장음표시 사용
181쪽
iω APOLLINARI &SIDONI tactionibus illius portus securitatis aperitur. Nego tium huic testamentarium est : latent eum propri rum merita chartarum. Togatorum illic perorantum peritiam consulere perrexit; pro victoria computaturus , si se intellexerit iure superari ; modo ne sibi suisque desidiae vitio perperam cauisse
culpetur. Hunc eatenus commendare praesumo, vzsi eum instruere dignanter aduocatio consulta fastidit, auctoritas coronae tuae dissimulantibus studeat excudere responsi celeritatem. Memor nostris
esse dignare, domine Papa. EPIST. IV.
PRAETER ossicium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, dc si absque intermissione soluatur, commendo supplicum baiulorum pro noua necessitate vetustam necessitudinem: qui in Aruernam regionem longum iter his quippe temporibus emensi , casso labore venerunt. Namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum i hoc enim nom, ne indigenas latrunculos nuncupant) superuentus abstraxerat , isto deductam ante aliquot annos , isticque distractam, cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis , sed non recentibus inquisivere vestigiis. Atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo, dominioque, palam sane vcnundata defui gitur:
182쪽
ΕPIsTOLARUM LIB. VI. 1cipitur; quodam Prudente hoc viro nomen, quem nunc Tricassibus degere fama diuulgat) ignotorum nobis hominum collaudante contractum ; cuius subscriptio intra formulam nundinarum, tanquam idonei adstipulatoris, ostenditur. Auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae, inter coram positos facile valebit, si dignabitur, seriem totius indagare violentiae. Quae quod grauius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quendam denumero viantum constet extinctiim. Sed quia iudici j vestri medicinam expetunt, ciuilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium, pariter & morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori , illorum periculo subuenire ; di quodam salubris sententiae
temperamento, hanc partem minus assiiciam, ii Iam minus ream, & utramque plus facere securam: ne iurgij status, ut sese fert temporis locique ciuilitas, talem discedat ad terminum, quale coepit habere principium. Memor nostri esse dignare, domine Papa.
Sidonius domino Papa Theoplasto S.
CAVsAM meam nesciens agit, qui ad vos a me literas portat. Nam dum votivi mihi fit gerulus opportunus officij, beneficium praestat, quod se arbitraxur accipere. sicuti nunc venerabilis Do-
183쪽
icL APOLLINARIs SIDONII nidius, dignus inter spectatissimos quosque numerari ; cuius clientem, pueros quo commendo, profectos, seu in patroni necessitatem, seu in domini. Laborem perestinantium, qua potestis ope, humanitate, intercessione tutamini : ac si in aliquo amicus ipse per imperitiam nouitatemque publicae conuersationis, videbitur minus efficax, vos hoc potius aspicite, quid absentis causa, non quid praesentis persona mereatur. Memor nostri esse dignare, domine Papa.
E P IS T. VI. Sidonius domino Papae Eutropio S. PosτQUAM foedifragam gentem redisse in se
des suas comperi, neque quicquam viantibus insidiarum parare ; nefas credidi ulterius officiorum. diffferre sermonem', ne vester affectus quandam vi tio meo duceret, ut gladius impolitus, de curae raritate rubiginem. Vnde misso in hoc solum negotij gerulo literarum, quam vobis sit corpusculi st: tus insolido, quamve exanimi sententia res agantur, sollicitus inquiro : sperans ne semel mihi amor vester indultus, aut interiecti itineris longitudine, aut absentiae communis diuturnitate tenuetur: quia b nitas conditoris habitationem potius hominum, quam caritatem finalibus claudit angustiis. Restat ut vestra beatitudo compunctori j salubritate sermo nis, auidam nostrae ignorantiae pascat esuriem. Est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis in te
184쪽
EPIs ToLARVM LIB. VI. icariotis hominis maciem saepenumero mysticus adeps& spiritalis arvina distendat. Memor nostri esse dignare, domine Papa.
E P I S T. VII. Sidonius domino Papa Fonteio salutem. SI aliquid ad inchoandam gratiam compendij
posteris tribuat necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogatiua domesticae familiaritatis accedo. Nam sic te familiae meae validissimum in Christo
semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi, quam repetendas putem. His adiicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen ossicij confugere me ad
precum vestrarum praesidia compellit: ut adhuc vl- Cerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltem cicatricentur oratu. Quapropter me meosque commendans, & excusans lueras seriores, grandi ter obsecro, ut intercessione consueta, cuius viri
bus immane polletis, clericalis tyrocinij in nobis reptantia rudimenta tueamini: ut si quid dignabitur de morum prauitate nostrorum immutabilis Dei mutare elementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus. Memor nostri esse dignare, domine Papa.
185쪽
EPIST. VIII. Sidonius domino Papae Graeco salutem.
APic VM oblator pauperem Vitam sola mercandi actione sustentat. non illi est opificium quaestui, militia commodo, cultura compendio: hoc ipsum quod mercenariis prosecutionibus & locati ita fatigatione cognoscitur, fama quidem sua, sed facultas crescit aliena. Sed tamen, quoniam illi fides magna est, & si parua substantia, quoties cui pecuniis quorumpiam catapli recentis nundinas a dii, creditoribus bene eredulis sola deponit mo Tum experimenta pro pignore. Inter dictandum mihi ista luggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fi denter asterere: quia non parum mihi intimos agunt, quibus est & ipse satis intimus. Huius igitur teneram frontem, dura rudimenta commendo. & quia nomen eiusdem Lectorum nuper albus accepit, agnoscitis profecturo ciui me epistolam, clerico debuis se formatam. Quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans, frigoribus fontium ciuicorum saepe fontem mercatoris anteferat. Memor nostri esse dignare, domine Papa. EPIST. IX.
Sidonius domino Papa Lupo salutem. VI R iam honestus Gallus, quia iussus ad con
iugem redire non distulit, literarum mearum
186쪽
EPIsTOLARUM LIB. VI. ID obsequium, vestrarum reportat effectum. Cui cum pagina quam miseratis reseraretnr, actutum compunctus ingemuit, destinatamque non ad me epistolam, sed in se sententiam iudicauit. Itaque confestim iter in patriam spopondit, adornauit, arri-Puit. Quem nos propter nancipiam poenitudinis celeritatem, non increpative, sed consolatorie potius compellare curauimus ; quia vicinaretur innocentiae festinata correctio. Neque enim quisquam, etiam
sibi bene conscius, plus facere praesumpsit: si quis
tamen vestrae correptionis orbitam non reliquit. quippe cum ea ipsa quae legimus parcentis verba Censurae, maximae emendationis incitamenta sint. Nam quid potest esse castigationis huiusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger reperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus inuenire conuitium Z Quod superest, obsecramus, ut crebra oratione, per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque sicut Euangelicos Magos remeasse manifestum est, vel iam nunc per aliam viam morum in beatorum patriam redire faciatis. Pene omiseram, quod minime praetereundum fuit. Agite gratias Innocentio spectabili viro, qui ut praeceperatis, gnauiter morem gessit iniunctis. Memor nostri esse dignare, domine Papae EPIST. X.
Sidonius domino Tapa Censorio salutem.
GERVLVM literarum Levitici ordinis honestat officium. Hic cum familia sua depraedationis
187쪽
16ύ APOLLINARIs SIDONII Gothicae turbinem vitans, in territorium vestrum delatus est ipso, ut sic dixerim, pondere fugae. Vbi in re ecclesiae, cui sanctitas tua praesidet, paruam sementem semiconfecto cespiti aduena ieiunus iniecit: cuius ex solido colligendae fieri sibi copiam exorat. Quem si domesticis fidei deputata humanitate foueatis, id est, ut debitum glebae canonem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat peregrini hominis, ut census, sic animus angustus, ac li in patrio solo rusticaretur. Huic si legiti mam, ut mos est, solutionem perexiguae segetis indulgeas, tanquam opipare viaticatus, cum gratiarum actione remeabit. Per quem si me stylo solitae dignationis impartias,mihi, fraternitatique istic sitae, pagina tua veluti polo lapsa reputabitur. Memor nostri esse dignare, domine Papa. EPIST. XI.
Sidonius domino Papa Eleutherio salutem.
IVPAEVM praesens charta commendat. non quod mihi placeat error, per quem pereunt inuoluti: sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare dum vivit. In spe enim adhuc absolutionis est, cui suppetit posse conuerti. Quae sit vero negoti j sui series, ipse rectius praesentanea coram narratione patefaciet. Nam prudentiae satis obuiat, epistolari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. Sane quia secundum vel negotia, vel iudicia terrena, solent
188쪽
E p I s T O L A R VM L I B. VI. iv huiuscemodi homines honestas habere causas, tu quoque potes huius laboriosi, & si impugnas perfidiam, propugnare personam . Memor nostri esse dignare, domine Papa. EPIST. XII.
Sidonius domino P .e Patienti S. ALiqvis aliquem, ego illum praecipue puto
suo vivere bono, qui vivit alieno : quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus, facit in terris opera coelorum. Quorsum ista haec, inquis 3 Te sententia quam maxime, Papa beatissime, petit ; cui non sulficit illis tantum necessitatibus opem ferre,quas noueris; quique usque in extimos terminos Galliarum caritatis indage porrecta, prius soles indigentum respicere causas, quam inspicere personas. Nullius obest tenuitati debilitatique, si te ex petere non possit. nam praeuenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus peruenire. Transit in alienas prouincias vigilantia tua ; & in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias. & hinc fuit, ut quia crebro te
non minus absentum verecundia, quam praesentu inquerimonia mouet, saepe terseris eorum lacrymas,
quorum oculos non vidisti. Omitto illa quae quotidie propter defectionem ciuium pauperatorum, inrequietis toleras excubiis, precibus, expensis. Omitto te tali semper agere temperamento , sic semper humanum, sic abi emium iudicari; ut conc
189쪽
i AE APOLLINARIs SIDONII 'stet indesinenter regem praesentem prandia tua, re ginam laudare ieiunia. Omitto te tanto cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet in spector meliusne noua opera consurgant, an vetusta reparentur. Omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari. Cumque multa in statu fidei tuis dispositionibus augeantur, solum haereticorum numerum minui. teque quodam venatu apostolico feras Photinianorum mentes spiritalium praedicationum cassibus implicare ; atque a tuo barbaros iam sequaces, quoties conuincuntu verbo, non exire vestigio, donec eos a profundo gurgite erroris felicissimus animarum piscator extraxeris. Et horum aliqua tamen cum reliquis forsan communicanda collegis. Illud autem deberi tibi quodam, ut iuris confulti dicunt, praecipui titulo, nec tuus poterit ire pudor inficias ; quod post Gothicam depopulationem , post segetes incendio absumptas, peculiari sumptu, inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti: cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista , non munere. Vidimus angustas tuis frugibus vias. vidimus per Araris & Rhodani ripas, non unum , quod unus impleueras, horrcum. Fabularum cedant figmenta gentilium, & ille quasi in coelum relatus pro reperta spicarum nouitate Triptolemus ; quem Graecia sua caementariis, pictoribus , significibusque illustris, sacrauit templis, formauit statuis, erigia -
190쪽
uit imaginibus. Illum dubia fama conciliat, per rudes adhuc & Dodonigenas populos, duabus v gum nauibus, quibus poetae deinceps sermam draconum deputauerunt, ignotam circumtulisse se mentem. Tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum ciuitatibus Tyrrheni maris erogaturus, granariis tuis duo potius flumina, quam duo naui
gia complesti. Sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis , tanquam minus idoneis, religiosus laudatus offenditur; seposita mystici intellectus reuerentia, venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam, facile prouidit remedium , quod praevidit. Secundum tamen moralem sententiam, nihil iudicio meo minor est , qui in superueniente smili ne cessitate non diuinat, & subuenit. Quapropter &si ad integrum coniicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses, Reienses, Auennicus, A-rausionensis quoque, & Albensis, Valentinaeque, necnon & Tricastinae urbis possessor exsoluat; quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noueris alimoniam sine asse collatam: Aruerni tamen oppidi ego nomine, uberes perquam gratias
ago ; cui ut luccurrere meditarere, non te communio prouinciae , non proximitas ciuitatis, non
opportunitas fluuij, non oblatio pretij adduxit. Itaque ingentes per me referunt grates, quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam peruenire. Igitur si mandati ossicij munia
