장음표시 사용
171쪽
iueo A IOLLINARIs SIDONII sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit: Pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores. Qui cum frequenter de loco stantum me dij currentis impulsu summoueretur; nunc quoque accepῆus in aream, tam pilae coram praeteruolantis, quam superiectae, nec intercideret tramitem , ne caueret; ad hoc per catastropham saepe pronatus, aegre de ruinoso fiexu se recolligeret; primus ludi ab accentu. sese remouit suspiriosus extis incalescentibus. Namque & iecusculi fibra tumente pungebant exercitatum crebri dolores. Destiti protinus &ipse,
facturus communione cessandi rem caritatis, ne verecundiam lassitudo fraterna pateretur. Ergo Vt Te
sedimus,& illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit, exhibita poscenti est: pariter & linteum villis onustunae, quod pridiana squama politum cata sub ipsis aediculae valuis bipatentibus de ianitoris e recto trochleatim fune nutabat. quo dum ter otium senas siccat, Vellem, inquit, ad pannum similis o ficij, aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes. Fiat,
inquam. Sed quod meum, dixit, & nomen metro
teneret. Respondi possibilia factu quae poposcisset
Ait &jple, Dicta ergo. Tunc ego arridens, ilico scias Musas moueri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem. Respondit ille violenter& perurbano, ut escnatura vir stamineus, quidamque facundiae sons inexhaustus, Vide, domine Solli, ne magis Apollo seri moueatur, quod. suas alumnas solus ad secreta. sollicitas. Iam potes nosse, quem plausum sententi, Iam repentina, tam lepida commouerit. Nea sus
172쪽
Er1sTOLARUM LIB. v. t moratus, mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato, subditum sic epigramma composui. MANE novo, seu cum I ruentia balnea poscunt,
Seu cum menatu frons calefacta madet:
Hoc foveat pulcher faciem Philimatius udam,
Migret mi in bibulum vellus ab ore liquor. Epiphanius vester vix supraseripta perarauerat,& nuntiatum est, hora monente, progredi episcopum de receptorio: nosque surreximus. Da postulatae tu veniam cantilenae. Illud autem ambo, quod maius est, quodque me nuper inquendam dies bonos male ferentem parabolice, seu figurate dictare iussistis, quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; & si placet edentes sedete, si displicet delentes ignoscitote. Vale.
DV E ciuitati te praesidere coepisse libens ' a atque cum gaudio accepi. Laetitiae causa quadripartita est Z prima , quod amicus: secunda, quod iustus es: tertia, quod seuerus: quarta, quod proximus. Quo fit, ut nostris nostrorumque contractibus plurimum velis, debeas, postis opitulari. Igitur amplectens in familiari vetusto nouum ius potestatis indeptae, materiam beneficiis tuis iamdiu quaero. Quibus me tantum fidere agnosce, ut & si non inuenio quae poscam, quaesiturus mihi videaris
173쪽
Sidonius Pudenti seo statem. '
NV τ R i c i s meae filiam filius tuae rapuit. facianus indignum , quodque nos, vo de inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum. Sed conscientiae tuae purgatione praelata, petere dia gnaris culpae calentis impunitatem. Sub conditione concedo, si stupratorem pro domino iam patronus originali soluas inquilinatu. Mulier autem illa iam libera est. quae tum demum videbitur non ludibrio addicta, sed assiimpta coniugio; s reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario, plebeiam potius incipiat habere personam, quam colo- nariam. Nam meam haec sola seu compositio, seu satisfactio, vel non mediocriter contumeliam Omendat: qui tuis votis atque amicitiis hoc adquiesco, si laxat libertas maritum, ne constringat pinna
EPIST. XX. Sidonius Pastori seo flutem.
OV oo die hesterno tractatui ciuitatis in con cilio defuisti, ex industria factum pars melior
accepit; quae suspicata est id te cauere, ne tuis humeris onus futurae legationis imponeretur. Gratulor tibi, quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere : laudo efficaciam, suspicio prudentia
174쪽
EPI sTOLA RivM LIB. V. et dentiam, prosequor laude felicitatem. Opto denique aequalia iis, quos aequaliter amo. Multi frequenter, quos execrabilis popularitas agit, ciuium maximos manu prensant, eque consessu publico abducunt, ac sequestratis oscula impingunt, operam suam spondent, sed non petiti. utque videantur in nego iij communis assertione legari, euectione ira refundunt, ipsosque sumptus vltro recusant, & ab ambitu clam rogant sinsulos, ut ab omnibus palam rogentur. Sic quoque cum fatigatio illorum gratuita possit licbenter admitti, libentius tamen atque amabilius verecundi legrintur, idque cum expensa. tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur. Proinde quanquam te non fefellit, quid boni
quique meditarentur, redde te tamen expectantium Votis , expetentumque caritatem proba , qui iam
probasti pudorem. Quod defuisti primum, modestiae adscribitur: ad ignauiam respicit secunda dilatio. Praeterea tibi Arelatem profecturo est venerabilis in itinere mater, fratres, amantes, redamantInque patriae solum , ad quod & praeter occasionemὶ voluptuose venitur: tum domus propria, cuius actorem, Vineam, messem, olivetum, tectum quoque ipsum vel dum praeterveharis inspicere res commodi est. Quapropter missus a nobis & tibi peruenis. Namque erit talis viae tuae, causaeque nostrae conditio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio ciuitati posse imputare quandocumque videaris, quod tuos videris. Vale.
175쪽
Sidonius Sacerdoti oe Iustino suis S.
VI ceto RIVs patruus Vester, vir ut egregius, sic undecumque doctissimus, cum cetera potenter, tum potentissime condidit versus. Mihi quoque semper a paruo cura musarum. Nunc vos parenti venitis haeredes, quam iure, tam merito. Ilicet ego poetae proximus fio professione, vos semine. Ergo iustissimum est, ut die functo sc qui que nostrum succedat, ut iungitur. Ideoque patrimonia tenete, date carmina. Valete.
176쪽
EPISTOLA I. Sidonias domino Papa Lupo salutem.
ENED I CT v s spiritus sanctus&pa i ter Dei omnipotentis, quod tu pasta ter patrum, & episcopus episcopo- q. rum, & alter saeculi tui Iacobus, de: j quadam specula caritatis, nec de in feriore Ierusalem tota ecclesiar Dei nostri membra superinspicis ; dignus qui omneς consoleris infirmos , quique merito ab omnibuς consularis. Et quid nunc ego dignum dignationi
177쪽
116 APOLLINARIs SIDONII huic putris & foetida reatu terra respondeam Cola 'loqvij salutaris tui & indigentiam patiens, & ti morem, recordatione vitae plectibilis adducor, ut clamem tibi, quod dixit Domino tuns ille collega: Exι a me, quia homo peccator sium, Domine. Sed si iste
timor non temperetur affectu, vereor ne Gerase
norum destituar exemplo , & discedas a finibus meis. Quin potius illud, quod mihi conducibilius est, colleprosi mei te proposita conditione con
stringam, ut aiam tibi, Sι vis, potes me mundare.
Qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicauit. Ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toro, qua pyret, Orbe pontificum, cum praerogatiuae
subiiciatur, cum censurae tua: attremat etiam tur
ba collegis ; cum in grauitatis vestrae comparationem, ipsa etiam grandaevorum corda puerascant; cum post desudatas militiae Lirinensis excubias, &in apostolica sede nouem iam decursa quinquennia, utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatisSinum primipilarem spiritalia castra venerentur : tu nihilominus hastatorum, antesignanorumque paulisper contubernio sequestratus, ultimos calones tuos, lixasque non despicis, & ad e timos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers, ac manum linguae porrigis in consilientia vulneratis 3 Nosti, ut apparet, exaduersa acie sauciatos, dux veterane, colligere ; & periri
simus tubicen ad Christum a peccatis receptui ca-
178쪽
EPIsTOLARUM LIB. VI. is nere ; & euangelici pastoris exemplo non amplius laetaris, si permaneant sani, quam si non rcmaneant desperati. Te ergo norma morum , te columna virtutum, te, si blandiri reis licet , vera, quia sancta, dulcedo , despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit. tibi auaritiae non fuit, pascere monitis animam fragilitate ieiunam ; & de apotheca dilectionis altissimae, sectandae nobis humilitatis propinare mensuram. Sed ora, ut quandoque resipiscam quantum meas deprimat oneris impositi massa ceruices. Facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut
is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare, si supplicet. Nam quis bene medelam aeger impartiat Z quis febriens, arrotanti tactu pulsum distinguat incolumem quis desertor scientiam rei militaris iure laudauerit Z quis esculentus abstemium Competenter arguerit 3 Indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto : & ad mea ipse verba damnabilis, cum imperem quae non impleo, idem in me quotidie cogor dictare sententiam. Sed si tu inter me & illum, cui concrucifigeris , Iesum Christum dominum nostrum, pro
steterum meorum populo, iunior mage quam minor Moses, intercessor assistas, non ulterius descendemus in infernum viventes ; nec per carnalium
vitiorum incentiva flammati , ad altare domini ignem diutius accendemus. alienum. Quia quanquam nos, utpote reos, gloriae libra non respicit:
179쪽
i18 APOLLINARIs SIDONIrsatis tamen superque gaudebimus, si precatu tubleuare valeamus interioris hominis nostri, & si non
integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum
pectus ad veniam. Memor nostri esse dignare, domine papa.. EPIST. II.
Sidonius Papa Pragmatio salutem.
VEN E RAB ILIs Eutropia matrona,quod ad nos spectat, singularis exempli quae parsimoniasti humanitate certantibus, non minus se ieiuniis,
quam cibis pauperes pascit, &in Christi cultu per uigil sola in se compellit peccata dormire. in moero ribus orbitatis necessitate litis adiecta, in rem dium mali duplicis perfectionem vestrae consolationis expetere festinat; gratanter habitura, siue istud tibi peregrinatio breuis, seu longum computetur officium. Igitur praefata venerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis. qui abutens imbecillitate matronae, non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare : cui filij, nec post multo nepotis amissi, duae pariter plagae recentes ad diuturni viduvij vulnus adduntur. Tentavimus inter utrumque componere, nos maxime quibus in eos nouum ius professo, vetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes. quodque miremini, in omnem concordiae statum
180쪽
EPIs To L ARVM LIB. VI. mpromptius a feminea parte discessum est. Et quanquam se altius profuturum filiae paterna iactaret
praerogativa, nurui tamen magis placuit munificentiae socrualis oblatio. Iurgium interim semisopi tum vestris modosnibus infertur. Pacificate certantes, & pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem. Sancta enim Eutropia, siquid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non liti get. Unde & suspicor vobis unam pronuntiandam domum discordiosam , licet inueniatis utramque discordem. Memor nostri esse dignare, domine
E P IST. III. Sidonius domino Papa Leoistio S. ET si nullis hortatibus primordia nostrae pro
fessionis animatis, neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctim
nae I non ego tamen tantum mei meminens non
sum, ut a meis praesumam partibus aequali officio Ium lance certandum. Nam cum nostra mediocri tas aetate vitae, tempore dignitatis, priuilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, nullum meremur, si par expectamus alloquium. Igitur non incusantes silentium vestrum, sed loquacitatem nostram potius excusare nitentes, commendamus apicum portitorem : cuius speregrinationem prompto fauore foueatis, grandis