장음표시 사용
321쪽
etio nostra aliis omnibus eis preferenda, nam non eo succo intestina replentur, quod per verbum oppleo signifieatur Sed mere unguntur, quod per verbum oblinio' proprie exprimitur - Materia quippe chylosa dum per duodenum intestinum transit, bile , & succo pancreatico ita imbibitur , ut illa tamquam sapone , hoc , tamquam aqua, opportune diluta , fluidior, adeoque ap-' tior , reddatur ad motum continuandum per lubricos intestinorum anfractus Cic. de Clar. Orat. FI. Eaternis oblineret moribus Horat L. III. Ep. xl x. yr. 3o. Versibus oblinat atris .e Per Lubricum niterentur Al. mitterentur Scottus niterentur sic etiam Aldus.
Illa quoque ratio subtilissima est , quod vesica , cujus usum volucres non habent , quum sit ab intestinis separata , nec ullam habeat fistulam , qua ex illis urinam trahat, completur tamen - , & humore distenditur . - . Ida Vinca e M usum Volucres non habent, Caret hac Animal quodlibet pedibus carens, aut ovi parum, praeter testudinem ; cuius rei caussam reddit Aristot. L. III. de partib. Anim. Cap.VI II. Et Ρlin. L. XI. Cap. XXXV Q. Frangeretur enim in matrum alvo quum repunt.b P et ullam habeat fistulam , qua ex illis urinam trabat; completur tainen . Quamvis Ureterae, e renibus egressiae ad vesicam usque humorem sero lana deserant; Ab intestinis tamen nulla vel recta , vel obliqua fistula est, per quam similis humor ad illam transmittatur ; At Nihilominus ex cavo abdominis non modicam urinae
322쪽
copiam per poros vesicae in eam derivari, compertum o est apud Craanem de Homine Di T. Cap. cxxx IV. Et Borellus in suis Centuriis , quae alligantur tractatui de I. laetentione Telescopii ab eodem vulgatis , observavit, 'animalium Vesicam, poris quam plurimis, opportune hiantibus esse perviam ; Singulisque singulas adesse val- Vulas, quarum pars intro ita spectat , ut humor suapte natura , ac pondere semel per eos ingressus , regredi, aut effluere , obstante valvula, minime possit, nisi peruretram , per quam unice patet exitus . Hanc senten- , . tiam suppressis authorum nominibus nuper impugnavit Albertus Halter in primis Lineis Physiol Cap. xxx II. . mim. DCCLVII. Ubi tamen asserit certum esse exhalarctetentriculum , ut aliae membranae solent, O minime alienum videri ab experimentis inhalare vesicam, velocemque esse transitim aquarum acidularum.
Id quomodo sat , non est dissicile pervidere . In testinorum enim partes , quae ab alvo cibum , potumque suscipiunt, patentiores a sunt quam caeterae spirae, & multo teneriores . .
a Pati nitores Al. Potentiores . b Multo teneriores Al. tensor
323쪽
DE OP1F1CIO BEI SM,2O. I. III& transmeat , humor autem omnis per illan . teneritudinem percolatur ζ eumque vesica , cujus aeque tenuis , subtilisque membrana est , absorbet 4 & colligit , ut foras , qua patura exitum patefecit , emittat.
quidem Al. mixta Al. fumum Al simium Al. um .Fιν-mum valet heic solidum , quod ex concoctis , digesti iaque cibis eo crassiis evadit, quo magis humor percolatur . Nobiscum legit Aldup.b Absorbet Bon. observit .
DE utero quoque ,& conceptione, μ quo niam de internis loquimur , dici necesse' est , ne quid preteriisse videamur Φ. Quae quam- quam in operto latent , sensum tamen q, atque intellegentiam latere non possunt. Vena
a De litero quoque , ct conceptione is Bon. caret copula . Quae hoc , & sequenti capite inquit Cellarius suppressio eiusdem nomine a Langletio exscriptus , de hominis formatione iis utero traduntur , multum plebejae opinionis tenent, qua satius fuisset Lactantio , oe eastius etiam tacuisse. Mai veriora rescire cupit, philosophos naturae scrutatores considat. Quam autem immerito haes dicta sint Lictorem meum Judicem appello . . b Videamur Al. videatur . e ἔζη tamen Al. Risus.
324쪽
Vena in maribus , quae seminium continet , duplex est, paulo interior , quam illud
humoris obscoeni si receptaculum . Sicut enim renes duo sunt , itemque testes ςe ita & venae seminales duaed in una tamen φ compage coha rentes:quod videmus in corporibus animalium , cum interfecta patefiunt f .
a Quae feminium Sic etiam Schottus, & meliores Al. semina Al . semen AL feminam A L feminum Al. seminum
rationem Al. Item minium.Vox latina est Varroni de R. R. L. II. Cap. VI. a. & Lucretio sepe usitata , nec non a Plauto Mil. glor. IV. II. 68. & interdum semen , interdum sobolem ipsam , & laetum significat, ut bene Observant Grammatici. An autem sumi etiam possit pro illo vermiculorum examine , quorum quinquagint millia in minutissiima seminis gutta , se numera ite te itatur Levvenoeckius, & veluti innatantia, oculis microscopio armatis, se vidisse testatur Hor echerus, prudenti discussione expenditur a nobis Dis . xxv. Cap. IV. s. VI. & seqq.b Humoris obscoeni Bon.obscaeni Am.obsceni ALoscenei . Vide infra Cap. XIV. seg. c Reπens duo sunt, itemque testes Langi et ius ita te-ses. Vide ubi supra, & Dis . xxv. Cap. II. g. xi I. seq.d Venae seminales duae. Observa obiter , inquit Betu leius . quod rursus dualem urget numerum , sed ex GDiti descriptione duos in peue sminis meatus non inoenis . Nec certe erat ex Lactantio quaerendus, quum manife stissime dixerit, venas illas esὰ ιn una conpage cohaeres
325쪽
tes, ut apparet in tabulis anatomicis apudCraanen de Homine Cap. CXL. Tab xxx IV. Fig. I. II. III., & I v. ia quibus papillae hiantes extra prostratae visuntur, quae in ' urethram semen emittunt suo tempore; nam alias, qui-l busdam veluti valvulis, arcte clauduntur, & non nisii humoris concitati impetu , si sanae sunt, viam semini
permittunt. . e In una tamen Al. in una tantum .
s Quum interfecta patefiunt II eum. mallet interse- , cta .
Q 3. 'Sed illa dexterior masculinum continet' semen , sinisterior foemini mina , - & omnino . in ' toto corpore pars dextra masculina est , sinistra
, a Sed illa dexterior masculinum continet semen Inisterior. faemininum . Censorinus de die Natali Cap. v I. e dextris partibus , inquit, profuso semine mares gigni. . . O e lavis faminas, Anaxagoras, Empedoclesque consen- .. tDvt, quod confirmat Plutar. de Plac. Philosopb. L. v.
. CV. V II. Aristot. L. IV. de Gen. Anim. C. I v. Laert. L. II Seg. 9. Gassend. Sect. III. L. IV. cap. IV. Hip
Ipsum semen quidam putant ex medullis
326쪽
3 6 LIBER u NusCAP. XII. tantum , quidam ex omni corpore ' advenam genitalem confluere, ibique concrescere . Sed hoc quomodo fiat , humana mens non potest: comprehendere . .
a uuidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore Al. quidam sunt ex omni corpore Al. qui dam putant ex medullis, quidam ex omni corpore . Ρro prima opinione Censorinus de die nat. Cap. V. refert Hipponem. Plutarc. VII. de Plac. Cap. III. Platonem , qui in Timaeo ex spinali medulla semen decidere putavit. Pro fecunda Vero, si Pythagoram, qui cerebri stillam , & Alcmaeonem, qui cerebri partem, id esse dixerunt, excipias, Alii fere omnes Philosophi, Zenone praeeunte , poterunt recenseri, etsi opinionem illam varie explicent. Vide Aristotelem L. I. de Gen. Anim. Cap. xvII I. seq. 6c Prob. LVI. Gassiend. loco superius laudato . Lindenbrog. ad Censor. ubi supra. Meneg. ad ' Diogen. Laert. L. v I I. Seg. IS9. Hippocr. de Genitura n. v. Galen. L. II. de semine C. III. b Sed hoc quomodo fiat humano mens non potest comprehendere . Haec verba fere in Omnibus varie luxata le- - guntur. Sententiam vero in iis contentam approbat L. C. Gaflendus Cap. V. nec aliter sentiunt Philosophi omnes , qui hocce Naturae arcanum Omnium explicatu dissicillimum esse, fatentur.
Item in laminis uterus in duas se dividit partes, quae in diversunt diffuta , ac reflexae
circumplicantur , sicut arietis cornua . Quae
327쪽
Da Opiar Cio DO Ag.5.6. ι77 pars in dextram retorquetur , masculina est :- quae in sinistram foeminina . .
En tibi ex Lactantio notiro indicatas Tubas illa; Fallop- pianas , quae immutato dumtaxat nomine, eum reper-- torem habuisse , immerito exillimantur . Circumplicanu , tur separatim lego, quamquam junctim Prudentius, &i, Gellius hocce verbum interdum usurpant. O b in dexteram retorquetur masculina est , quatit iusinistram faminina . Anaxagorie, ric Parmenidi hanca, sententiam tribuit Plutarchus L. v. cap. vIl. de Plac. i. Phil. Gallend. P s Sect. III. L. Iv. Cap. Iv. ,
i. Conceptum igitur Varro, & Aristoteles oo se fieri arbitrantur: Ajunt enim, non tanis, ita tum maribus ε inesse semen , verum etiam λ foeminis , & inde plerunque matribus similes procreari ς, sed earum semen,sanguinem esse ν, Purgatum Α, quod si recte cum virili mistum sit, , utraque concreta , & simul coagulata in r-i, mari s : & primum quidem cor hominis effingis δ quod in eo sit & vita omnis, & sapientia β rdenique totum opus quadragesimo die consummari . Ex abortionibus haec sortasse collecta
si a Varro , er .. stoteles . Varro fortasse hoc asseruits: in libro , cui titulus erat Tubero , seu de Origine bumana, quem scripsisse Censorinus Cap. I x. de die natal& Fabric. Bibl. Latia. L. I. Op. vi I. tradiderunt. At Ari- si stote-
328쪽
stoteles id potius negare videtur L. I .de Gen. Gim. Cap. xx.cui D.Thom, praecipue III. rLmae Lxxxi. A. V. ad I H. subscripsit. Ideoque Gassend. uni si pra cap. II. ait. Ipse Aristoteles c quicquid Lactantius de illo simul, ae de Varrone referat ) censuit, non emitti a D-mina semen , sed menstruum sanguinem dumtaxat dic. Non tamen erravit Lactantius tribuendo Aristoteli hane opinionem , sed respexisse ipsum dicendum est ad Philosophi verba L. IV. cap. I. ejusdem Lib. degenerat. Anim. ubi quamvis secundum interpretes feminis vocabulum usurpaverit pro eo,quodGrςcis est κα ρηπικαῖς tὸ meure vera dixit, in generatione et Reminas semιnis materiam tantum praebere,intellige fata inem purgatum, quod ad Lactantii effatum vindicandum satis est, ut infra magis patebit . Vide Lindenbr. ad Censor. de die Potat.
C. V. nota s. hunc Lactantii locum indicantem, ac cum . Aristotelico conferentem pag. 26. Adde Menag. ad Laert. L. VII.Seg. IS9. Caiet. in comm. ad a. a. Quaest. CLVII. Art. XII. S. Thomae., dc Disi . nostram XXV. Cap.
IV. F. III. b . unt enim , non tantum maribus dec. Al. secundam vocem omittunt.
c Et inde plerumque matribus similes procreari . In fra a Seg. 8. haec clarius ab authore nolir o expignantur, de Diss. XXV. Cap. IV. F. U.d Sed earum semen , sanguinem esse purgatum Bon. sanguine Fulvii Ursini Codicem antiquum sequor in hac lectione , quam Erasino, Cellario, Heum. , Bunem., S plerisque MsS. Cod. etiam communem esse no Vi et potissimum autem , quia Aristotelis doctrinam supra laudatam explicat; & Authoris nostri assertum adversus Gassendum , qui haec fortasse minime observavexat,opportune tuetur.
ς Straque concreta Al. concreata .
329쪽
s Informari I. E. FORMAM sus CIPERE non seminis,ut putavit Bunem. sed embriouis , ut docent Physici.
g Et primum quidem cor hominis e fingi A confingi Al.
copulam delent. Di XV.Cap. IV. . I v. Varias philosophorum opiniones recensebimus de eo quod primum inhumano istu effingitur membrum . Heic notasse lataficiat, quod quam Vis Plutarchus L. V. de Plac. Cap. XVII. Aristoteli tribuat opinionem illam , qua lumbos primum, ut navis cariuam , prod ci, quidam putarunt. non tamen banc fuisse Artitotelis sententiam eius verba ottendunt L. I. de gener. Anim. Cap. IV. & seq.. Item L. m. de Partibus Maim. Cap. IV. ubi diserte docet, cor tuitio formari; neque aliter de eo retulit Censorinus Cap. vi. de die Diali, α Gassiendus loco citato Cap. h Quod in eo sit vita omnis, o sapientia Sic Aldus rescripsit. Al. O mita hominis vide quae diximus ad Cap. X. Seg. II& infra Cap. XVI.Seg. I. di Di T. XXV.Cap. V M. F. XXI. Mss. Al. legunt, quod in eo sit etiam vita hominis Sc. Ab in margine addunt . Hinc CORDATuscontra excors . .i Denique totum opus quadragesimo die consummars Bon. quadrangesimo Scholius totum corpus Arist. L. VII. de b ist. Anim. Cap. III. Nares XL. diebus , Fae minas ve. ro tribus mensibus in utero perfici asseruit; aliis tamenin discrepantibus, ut videre est apud Plutarchum L. V.C. xx I., et Diis. superius laudata Cap. Iv. Seg. parἰ tex1 v. retulimus . Vide infra C. XVII. Seg. 6.k Ex abortionibus Al. abortationibus .
. , ' collecta sunt Bon. sint. ' . In avium tamen foetibus primos oculos
330쪽
igo LIBER u Nus C Ap. XII. fingi dubium non est , quod in ovis saepe de , prehenditur β. Unde fieri non posse arbitror, quin fictio a capite sumat exordium si .
a In avium tamen foetibus primos oculos fingi,dubium non est Al. primum oculos esui. In ovis hoc siepe deprehendisse testatur Lactantius; quia tamen hoc idem experientiae repugnare asseruit Guill. Harveus in libello de Gen. nimal., &Aristoteles L. II. de Gener. ubi ait oculos omnium animalium , nullo excepto , sero admodum nasci , experimento rem totam explorare volui non semel , sed pluries . Vide quid sim expertus Diss . XXV. loco nota superiore indicato. b Saepe deprehenditur Al. deprehendimus .c A capite sumat exordium Alcmaeo apud Plui. de Plac. L. V. Cap. XVII. hanc opinionem docuit ν apud Censorinum CV I. de Die Vat. Hippon.& Anaxagoras idem putarunt. Egregia hac de re commentaria scripserunt Vatisne rius , & Malpighius; huncque postremum sic belle pinxit suis carminibus propterea Sectanus Sat.
. Exarsi , sectoque genas mihi perlinit ovo, Quod modo de natibus gallina traxerat: inde turam ingeniti eupidus dignoscere pulli Scc. Hos omnes, relatis etiam aliorum sententiis, cum Ladistantio nostro conciliare curavimus Diff. XXV. L. C.
Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant β: quum semina inter se permista