque libro tertio ad Theodecten perfectum virum metaphori rice quadragulum vocari dicit. Sed raram semper fuisse hanc in terris auem , Sopatri Verba demostiant,quae apud Stobaeum sermone X L I I Ι Ι.

menter quisna adeὁ iuxta Simonidis poetς dictu, quadratus reperiri possit, qui per omne fortunam rerumq;

mutationem firmiter consistat,acco

modas se principibus, simul & subditis, de sibi ipsi concilians cunctos,

atquc Omne rerum omnium dissi diu ad unam recti rationem compones. Igitur cum lex diuina sit optima at-

99쪽

s Ev DE LEGE DIVINA. IOI

que perfectissima , Themin Deam

aptissime veteres quadransula quoque formarunt,quae Vere te colentes reddit bonos, perfectos , atque qua dratos . Eademq; figura quaternarij numeri vim atque perfectionem c plectitur, aequalibus quatuor lateribus semper recta , & quatuor lineis totidemq; angulis Vndequaq con

spicua, dc sibi ubique similis. Adde quod Themis ipsa cum tribus filia

bus quaternarium expleat,atque ita vi super tria imponatur ipsum Vnu, principium scilicet omnium, auctore Pythagora.Cui Uni quidam cx Vc teribus adeo fauere visi sunt, ut de usu premu illud esse dixerint, qui unus simplex,'immobilis omnia ternario conficit, quem dc ipsum in se co- plectitur. Trias namq; princeps impartu perfectus numerus ipsum om

num ac l

100쪽

thagorica.

ne colentum. Vt Aristoteles in libro de Casso disserit. Itaque Pythagorici rerum omnium incnsura esse dixerut Triada, ob eam opinior causam, quod Deus per legem tuam ternario mundum gubernet.Vnde est & Maronis illud : S umero teus impare

gaudet. id cst,bono,iusto,& pulchro. Bono, ubi creat: iusto,ubi disponit: pulchro,ubi singula perficit. Huic igitur Triadi 11 monada ipsam adiungas,coficitur insignis quaternio,

seu τοτρα-ς illa Deum opiscem cum toto uniuerso suo opificio repr sentans, sacerrimum Pythagoreis olim iusiurandum : quam perennis naturae fontem in se complecti dicebant . Illud autem iusiurandum ta-

fuisse Plutarchus nobis prodidit de Philosophorum placitis libro

SEARCH

MENU NAVIGATION