장음표시 사용
101쪽
D APOLLINARIs SIDONII foetida est. Ita vivens paucis voluptati, nullis amo ri, omnibus risui, vesicarum ruptor, fractorque ferularum ; bibendi auidus, auidior detrahendi, rabido pariter ore spirans coenum, spumans vinum, loquens venenum, facit ambigi putidior, temulentior, an facinorosior existimetur. Sed dicis, animi probra vultu colorat, & deprecatur ineptias men iis qualitas corporis. Elegans videlicet homo, per-
uenustusque, cuiusque sit spectabilis persona visentibus. Enimuero illa sordidior atque deformior est cadauere rogali, quod facibus admotis semi-
combustum, moxque sidente strue torrium deuolutum, reddere pyrae iam fastidiosus pollinctor exhorret. Praeter haec, lumina gerit idem lumine carentia si quae stygiae vice paludis volvunt lacrymas per tenebras. Gerit & aures immanitate barrinas; quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumuenit, faxeis nodis & tofosis humore verrucis per
marginem curuum protuberantibus. Portat & nasum, qui cum sit amplus in foraminibus, & strictus in spina, sic patescit horrori, quod angustatur olfactui. Praetendit os etiam labris plumbeum, rictu ferinum, gingiuis purulentum, dentibus buxeum ; quod spurcat frequenter exhalatus e concauo molarium computrescentium mephiticus odor, quem super cumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis, & redundantium sentina cceparum. Promit & frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat, supercilia distendit. Nutrit & barbam, quae iam
senectute canescens, fit tamen morbo nigra Syllano. Tota
102쪽
E p Isaeo LARUM LIB. III. 8ρτota denique est misero facies ita pallida, veluti Per horas umbris moestificata larualibus. Taceoxeliquam sui molem, vinctam podagra, pinguedine
solutam. Taceo cerebrum crebra vibice peraratum; quod parum amplius tegi constat capillis quam cica triCibus. Taceo prae breuitate ceruicis, occipiti supinato scapularum adhaerere confinia. Taceo quod decidit honor humeris, decor brachiis, robur lacertis. Taceo chiragricas manus unctis cataplasmatum pannis tanquam caestibus inuolutas. Taceo quod alarum, specubus hircosis atque acescentibus latera Captiua vallatus, nares circunsedentium ventilata
duplicis Ampsancti peste funestat. Taceo fractas
pondere aruinae iacere mammas, quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna. cecidisse. Taceo ventris inflexi pendulos
casses partium genitalium, quia debilibus puden
dae, turpibus rugis turpius praebere velamen. Iam quid hic tergum, spinamque commemorem ξ de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens aream pectoris texat curuatura costarum ; tota nihilominus haec ostium ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet. Taceo lumbo rum corpulentiam, cluniumquc, cui crassitudini comparata censetur aluus exilis. Taceo femur aridum & pandum; genua vasta, poplites delicatos, crura cornea, vitreos talos, paruos digitos, pedes
grandes. Cumque distortis horreat ita liniamentis, per quae multiplicem pestilentiam exanguis semi uiuusque, nec portatus sentiat, nec sustentatus
103쪽
si APOLLINARIs SIDONII cedat, verbis tamen est ille qua m membris execrabilior. Nam quanquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tum patronorum est praecipue cauendus arcanis ; quorum est laudator in prosperis, delator in dubiis . at si ad occulta familiarium publicanda tem poris ratio sollicitet, mox per hunc Spartacum quaecumque sunt clausa franguntur, quaeque obserata reserantur. ita quod quas domorum nequiverit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinae proditionis impugnat. Hoc Abricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat : qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur i, scab iis postmodum velut Proteus inter aduersa di labitur. Igitur ex voto meo feceris, si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxime illorum, quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor. Nam quibus citra honestatis nitorem
iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infraenis, his conscientia quoque sordidatin sima est. Denique facilius obtingit, ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi, qui pariter existat improbus dictis, & probus motibus. Vale.
OV A N QV A M te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitum veterum fido rela-
104쪽
tu, quod meas nugas siue confectas opere prosario, seu poetarum stylo cantilenosas, plus voluminum lectione dignere repositorum. Gaudeo hoc ipso, quod recognoui chartulis occupari nostris otium tuum. Sed probe intelligo, quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit, sed auctoris affectus. Ideoque plus debeo, quia gloriae punctum, quod dictioni negares, das amicitiae. De ceteris vero stud ij nostri derogatoribus, quid ex asse pronunciem, necdum deliberaui. Nam qui maxime doctus sibi videtur, dictionem sanam& insanam ferme appetitu pari reuoluit, non amplius concupiscens erecta quae laudet, quam despecta quae rideato Atque in hunc modum scientia, pompa, proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est : quorum scurrilitati negligentia comes, hoc volens tantum legere quod carpat, sic non utitur literis, quod abutitur. Vale.
105쪽
OROR mihi, quae uxor tibi. hinc inter nos summa & principalis necessitudo, & ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius, fortius, meracius amax. Nam facultatum inter germanos prius lite sopita, iam qui nascuntur ex fratribus, nihil inuicem controuersantur : & hinc
sepe caritas in patruelibus maior, quia desistit si-
106쪽
ApoLL. SIDONII EPIsΥ. LIB. IV. multas a diuisione, nec cessat affectus a semine. Secundus nobis animorum nexus accessit de studio rum parilitate, quia idemssentimus, culpamus, laudamus in litteris ; &iaeque nobis quaelibet dictio placet, improbaturque. Quanquam mihi nimis ar-
ogo iudicium meum conserens tuo. Quis,cnim uuenum nesciat, seniorumque, te mihi magistrum uisse proprium, cum videremur habere commu-aem 3 & si quid heroicus arduum, comicus lepilum, lyricus cantilenosum, oratorque maturum, i istoricus verum, satyricus figuratum,i grammatius regulare, panegyrista plausibile, sophista se
tum, epigrammista lasciuum, commentator luctium, iurisconsultus obscurum, multifariam condia
erunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingelum sibique quis defuit, tradidisse ξ Deus bone luam sibi hinc patres nostri gloriabantur, cum vi-erent, sub ope Christi, te docere posse, me disia ere, & non solum te facere quod posses, sed &elle quod faceres, ideoque te bonum non minus uam peritum pronuntiari Z Et vere intra Eusebia Os lares talium te quaedam moneta susceperat di-iplinarum. cuius philosophica incude sermatus,anc varias nobis rerum, se onumque rationes,
so etiam qui docuerat probante pandebas: nunc: Plato discipulus iam propc potior sub Socrate, et iam tu sub Eusebio nostro, inter Aristotelicas acgorias artifex dialecticus atticissabas; cum illel huc aetatulam nostram mobilem, teneram, cru-xm, modo castigatoria seueritate decoqueret,mo-
107쪽
8σ APOLLINARIs SIDONII do mandatorum salubritate condiret. At qualium, Deus bone, quamque pretiosorum l quae si quis deportaret philosophaturus, aut ad paludicolas Si cambros, aut ad Caucasigenas Alanos, aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea, fibraeque glaciales proculdubio emollirentur egelidarenturque: neque illorum ferociam, stoliditatemque , quae secundum belluas
ineptit, brutescit, accenditur; rideremus, contemneremus, pertimesceremus. Igitur quia nos ut a
finitas, ita studia iunxerunt, precor, quoquo locies, amicitiae iura inconcussa custodias: longumque tibi & si sede absumus, adsimus affectu : cuius in temeratae partes, quantum spectat a nobis, in aeuum, si quid est vitae reliquum, perennabuntur.
EPIST. II Claudianus Sidonio Papa salutem. SI possibile factu esset,ut te dominum meum vel
aliquoties aliquantulum conuenirem, non Vndeunde quarumpiam personarum, aut voluntates,
aut necessitates inquirerem, sed quae in rem debiti mei usui mihi esse possent. Quippe revisionis
potestas multimodis & miseris perinde causis in tercluditur. enimuero scribendi facultas, aut raro idonea suppetit, aut nec suppetit. Ista haec eadem remissibilia sint necne, tute iudicarri. Porro autem
vero quod saepenumero scriptis vestris alij impar
108쪽
E PPsTO LARvM LIB. IV. Diiuntur, qui id ipsum nec ambiunt, quam egomet,
forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus impune committi. Illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo unquam im partiuisti rescripto. Sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae. Ecquo tam ex occupatu Vnquam
uspiamve implicabere, quin illud in aliorum commoda revergat ὶ Cum precatu Deum placas, eundem non modo amicis, sed ἐgnotis quoque concilias. Cum scripturarum coelestium mystcria rimaris ; quo testudiosius imbuis, eo doctrinam caeteris copiosius infundis. Cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime, sed aliis quoque consultum facis. Proinde nihil videlicet, profecto nihil est, tam infoecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum, & non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat. Nulla ergo cuiusquam praepedimenti occasio praetendi vel Glso potest, cur egomet specialis atque intimus
nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti
quoque multum capiant plurimi. Sed uti ego autumo , iuxta formam Euangelici largitoris, quodnoin das amico esurienti, dabis improbo pulsatori. Porro si etiam nunc solito obdurueris, faxim egomet quod tete poenitebit: quoniam si peccaris vltra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo. Porro enim ambiguo caret, tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. Vale.
109쪽
Sidonius Claudiano syo salutem.
COMMiττi, domine maior, in necessitudinis iura pronuncias, cur quod ad salue tibi debitum spectat, a stylo & pugillaribus diu temperem : quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus Onerauerit, quae vos cultu sedulae sospit iis impertiat. Praeter aequum ista coniectas, si rearo mortalium quenquam cui tamen sermocinari latialiter cordi est in non pauere, cum in examen au rium tuarum quippe scriptus adducitur: tuarum inquam aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aeui temporum praerogatiua non obruat, nec Frontonianae grauitatis, aut ponderis Apuleiani flumen aequiparem : cui Varrones, vel Atacianus, vel Terentius, Plinij, vel avunculus, vel Secundus, compositi inpraesentiarum rusticabuntur. Adstipulatur iudicio meo volumen illud, quod tute super statu animae rerum verborumque scientiis
diuitissimus propalavisti. In quo dum ad meum
nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere , tuorum beneflcio perpetuaretur. At quod, Deus magne, quantumque opus illud est i materia clausum, declamatione conspicuum, propositione obstructum, disputatione reseratum, & quanquam propter l, mala syllogismorum puncta tribulosum, . Vernantis
110쪽
EPIsTOLARUM LIB. IV. Ptamen eloquii flore mollitum. Nova ibi verba, quia vetusta: quibusque collatus merito etiam antiquarum literarum stylus antiquaretur et quodque pretiosius, tota illa dimo sic caesuratim succincta, quod profluens : quam rebus amplam, strictamque sententiis, sentias plus docere, quam dicere. Denique & quondam, nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti, curae fuit causam potius implere, quam paginam. At vero in libris tuis iam illud quale
est, quod & teneritudinem quanquam continu ta maturitas admittit, interser sique tempestiuam
censura dulcedinem ; ut lectoris intentionem, per euentilata disciplinarum philosophiae membra las satam, repente voluptuosis excessibul, quasi qui
busdam pelagi sui portibus foueat Z O liber mul tifariam pollens l o eloquium non exilis, sed sub tilis ingenijl quod nec per scaturigines hyperboli
cas intumescit, nec per tapinomata depressa tenuatur.. Ad hoc unica singularisque doctrina, & in diuersarum rerum assertione monstrabilis, cui moris
cst de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari: quaeque si fors exigit, tenere non ab nuit cum Orpheo plectrum, cum 2Esculapio ba- Culum , cum Archimede radium, cum Euphrate horolcopium, cum Perdice circinum, cum Vitruvio perpendiculum : qu*que nunquam inuestigare destiterit, cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto pondera, cum Chrysippo num ros, cum Euclide mensuras. Ad extremum, nemo