장음표시 사용
201쪽
runt solum, sed inferunt. Si aliquid pro virili pora
tione secundum Deum consulas, veritatemque, omnia occurrunt leuia, varia, fucata. & quid di cam 3 sola est illic simplex impudentia. Et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem, tam praecipitis animi esse plerosque, tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident : & rem iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus inuenitur emptor, venditor tam desperatus inueniretur. Proinde quaeso, ut officij mei novitatem, pudorem, necessitatein, spectatissimi aduentus tui ornes contubernio, tuteris auxilio. Nec te, quanquam Senoniae caput es, inter haec dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquia tanorum : quia minimum refert, quod nobis est inhabitatione diuisa prouincia, quando in religione causa coniungitur. His Eccedit, quod de urbibus Aquitanicae primae soliam oppidum Arvernum Romanis reliquum partibus bella fecerunt. Quapropter in constituendo praefatae ciuitatis antistite pro uincialium collegarum deficimur numero , nisi metropolitanorum reficiamur assensu. De cetero, quod ad honoris vestri Joctat praerogatiuam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est: omnia censurae tuae salua, illi bata, solida seruantur. Tantum hoc meum diaco, vestras inuitare personas, expectare voluntates, Iaudare sententias: & cum in locum, statumque
pontificis quisque sufficitur, ut a vobis praeceptum,
202쪽
ΕpIsTOLA RVM LIB. VII. 1Ia me procedat obsequium. Sed si I quod tamen arbitror minime fore) precibus meis apud vos malesuadus obstiterit interpres ; poteritis praesentiam vestram potius excusare , quam culpam : sicut diuerso , si venitis, ostenditis quia terminus potuerit poni vestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati. Memor nostri esse dignare , domine Papa. EPIST. VI.
Sidonius domino Papa Tasilio salutem.
SVNτ nobis, munere Dei, nouo nostrorum temporum exemplo , amicitiarum Vetera iura, diuque est quod inuicem diligimus ex aequo. Porro autem, quod ad communem conscientiam pertinet, tu patronus ti quanquam hoc ipsum praesumptiose, arroganterque loquar. Namque iniquitas mea tanta est, ut mederi de lapsuum eius assiduitate vix etiam. tuae supplicationis essicacia queat. Igitur quia mihi es tam patrocinio, quam dilectione bis dominus ; pariter & quod memini probe, quo polleas igne sensuum, Ionte Verborum , qui viderim Modaharium ciuem, Gothum, haereseos Arrianae iacula vibrantem, quo tu spiritualium testimoniorum mucrone confoderis ; seruata ceterorum tam reuerentia, quam pace pontificum ; non iniuria tibi desteo, qualiter ecclesiasticas caulas istius aeris lupus, qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu nec-
203쪽
181 APOLLINARIs s IDONII dum intellecti dentis arrodat. Namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus ovium de stitutarum, dormitantium prius incipit ceruicibus imminere pastorum. Neque ego ita mei memianens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar, quem longis adhuc abluenda fletibus con scientia premat : cuius stercora tamen, sub ope Christi, quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur. Sed quoniam supereminet priuati reatus verecundiam publica salus, non verebor, & si carpat zelum in me fidei sinister inter pres, sub vanitatis inuidia causam prodere veritatis. Euarix rex Gothorum , quod limitem regni sui, rupto dissolutoque foedere antiquo, vel tutatur armorum iure, vel promouet, nec nobis peccatoribus hic accusare, nec vobis sanctis hic discutere permissum est. Quin potius si requiras, ordinis res est, ut & diues hic purpura byssoque veletur, & Lazarus hic ulceribus & paupertate feriatur. Ordinis res est, ut, dum in hac allegorica versamur AEgypto, Pharao incedat cum diademate, Israeli ta cum cophino. Ordinis res est, ut dum in hac figuratae Babylonis fornace decoquimur, nos cum Ieremia spiritualem Ierusalem suspirioss plangamus vlulatibus, & Assur fastu regio tonans sanctorum sancta proculcet. Quibus ego, praesentum futura rumque beatitudinum vicissitudinibus inspectis, communia patientius incommoda fero. Primum, quod mihi quae merear introspicienti, quaecumque aduersa prouenerint, leuiora reputabuntur. deis,
204쪽
Εp 1 sT LA RVM L I B. VII. 1' quod certum scio, maximum esse remedium interioris hominis, si in hac area mundi variis passionum flagellis trituretur exterior. Sed quod fatendum est, praefatum regem Gothorum, quanquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis moenibus, quam legibus Christianis insidiaturum
pauesco. Tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori tuo catholici mentio nominis acet, ut ambigas, amplius ne suae gentis, an suae sectae teneat principatum. Ad hoc, armis potens, acer animis, alacer
annis, hunc solum patitur errorem, quod putat si bi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena. Propter quod discite cito catholici status valetudinem occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdegata, Petrocorij, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Elusani, Vasates, Convenae, Auscenses, multoque iam maior numerus ciuitatum, summis sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps episcopis in defuncto
rum ossicia suffectis, per quos utique minorum ordinum ministeria subrogabanturὶ latum spiritualis ruinae limitem traxit. Quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut non solum quossibet haereticos praesentum, Verum etiam haeresiarchas priorum temporum potuerit inflectere. ita populos excessu pontificum orbatos, tristis intercisae fidei desperatio premit. Nulla in desolatis cura dioecesibus, parochiisque. Videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus, aut
205쪽
ia. APOLLINARIs SIDONII valvarum cardinibus auulsis , basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos. Ipsa, proh dolor s videas armenta, non modo semipatentibus iacere vestibulis, sed etiam herbosa viri dantium altarium latera depasci. Sed iam nec per rusticas solum solitudo parochias: ipsa insuper urbanarum ecclesiarum conuenticula rarescunt. Quid
enim fidelibus solati j superest, quando clericalis
non modo disciplina, verum etiam memoria ieritrEquidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis haeredem , in illa ecclesia sacerdotium moritur, non si cerdos. Atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis 3 Altius inspicite spiritualium damna membrorum : profecto intelligetis, quanti subripiuntur episcopi, tantorum vobis populorum fidem periclitaturam. ceo vestros Crocum, Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos similis exiiij cruciat poena dissimilis. Namque unus ipsorum dolet se non videre quo redeat : alter se dolet videre quo non redit. Tu sacratissimorum pontificum Leontu,
Fausti, Graeci, urbe, ordine, caritate medius inueniris. per vos mala foederum currunt, per Vos regni utriusque pacta conditionesque portantur. Agite quatenus haec sie amicitia, concordia principalis, ut episcopali ordinatione permissa, populos Galliarum, quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, & si non tenemus ex foedere. M mor nostri esse dignare, domine Papa.
206쪽
E PIS T. VII. Sidonius domino Papa Graeco salutem. EC c a iterum Amantius nugigerulus noster
Massiliam suam repetit, aliquid, ut moris est, de manubiis ciuitatis domum reportaturus, si tamen cataplus arriserit. per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere laria, & tristia sustinere. Siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status; cuius, ut fama
confirmat, melior fuit sub bello, quam sub pace
conditio. Facta est seruitus nostra pretium securitatis alienae. Arvernorum, proli dolor i seruitus: qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere, & sanguine ab Iliaco populos computare. Si recentia memorabuntur, hi sunt, qui viribus propriis hostium publicorum arma remorati sunt. cui saepe populo Gothus non fuit clauso intra moenia formidini, cum vicissim ipse fieret oppugnatoribus positis intra castra terrori. . Hi sunt, qui sibi aduersus vicinorum aciem tam duces fuere, quam milites. De quorum tamen sorte certaminum, si quid prosperum cessi, vos secunda solata sunt: si quid contrarium, illos aduersa fregerunt. Illi amore reipublicae Seronatum barbaris prouincias propinantem non timuere legibus tradere ; quem conuictiam deinceps respublicai vix praesumpsit occidere. Hoccine meruerunt inopia, flamina, ferrum, pestilentia, pingues caedibus gla- Aa
207쪽
1ia APOLLINARIs SIDONII dij, & macri ieiuniis praeliatores Propter huius ramen inclytae pacis expectationem, auulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus e crebro per ignorantiam venenatis graminibus infecti, quae indiscretis foliis succisque viridantia, saepe manus fa me concolor legit. Pro his tot, tant Isque deuotionis experimentis nostri quantum audioὶ facta iactura est. Pudeat vos precamur huius foederis, nec utilis, nec decori. Per vos legationes meant. Vobis primum, quanquam Principe absente, non solum tractata reserantur , verum etiam tractanda
committuntur. Veniabilis sit, quaesumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cuius conuiti j inuidiam dolor eripit. Parum in commune consulitis: & cum in concilium conuenitis, non tam curae est publicis mederi periculis, quam priuatis studere fortunis. quod utique sispe diuque facientes, iam non primi comprouincialium coepistis esse, sed ultimi. At quousque istae poterunt durare praestigia: Z Non
enim diutius ipsi maiores nostri hoc nomine gloriabuntur , qui minores incipiunt non habere. Quapropter vel consilio, quo potestis, statum concordiae tam turpis incidite. Adhuc si necesse est obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat. Sivero tradimur, qui non potuimus viribus obtineri, inuenisse vos certum est, quid barbarum suadere tis ignaui. Sed cur dolori nimio fraena laxamus Quin potius ignoscite acticiis, nec imputate moerentibus. Namque alia regio tradita seruitium spe
rat, Aruerna supplicium. Sane si medicari nostris
208쪽
EPIsTOLARUM LIB. VII. 187 vltimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas. parate exulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis. Si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus. Memor nostri esse dignare, domine Papa.
EPIST. VIII. Sidonius domino Papa Euphronio S. OV ANDO QUIDEM me clericalis ossicij vincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina, tam moenia. De minimis videlicet rebus coronam tuam maximIsque consulerem: fieretque actionum mearum quasi cuiuspiam euuij placidissimus cursus, atque inoffensus, si e tractatu tuo veluti e saluberrimo fonte manaret. Proculdubio tunc ille non esset aut spumosus per iactantiam, aut turbidus per superbiam , aut coenosus per conscientiam, aut praeceps per iuuentu
tem. Quin potius in illo squalidum siquid ac putre sorderet, totum id admixta consili j tui vena dilueret. Sed quod huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, Ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias : & quia Simplicium spectabilem virum episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio faceta decernas. Huius es namque vel erga me dignationis, vel ergare
209쪽
iti Α POLLINARIs SIDONII liquos auctoritatis , ut si quid fieri voles voles autem quicquid aequissimum est in non suadere
tam debeas, quam iubere. De quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona , atque ea qui dem a plurimis bonis. Quae testimonia mihi prima fronte colloquii non satis grata, quia satis gratiosa, iudicabantur. At postquam aemulos eius nihil vidi amplius quam silere , atque eos maxime qui fidem fovent Arrianorum ; neque quippiam nominato, licet necdum nostrae professionis, illicitum opponi: animum aduerti exactissimum vi rum posse censeri, de quo ciuis malus iloqui, bonus tacere non posset. Sed cur ego ista haec ineptus adieci, tanquam darem consilium qui poposci rQuin potius omnia ex vestro nutu, arbitrio, lite-rssque disponentur, sacerdotibus, popularibus manifestabuntur. Neque enim ita desipimus in totum, Ut euocandum te primum, si venire possibile est, deinde si quid secus, certe consulendum decerneremus, nisi in omnibus obsequuturi. Memor nostri esse dignare, domine Papa.
E P I S T. IX. Sidonius domino Papa Perpetuo salutem. DE sio ERio spiritualium lectionum, qua
rum tibi tam per authenticos, quam perdisputatores, bibliotheca fidei catholicae perfamiliaris est, etiam illa, quae maxime tuarum scilicet aurium minime digna sunt occupare censuram, noscere
210쪽
EpasTOL ARVM LIB. VII. 18'cupis. Siquidem iniungis, ut orationem, quam Videor ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam: cui non rhetorica partitio , non ora toriae minae, non grammaticales figurae, congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt. Neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut liondera historica, aut poetica schemata, scintilia asve controuersalium clausularum libuit aptari. Nam cum me partium seditiones, studia, varietates, in diuersa raptarent; sic dictandi mihi materiam suggerebat iniuria, quod tempus occupatio
subtrahebat. Etenim tanta erat turba competitorum, ut cathedrae unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent. Omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant. Neque enim valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicij sui faciens plebs lenita iacturam, sacerdotali se potius iudicio subdidisset: presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus; porro autem palam ne mussitantibus quidem ; quia plerique non minus suum, quam reliquos ordines pertimescebant. Igitur dum publice totos singuli
cauent, factum est ut omnes non aspernanter audirent quod deinceps ambienter expeterent. Itaque
paginam sume subditis voluminibus adiunctam :quam duabus vigiliis unius noctis aestiuae, Christo teste, dictatam, plurimum vereor, ne ipsi amplius lectioni, quae hoc de se probat, quam mihi credas. Memdr nostri esse dignare, domine Papa.