장음표시 사용
131쪽
sit i quia & si nulla solemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur. Vale.
EPIST. XVI. TSidonius Ruricio suo salutem.
ACc Evi per Paterninum pagimm vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. Ceterum eloquij copiam hanc praefert, hos olet
flores, ut bene appareat, non vos manifesta mo
do, verum etiam fartiua quoque lectione prost cere. Quanquam & hoc furtum, quod deprecaris, exemplati libelli, non venia tam debeat respicere, quam gloria. Quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis Ego vero quicquid impositum est fraudis mihi, utpote ab senti, libens audio, principalique pro munere amplector, qui quodammodo damnum indemne to teraui. Neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati; aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae. Quin potius ipse iure ab hinc uberi praeconio non carebis 1, qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imi latus es, de quo si quid demere velis, remanet i totus qui transfertur. Vide iam parce trepidare, de que moribus amici plusculum recto secus credere.
Namque ita hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus inuidiae. V ale.
132쪽
Sidonius Arugacti suo salutem.
EMINENTI Vs amicus tuus, domine maior, obtulit mihi, quas ipse dictasti, literas literaras, & gratiae trifariam renidentis' cultu refertas. quarum utique virtutum caritas prima est, quae te coegit in nobis, vel peregrinis, vel iam latere cupientibus, humilia dignari. tum Verecundia, cuius instinctu dum immerito trepidas, merito irae dicaris. tertia urbanitas, qua te ineptire facetim me
allegas, & Quirinalis impletus fonte facundiae , potor Mosellae Tiberim ructas: sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum. par ducibus antiquis lingua mansique: sed quorum dextera solebat non stylum minus tractare, quam gladium. Quocirca sermonis pompa Romani v qua adhuc uspiam est, Belgicis olim siue Rhenanis abolita terris, in te resedit: quo vel incolumi, vel perorante , etsi apud limitem ipsum Latina iura ceciderunt, verba non titubant. Quapropter alternum salue rependens, granditer laetor, saltem in illustripectore tuo vanescentium literarum remansisse vestigia : quae si frequenti lectione continuas, experiere per dies, quanto antecellunt beluis homines, tanto anteferri rusticis institutos. De paginis sane quod spiritalibus vis ut aliquid interpres improbus garriam, iustius haec postulanturha sacerdotibus loco propinquis, aetate grandaevis, fide claris, ope-
133쪽
1α APOLLINARIs SIDON ILre vulgatis, ore promptis, memoria tenacibus , omni denique meritorum sublimium dote potioribus. Namque ut antistitem ciuitatis vestrae relinquam, consummatissimum virum, cunctarumque virtutum conscientia & fama luxi beatum ; multo opportunius de quibuscumque quaestionibus tiabi interrogabuntur inclyti Galliarum patres &pr tomystae, nec satis positus in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius : quorum doctrinae abundanti eventilandae nec consultatio tua sufficit Proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem, sed & iustus ignosce : quia si vos imperitiam fugere par est, me quoque decet
Sidonius Lucontio suo salutem.
Os viviscεRis quod rogaris, eque contrario, si quid iniungas, ex a se meministi re-
petere. Perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi messque : quorum omnium non sunt vel minima completa. Quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reuersuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graues sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus attrahebantur. Utqu de matronalium partium nil querar fraude, quascum expeditis tulistis impedimentis, tuque frater que c*mmunis Volusianus vix singulorum clien-.
134쪽
EpIsTOLARUM LIB. IV. Ir3tum puerorumque comitatu ambiebamini. per quod solicitudinem prosequentum vana mox recurrendi spe fefellistis. certe frater Volusianus: qui forte pergens in praedia Baiocassina, totamque prouinciam Lugdunensem secundam peruagaturus, expectationem nostram specie breuioris itineris e- tulit. Et nunc ipse tu sic multis contra fidem die bus otiabundus, ais tibi si quas postea luserim me tro nugas mitti oportere. Annuo iniunctis, quia dignus es ut talia legas. Nam carmen ipsum, quod
nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est,
tam ciue impolitum, ut me non illud ad villam, sed potius e villa mittere putes. Basilicam sancti Pontificis confessorisque Martini Perpetuus Episcopus, dignissimus tanto praedecessore successor, multum priori, quae fuit hactenus, capaciorem nouauit. Magnum est, ut ferunt, opus nominandumque ; quod in honorem talis viri faetiam talis vir fecisse debuerit. Huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc compellit epigramma, quod recensebis; ut est in his quaecumque deposcit priuilegio caritatis imperiosissimus. Atque utinam molis illius pompam, siue donaria, nil huius ob seqvij turpet oblatio : quod secus fore plurimum timeo. Nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naeuus candido in corpore : qui quidem solet sic facere risum, quod accipere illifragium. Sed quid hinc amplius Z pone fistulas i ple pastorias, Z elegia .no- strae, quia pede claudicat, manum porrige.
135쪽
MARTI NI corpus totis venerabale terris,
In quo post vitae tempora vivit honor, Texerat hic primum plebeio machina cultu, Quae con essori non erat aequa suo : e Lellebat cives onerare pudore Gloria magna viri, gratia parua loci.
Antistes sed qui numeratur sextus ab ipse, . . Longam Perpetuus fistulit inuidiam:
Internum remouens modici penetrale sacelli , ANUque telita leuans exteriore domo. Creveruntque simul, valido tribuente patrono, In θatiis aedes, conditor in meritis:
Quae Salomoniaco potis ψὶ confligere templo , Septima quae mundo fabrica mira fuit. Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud , Ipud transgreditur cuncta metalla fide. Livor abi mordax, absoluanturque priores, Nil nouet aut addat garrula posteritas. Dumque venit Christus, populos qui sit citet omnes,
Perpetuo durent culmina Perpetui. Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis
obuiam manui fuit. sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, verssibus quoque satyrographis, si res exegerit, usuri: quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis. Namque efficacius, citius, ardentius natura mortalium culpat aliqua, quam laudet. Vale.
136쪽
EPIST. XIX. Sidoniis Florentino suo salutem.
T moras nostras, & silentium accusas. virum que purgabile est. namque & venimus, & scribimus. Vale.
EPIST. XX. Sidonius Domnitio suo salutem.
TV cui frequenter arma, & armatum, &arma tos inspicere iocundum est, quam voluptatem putamus mente conciperes, si Sigismerem regium iuuenem, ritu atque cultu gentilitio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses λ Illum equus quidem phaleris comptus, immὁ equi radi tibus gemmis onusti ant cedebant, vel etiam subsequebantur : cum tamen
hoc magis ibi decorum conspiciebatur, quod prae cui foribus suis, siue pedisequis, pedes & ipse ribe
dius incessit, sammeus cocco, rutilus auro, lacteus serico , tum cultui tanto, coma, rubore, cute concolor. Regulorum autem, sociorumque comitan
tum forma & in pace terribilis: quorum pedes priami perone setoso talos adusque vinciebantur ; genua, crura, suraeque sime tegmine. Praeter hoc vestis alta, stridii, versicolor, vix appropinquans p plitibus exertis: manicae sola brachiorum princi pia velantes, viridantia saga limbis marginata pu
137쪽
niceis. penduli ex humero gladij balteis supercur
rentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus. Eo quo comebantur ornatu, muniebantur.
lanceis uncatis, securibusque missibilibus dextve refertae, clypeis laeuam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulua in umbonibus, ita censum prodebat, ut studium. Cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa, quam Veneris. sed quid haec pluribus ὶ Spectaculo tali sola prae sentia tua defuit. Nam cum viderem quae tibi pulchra sunt non te videre, ipsam eo tempore desid rq tui impatientiam desideraui. Vale.
EPIST. XXI. Sidonius Apro seuo salutem. Esτ quidem princeps ta genere monstrando
partis paternae praerogatiua : sed tamen multum est quod debemus ti matribus. Non enim a nobis aliquid exilius fas est honorari, quod pondera illarum, quam quod istorum semina sumus. Sed originis nostrae definiendae materia vel ratio sit penes physicos : nos unde haec ipsa praemisimus persequamur. AEduus pater tibi, mater Aruerna est. Primis AEduis deberis : ergo non solis. vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas sic habitus Arcas, quod pariter & Samnis, in Mezentium mouere potuisset ut peregrinus arma H truscorum, ni mixtus matre Sabella, partem quo
138쪽
E PisTOLA RVM LIB. IV. Ii que patriae inde traxisset. Ecce habes mygnuna maximo auctore documentum , quod patriae pars computanda sit & regio materna : nisi poetas, &cum ab historia non recedunt, mentiri existimabis. Igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim iure sibi vendicant, patienter admitte querimoniam desiderantum ; qui tibi per unius oris mei officium, non unius pectoris profudere secretum. Quos palam & coram dicere puta, Quid in te mali
tantum ingrate commisimus, ut per tot annos
quondam humum altricem nunc velut hosticum solum effugias Hic incunabula tua fouimus : hic vagientis infantiae lactentia membra formavimus: hic ciuicarum baiulabare pondus vinarum. Hincauus Fronto blandus tibi, sibi seuerus, qui exemplo esse potuisset his, quos habemus nos in exemplo. hinc auia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbata decessum, dependit una curam duarum. Sed& matertera tua binc, & hinc fuit sanctior sanctis
Frontina virginibus, quam verebatur mater, pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fidei ingentis, sic Deum timens, ut ab hominibus metueretur. Hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia flo
rentia monitu certante fouerunt. unde tu non tam
mediocriter institutus existis, ut tibi liceat Aruernos vel propter literas non amare. Taceo territorij peculiarem iocunditatem. taceo illud aequor agrorum , in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae, quod industrius quisque quo plus
139쪽
n8 APOLLINARIs SIDONII frequentat, hoc minus naufragat: viatoribus moliale , fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum : quod montium cingunt dorsa pascuis, latera vinetis, terrena villis, saxosa castellis, o paca lustris, aperta culturis, concaua fontibus, abrupta fluminibus: quod denique huiusmodi est, ut semel visum aduenis, multis patriae obliuionem saepe persuadeat. Taceo ciuitatem ipsam tui semper sic amantissimam, ut soli nobilium contuber nio praeserre nil debeas : cui tu manu iniecta feliciter raptus inserebare : sscque omnes praesentiae vestrae voluptas, quod tamen nullum satias cepit.
Iam quid istic de re familiari tua dicam, cuius hic status est, ut tuam expensam hoc sit facilius tole ratura, quod crebrius Θ Nam dominus a ricola silarem hic foueat, sic facit sumptum, quod auges& reditum. Haec unus tibi omnium ciuium, certe bonorum voto, petitu, vice garrio : qui cum tanto honore te poscant, tanto ἐmore desiderent,
intelligi datur, gaudij plus te, dum tribuis quod
EPIST. XXI s. Sidonius Leoni suo salutem. VIR magnificus Hesperius, gemma amicorura
literarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistolarum curam, iam terminatis libris earum, Converteremus ad stylum historiae. Reuerentia lamma, summo & ais
140쪽
EpIsTOLARUM LIB. IV. iis cho , talem atque tantam sententiam amplector. idolicum quippe pronuncias ad opera maiora, RUCm mediocria putas deserere debere. Sed quod falcitidum est, facilius audeo huiusmodi suspice Te iudicium, quam suscipere consilium. Res quidem digna quam tu iuberes: sed non minus di gna quam faceres. Namque & antiquitus , cum C. Cornelius C. Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit. Idque ab exemplo
nunC me melius aggrederis: quia & ego Plinio , ut discipulus assurgo, & tu vetusto genere narrandi iure Cornelium anteuenis ; qui saeculo nostro si re uiuisceret, teque qualis in literis & quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset. Itaque tu molem thematis missi recte capessis , cui praeter
eloquentiam singularem, scientiae ingentis magna opportunitas. Quotidie namque per potentissimi consilia regis, totius sollicitus orbis, pariter eius negotia & iura, foedera & bella, loca, i patia, merita cognoscis. Unde quis iustius sese ad ista sucia
cinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum varietates, facta ducum, pactaregnantum, tota denique publicarum rerum secreta
didicisseὶ quique praesitanti positus in culmine, non
necesse habet, vel supprimere verum, vel concinnare mendacium 3 At nostra longe conditio distapar, quibus dolori peregrinatio noua, nec usui lectio vetusta. tum religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati: nec in praesentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum.