C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

43o APOLLINARIs SIDONI xtionem. Illic enim & grammatica diuidit, & orytoria declamat, & arithmetica numerat , & geometria metitur, & musica ponderat, & dialectica disputat, & astrologia praenoscit, & architectonica struit, & metrica modulatur. Huius lectionis nouitate laetatus, excitatusque maturitate, raptim recensendam transferendamque, Ut videras, petisti, ut petieras impetrasti,sub sponsione citae redhibitionis. Nec me falli, nec te fallere decet. Tempus est

commodata restitui: quia liber ipse si placuit, debuit exhibere satietatem; si displicuit, debuit mouere fastidium. Tu autem, quicquid illud est, fidem

tuam celeriter absolue : ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris,mare, quam lateras. Vale.

EPIST. III.

Sidonius Apostinari suo salutem.

PAR erat quidem garrulitatem nostram silen-

iij vestri talione fraenari. Sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere quid officio rum soluat, quam meminisse quid debeat ; etiamnunc laxatis verecundiae habenis obsequium allo quij impudentis iteramus. cuius improbitas vel hinc maxime dignoscitur, quod tacetis. Ergone quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui 3 Dissimulastis trepido pro vobis amico vel securitatem prodere, vel timorem Z Quid

est aliud, si requirenti tuas supprimis actiones,

152쪽

uam suspicari eum, qui tui sollicitus existat, auterte non gauisurum compertis prosperis, aut tri- hem, si diuersa cesserint, non futurumὶ Facessatiaec a bonis moribus impietatis opinio, & a canore suo vera caritas naeuum tam miserae suspicio- is eliminet. Namque, ut Crispus vester assirmat, dem velle, atque idem nolle, ea demum firma a licitia est. . Interea si vel vos valetis, bene est. go autem infelicis conscientiae mole depressus, i febrium nuper extremum salutis accessi. utpoteat indignissimo tantae professionis pondus impatum est. qui miser ante compulsus docere, quamiscere, & ante praesumens bonum praedicare,ciam facere, tanquam sterilis arbor, cum . non

abeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis. γuod restat, orate ut operae pretium sit quod abiferna propemodum sede remeauimus : ne si in raeteritis criminibus manserimus, incipiat ad ani-ix potius mortem pertinere, quod vivimus. Ec-r quod agimus indicauimus ; ecce adhuc quid a atis inquirimus. Fit a nostra parte quod pium h : vos deinceps facite quod videtur. Illud sa-a velut Atticas leges ita aere credite incisum, nositi ope Christi nunquam admistaros amoris ter,inum , cuius studuimus fundare principium.

153쪽

Sidonius Simplicio seo flutem.

OV oo non recepi scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori :Nam, nisi praeter aequum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia, sed verecundia fuit. At si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis , quieti quidem tuae non inuitus indulgeo, sed non procul a te reos

meos inuenturum me esse denuntio. Nam totam

silentij vestri inuidiam verti non iniurium est ad superbiam filiorum : qui se diligi sentientes, quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium. quos

monere pro patria auctoritate debetis, ut contractae apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant. Vale.

Sidonius Syagris seo flutem.

Cy M sis consulis pronepos, idque per virilem

successionem, quanquam id ad causam subiiciendam minus attinet in cum sis igitur ex semine poetae, cui proculdubio statuas dederant literae, si trabeae non dedissent: quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur, a quo studia posterorum, e parum quidem, quippe in hac parte,

degenerauerunt : immane narratu est, quantum

154쪽

EP IsTO LAR VM LIB. v. 133 lupeam sermonis te Germanici notitiam tanta δε-:ilitate rapuisse . Atqui pueritiam tuam competener scholis liberalibus memini imbutam, & saepe

Iumero acriter eloquenterque declamasse coram ratore satis habeo compertum. Atque haec cum

a sint, velim dicas, unde subito hauserunt recto- 1 tua euphoniam gentis alienae , ut modo mihi ost ferulas lectionis Maronianae, postque desuda sin varicosi Arpinatis opulentiam loquacitatem ue, quasi de hilario vetere nouus falco prorumis 3 2Estimari minime potest, quanto mihi cetesque sit risui, quoties audio, quod te praesentermidet facere linguae suae barbarus barbarismum. dstupet tibi epistolas interpretanti curua Germauum senectus, & negotiis mutuis arbitrum te sceptatoremque desumit. Nouus Burgundionum lon in legibus disserendis; nouus Amphion in haris sed tricordibus temperandis, amaris, fre-entaris, expeteris, oblectas, eligeris, adhiberis, zernis, audiris. Et quanquam aeque corporibus sensu rigidi sint indolatilesque , amplectuntur te pariter & discunt schinonem patrium, cor La- una. Restat hoc unum, vir facetissime, ut nihilonius, vel cum vacabit, aliquid lectioni operis pendas, cu Aasque hoc, prout es elegantisti

is, temperamentum, ut ista tibi lingua teneatur,rid caris; illa exerceatur, ut rideas. Vale.

155쪽

Sidonius Apollinari seuo salutem.

CVM primum aestas decessit autumno, & A

vernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam veni: ubi Thaumastum germanum tuum, quem pro iure vel sanguinis, vel aeriatis, reuerenda familiaritate complector', incestissimum inueni. Qui quanquam recenti coelibatu granditer assiciebatur, pro te tamen parum minus anxius erat. Timebat enim, vereb turque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus, aut militaris concinnaret improbitas. Namquo confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam,sceis ratorum fuisse secreto insusurratum,ituo praecipue machinatu, oppidum Vasionense partibus noui Principis applicari. Si quid hinc tibi, tuisque suspicionis incutitur, raptim doce recursu familiarium paginarum, ne vobis sollicitudinis aut praesentiae meae opportunital pereat. Curae milia peculiariter erit, si quid tamen cauendum existimabis, ut te faciat aut gratia impetrata securum, aut e

plorata iracundia cautior m. i

EPIST. VII.

Sidonius Thaumasto suo salutem.

LuzGAViMVs tandem ,qui apud Tetrarcham nostrum germani tui di e diuerso partium noui

156쪽

principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia. Hi nimirum sunt, ut idem co-

tam positus audisti, quos se iam dudum perpetinter clementiores barbaros Gallia gemit. Hi sunt, tuos timent etiam qui timentur. Hi sunt, quosliarcγeculiariter prouincia manet inferre calumnias, deerre personas, afferre minas, auferre substantias. Hi sunt, quorum laudari audis in otio occupatio-ies, in pace praedas, inter arma fugas, inter vina ictorias. Hi sunt, qui causas morantur adhibiti,npediunt praetermissi, fastidiunt admoniti, obli-iscuntur locupletati. Hi sunt, qui emunt lites,rndunt intercessiones, deputant arbitros, iudi- inda dictant, dictata convellunt, attrahunt liti-1turos, protrahunt audiendos, trahunt addictos, trahunt transigentes. Hi sunt, quos si petas etiam allo aduersante beneficium, piget promittere, ad et negare, poenitet praestitisse: Hi sunt, quom comparationi digitum tollerent Narcissiis, siaticus, Massa, Marcellus, Carus, Parthenius, Li-aus, & Pallas. Hi sunt, qui inuident tunicatis o- ι, stipendia paludatis, viatica veredariis, mercaribus nundinas, munuscula legatis, portoria qua- aptatoribus, praedia prouincialibus, stamonia mu-zipibus, arcariis pondera, mensuras allectis, sa-ia tabulariis, dispositiones numerariis, praetonis sportulas, ciuitatibus inducias, vectigalia pu-

Canis, reuerentiam clericis, originem nobilibus,

a sessum prioribus, congressum aequalibus, cin-

157쪽

ctis iura, discimotis priuilegia, scholas instituendis,

mercedes instituentibus, literas institutis. Hi sunt, qui nouis opibus ebrij, ut & minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi. Nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exequias, pelliti ad ecclcsias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. Nullum illis genus hominum, ordinum, temporum , cordi est. In foro Scythae, in cubiculo viperar, in conuiuio scurrae, in exactionibus harpyiae, in collocutionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cochleae, in contractibus trapezitae. ad intelligendum saxei, ad iudicandum lignei, ad succensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbicndum tauri, ad consumendum minotauri. Spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, & ignauia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera ne discutiantur, bella ne pugnent. QDruins nares afflauerit uspiam

rubiginosi aura marsupij, confestim videbis illiu& oculos Argi, & manus Briarei, & Sphingarum ungues, & periuria Laomedontis, & Vlysiis argutias, & Sinonis fallacias, & fidem Polymestoris,& pietatem Pygmalionis adhiberi. His moribus

obruunt virum non ininus bonitate quam potestate praestantem. Sed quid faciat unus undique venenato vallatus interprete Z Quid inquam faciat, cui natura cum bonis, vita cum malis est Ad quo

158쪽

E P I s T O L A R V M'L I B. V. I3 rum consilia Phalaris cruentior, Mida cupidior, Ancus iactantior, Tarquinius superbior, Tiberius callidior, Caius periculosor , Claudius socordior,

Nero impurior, Galba auarior, Otho audacior, Vitellius sumptuosior , Domitianus truculentior, redderetur. Sane quod principaliter medetur assii-ctis, temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua, M aures mariti virosa susurronum faece completas opportunitate falsi sermonis eruderat. Cuius studio scire vos par est, nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni iunio rum Cibyratarum venena nocuisse, neque quicquam Deo propitiante nocitura ; si modo quandiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum, suumque Germanicum praesens Agrippina moderetur. Vale.

EPIST. VIII. Sidonius S reundi no suo salutem. DI V quidem est, quod te hexametris familia

i ius inseruientem stupentes praedicantesque lectitabamus. Erat si quidem materia iocunda, leunuptiales tibi thalamorum faces, siue perfossae regiis ictisus ferar describerentur. Sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil ne tuo quidem iudicio simile fecisti.

Deus bone t quid illic inesse fellis, leporis, piper

taeque facundiae minime tacitus inspcxiὶ nisi quod

seruentis fulmen ingenij , & eloqui j salsa libertas, S

159쪽

isi APOLLINARIs SIDONII plus personis forte, quam causis impediebantur: ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur, vel pupugisse versu gemello consul Ablauius, vel momordisse, disticho tali clam palatinis foribus appens . Saturni aurea secta quis requirat sSunt haec gemmea, fied Neroniana. Quia scilicet praedictus Augustus iisdem fere temporibus, extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni. Tu tamen nihilo segnius operam saltem facetis satyrarum coloribus intrepidus impende. Nam tua scripta nostrorum vitiis proficientibus tyrannopolitarum locupletabuntur. Non enim tam mediocriter intumescunt quos nostra iudicia, sarcula, loca, fortunatos putant, ut de nominibus ipsorum quando que reminiscendis sit posteritas laboratura. Namque improborum probra, aeque ut praeconia bOnorum , immortalia manent. Vale.

EPIST. IX.

Sidonius Aquilino suo salutem.

IN meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, VE qua tas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ips amicitias. Auitum est quod reposco. te 'stes mihi in oraesentiarum aut nostri super hoc negotio Apollinaris & Rusticus aduocabuntur ;quos laudabili familiaritate coniunxerat literarum ,

160쪽

E p rs To L ARVM LIB. V. ID dignitatum, periculorum, conscientiarum simili lucio: cum in Constantino inconstantiam, in Ioui

no facilitatem, in Gerontio perfidiam ; singula in

sngulis, omnia in Dardano crimina simul execra rentur. A lateque media, patres nostri sub uno contubernio, vix dum a pueritia in totam adolescentiam evecti, principi Honorio tribuni notariique militauere, tanta caritate peregrinantes, ut inter eos minima fuerit causa concordiam, quod filij amicorum commemorabantur. In principatu Valenti niani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, a ter soliditati. Sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderauerunt, vuprior fuerit lascium tenore, qui erat posterior dignitate. Ventum ad nos, id est ventum est ad nepotes : quos nil decuerit plus cauere, quam ne pa- ritum , antiquorumque nostrorum per nos forte

videatur antiquata dilectio. Ad hoc in similem familiaritatem, praeter haereditariam praerogatiuam, multifaria opportunitate compellimur. AEtas utriuiaque non minus iuncta , quam patria. unus nos C-xercuit ludus, magister instituit: una nos laetitia dise luit, severitas coercuit, disciplina formavit. De cetero, si Deus annuit, in annis iam. senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, Mnimus unus : imbuamusque liberos inuicem dili gentes, idem velle, nolle, refugere, sectari. Hoc patrum vero iam supra vota, si per Rusticum, Apollinaremque, proauorum praedicabilium tam

reformentur corda, quam nomina. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION