C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

rro ApoLL. SIDONII EpIs T. LIB. satis videor explesse, ex leSato nuntius ero. Illacet scias volo, per omnem fertur Aquitaniam gloria tua : amaris, laudaris, desideraris , excoleris, omnium pectoribus, omnium votis. Inter haec temporum mala, bonus sacerdos, bonus pater, b nus annus es. quibus operae pretium fuit, fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experimento. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

192쪽

ARVERNORUM EPISCOPI

EPISTOLARUM

' Sidonius uomino I apa Mamerto salutem. UMOR est Gothos in Romanum solum castra mouisse. Huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus. Namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta submini stramus, quia quod necdum termi nos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alueo Iimitauerunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obire patiuntur. Cusumiectarum

193쪽

- 2 . APOLLINARIs SIDONII

vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna deuorauit impressio. Sed

animositati nostrae tam temerariae, tamque periculosae, non nos aut ambustam murorum faciem, aut putrem sudium cratem, aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulaturae solo tamen inuectarum te auctore rogationum palpamur auxilio : quibus inchoandis instituendisque populus Aruernus, & si non effectu pari, affectu

certe non impari coepit initiari, & ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus. Non enim latet nostram sciscitationem, primis temporibus harumce supplicationum institutarum, ciuitas tibi caelitus credita per cuiusmodi prodigiorum terriculamenta vacuabatur. Nam modo scenae moenium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur ; nunc

ignes saepe flammati caducas culminum cristas superiecto fauillarum monte tumulabant I nunc stupenda foro cubilia collocabat audacium pauenda mansuetudo ceruorum i cum tu inter ista discessu 'primorum populariumque statu urbis exinanito, ad noua celer veterum N intuitarum exempla decurristi, ne diuinae admonitioni tua quoque desperatio conuitiaretur. Et vere iam de Deo tu minime poteras absque peccato post virtutum experimenta diis dere. Nam cum vice quadam ciuitas conflagrare

coepisset, fides tua in illo ardore plus caluit: &cum in conspectu pauidae plebis, obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivis flexibus sinua retur, miraculo terribili, novo, inusitato , affuit

194쪽

EpisTOLARUM LIB. VII. in Ammae cedere per reuerentiam, cui sentire defuit per naturam. Primum igitur & iis paucis nostri ordinis viris indicis ieiunia, interdicis flagitia, supplicia praedicis, remedia promittis: exponis omnibus, nec poenam longinquam esse, nec Veniam: doces denuntiatae solitudinis minas orationum frequentia esse amoliendas : mones assiduitatem furentis incendi j, aqua potius oculorum quam stuminum posse restingui: mones minacem terrae motuum conflictationem fidei stabilitate firmandam. Cuius confestim sequax humilis turba consilij, maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit. Qua deuotione placatus inspector pectorum Deus, fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imutationi, utrisque praesid io . Denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati, vel ostenta formidini. Quae omnia sciens populus iste Viennensibus tuis & accidisse prius, & non accessisse posterius, vestigia tam sacrosanctae informationis amplectitur, sedulo petens, ut conscientiae tuae beatitudo mittat orationum suarum suffragia, quibus exempla transmisit. Et quia tibi soli concessa est, post

auorum memoriam, vel confessorem Ambrosium duorum martyrum repertorem, in partibus orbis

occidui martyris Ferreoli solida tranuatio, adiecto nostri capite Iuliani, quod istinc turbulento quondam persecutori manus retulit cruenta carnificis: non iniurium est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinij, qui

195쪽

s APOLLINARIs SIDONII vobis hinc rediit pars patroni. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

EPIST. II. Sidonius domino Papa Graeco salutem. ONERAs, consummatissime pontificum, v

recundiam meam multifaria laude cumulando, si quid stylo rusticante perarauero. atque Utinam reatu careat, quod apicum primore congre su , quanquam circumscriptus, veritati resultantia tamen & diuersa connexui. Ignorantiae siquidem meae callidus viator imposuit.Nam dum solum me catoris praetendit officium, literas meas ad formatae vicem, scilicet ut Lector, elicuit, sed quas aliquam gratiarum actionem continere decuisset. Nam

que,Vt post comperi, plus Massiliensium benignitate profectus est, quam status sui, seu per censum, seu per familiam forma pateretur. Quae tamen ullgesta sunt, si quispiam dignus relator euolueret, serent iocunda memoratu. Sed quoniam iubetis ipse, ut aliquid vobis a me laetum, copiosumque pagina ferat ; date veniam, si hanc ipsam tabellari j nostri hospitalitatem, comicis salibus comparandam, salua vestrarum aurium seueritate perstringamus ne secundo insuruatum non nunc primum nosse videamur. Simul & si moris est regularum, ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcumque mihi sermocinatuto materia longius quaeratur expetaturque, nisi ut sermoni

196쪽

EpIsTOLARUM LIB. VII. Trinostro si ipse pro causa, cui erit noster sermo pro

sarcina 3 Aruerni huic patria, parentes natalibus

non superbis, sed absolutis, & sicut nihil illustre

iactantes, ita nihil seruile metuentes; contenti censu modico, sed eodem vel sufficiente, vel libero. militia illis in clericali potius, quam in palatino decursa comitatu. Pater isti granditer frugi, & liberis parum liberalis : quique per nimiam parsimoniam iuueni filio plus prodesse quam placere

maluerit 3 Quo relicto tunc puer iste vos petiit nimis expeditus; quod erat maximum conatibus pri- .mis impedimentum . nihil st enim viatico leui grauius. Attamen primus illi in vestra moenia satis secundus introitus. Sancti Eustachij, qui vobis decessit, actutum dicto factoque gemina benedictio est. hospitium breui quaesitum, iam Eustacliij cvra facile inuentum, celeriter aditum, ciuiliter locatum. Iam primum crebro accursu cxcolere vicinos, identidem ab his ipse haud aspernanter res Iutari. Agere cum singulis, prout aetatis ratio permitteret ; grandaevos obsequiis, aequaevos officiis obligare ; pudicitiam prae ceteris, sobrietatemque sectari: quod tam laudandum in iuuentute, quam rarum: Summatibus deinceps, & tunc Comiti ciuitatis, non minus opportunis, quam frequentibus excubiis agnosci, innotescere, familiarescere: sicque eius indies sedulitas maiorum sodalitatibus promoueri : fouere boni quique certatim , votis omnes, plurimi consiliis, priuati donis, cuncti benefietis adiuuare : perque luc spes, opesque istius

197쪽

1 c APOLLINARIs SIDONII raptim saltuatimque cumulari. Forte accidit, ut diuersorio, cui ipse successerat, quaedam femina non minus censu quam moribus idonea vicinaretur : cuius filia infantiae iam temporibus emensis, necdum tamen nubilibus annis appropinquabat.

Huic hic blandus siquidem ea aetas infantulae, ut adhuc decenter nunc quaedam friuola, nunc ludoapta virgineo scruta donabat: quibus isti parum grandibus causis plurimum virgunculae animus copulabatur. Anni obiter thalamo pares. quid moror multis 3 Adolescens solus, tenuis, peregrinus, filius familias, & e patria patre non solum non volente, verum etiam ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus sup riorem, medio Episcopo, quia Lector, solatio C mitis , quia cliens, socru non inspiciente substantiam , sponsa non despiciente personam, Uxorem petit, impetrat, ducit. Conscribuntur tabulae nuptiales : & si qua istic municipioli nostri suburbanitas , matrimonialibus illic inserta documentis, mimica largitate recitatur. Peracta circumscriptione legitima, & fraude solenni, leuat diuitem coniugem pauper adamatus : & diligenter quae ad se

cerum pertinuerant rimatis conuatatisque, non paruo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis emungens, receptui ire patriam cecinit praestigiator inuictus. Quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem repetundarum velle proponere ; & tunc demum de mancipiorum sponsalitiae donationis

198쪽

EPIsTOLARUM LIB. VII. paucitate moerere, quando iam de nepotum numerositate gaudebat. Ad hanc placandam noster Hippolytus perrexerat, cum literas meas prius obtulit. Habetis historiam iuuenis exim ij, fabulam Milesiae vel Atticae parem. Simul & ignoscite praeter aequum epistolarem formulam porrigenti: quam ob hoc stylo morante produxi ; Vt non tanquam ignotum reciperetis, quem ciuem beneficiis reddidistis. Pariter & natura comparatum est, ut qui bus impendimus studium, praestemus affectum. Vos vero Eustachium pontificem tunc ex asse digno haerede decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clientibus patrocinij legata soluatis. Ecce parui, & obedientis ossicium garrulitate complevi, licet qui indocto negotium prolixitatis iniungit, aegre ferre non debeat, si non tam eloquentes epistolas recipit, quam loquaces. Memor nostri

esse dignare, domine Papa. E PIST. III.

Sidonius domino Papa Megethio S. DI V multumque deliberaui, quanquam mihi

animo affectus studioque parendi sollicita retur, an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas quas ipse dictaui. Vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat. ergo petita transmisi. Et quid modo dicemus 3 grandisne haec obedientiat puto grandis est: grandior impudentia tamen. Hac enim fronte possemus flumini-

199쪽

t 8 APOLLINARIs SIDONIIbus aquas, sylvis ligna transmittere. hac enim temeritate Apellem peniculo, caelo Phidiam, malleo Polycletum muneraremur. Dabis ergo veniam praesumpticini, Papa sancte, facunde, venerabilis, quae doctissimo examini tuo naturali garrulitate deblaterat. Habet consuetudo nostra pro ritu,ut & si pauca edit, multa conscribat: veluti est canibus innatum , ut & si non latrant, tamen hirriant. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

E P I S T. IV. Sidonius domino Papa Fonteio salutem. IN si NVARE quoscumque iam paveo, quia com

mendatis nos damus verba, vos munera : tan

quam non principalitas sit censenda beneficij, quod

a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet. Testis horum est Vindicius. noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fascere meavit ; quoquo loci est constanter assirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate, quam dignatione laudandos. Praedicat sanctas, melleas, & floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias: nec tamen ex hoc quicquam pontificali deperire personae 1, quod sacerdotij fastigium non frangitis comitate, sed flectitis. Quibus agnitis sic inardesco, ut tum me sim felicissimum iudicaturus, cum mihi coram posito sub diuina ope contigerit tam securum de Deo suo pectus, licet praesumptiosis,

200쪽

EPIsTOLARUM LIB. VII. ID arctis tamen fouere complexibus. Accipite confitentem : suspicio quidem nimis seueros, & imbecillitatis meae conscius, aequanimiter fero asperos.

mihi sed quod fatendum est, hisce moribus facili)s humilitate submittimur, quam familiaritate sociemur. In summa, viderit qua conscientiae dote turgestat, qui se ambientibus rigidum reddit: ego tamen morum illius aemulator esse praeelegerim, qui etiam longe positorum incitare in se affectat assectum. Illud quoque mihi inter maxima granditer cordi est, quod apostolatus vestri patrocinium copiosum verissimis dominis animae meae, Simplicio &Apollinari, intermina intercessione conferre vos comperi. Si verum est, rogo ut non habeat vestra caritas finem : si falsum est, peto ut non disserat habere principium. Praeterea commendo gerulum literarum, cui istic, id est in Vasionensi oppido, quiddam necessitatis exortum sanari vestrae auctoritatis reuerentiae pondere potest. Memor nostri esse diagnare, domine Papa.

EPIST. V. Sidonius domino Papa Agroecio salutem.

BITVRicas decreto ciuium petitus adueni causa fuit euocationis titubans ecclesiae statias : quae nuper summo viduata pontifice, viriu

qcie professionis ordinibus ambiendi sacerdotij quoddam classicum cecinit. Fremit populus per stadia diuisus : pauci alteros, multi sese non osse

SEARCH

MENU NAVIGATION