L. Caelii Lactantii Firmiani De opificio Dei liber unus recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit F. Eduardus a S. Xaverio C.E. ad sanctissimum D. Nostrum Benedictum 14. P.O.M

발행: 1754년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

I Itamen Laurentio Valla comparativum hocce iunctum fuisse pronomini quaeque Ideoque maluissem , inquit, ego dicere placidiora omnia animalia Sc. sed si bene construxisset , res sarta erat . Vide Uossum de Constr. Cap. xvi. Ut bene heic video etiam Bunem annum annotasse vide supra Cap. IV. Seg. I9. e Vel nihil fellis omnino , vel minus baberent quam era Et tamen inter animalia, quae felle carent, Plinius Apros, Equos, ct Mulos recenset, non quidem pecori inbus placidiora , quibus in Naxo praegrande , geminumque inesse , idem testatur Author L. XI. Cap. XXXVII. Et Aristoteles L. I. Cap.xvH.HM. Anim. , εἰ Lib. de Par tib. IV. Cap. II.d Et timidiora plus cordis Ita Plin. censuit ubi supra Bruta , inquiens, exi imantur animalium , quibus ccor)durum riget; audacia , quibus paret um est , pavida quiabus pragrande . Hoc tamen falsum esse , cum a priori , tum a posteriori se demonstrasse putavit Craanen Dig. de homine Cap. XVI. A priori quidem,quod nulla detur connexio cordis magnitudinem inter , & timorem , seu contra . A posteriori autem, quod Cardinalis' Iulius Magarinus, vir fortitudinis, ac audaciae singularis , cor insolitae magnitudinis habuisse dicatur ab iis, qui illud propriis oculis inspexerunt. Bruschius quoque ubem. Med. Thys Tom. II. Obs VI. Corda Leonum pro ratione corporis majora esse quam aliorum animalium ostendit . e Salaciora plus jeeoris quod tamen in Gallis Gallinaceis , & passeribus cum aliis volucribus proportione corpori S , comparatione facta , minime verum esse, deprehensum est. f Lascitiora plus splenis To Lasciviora heic usurpatur ad ea denotanda animalia , quae ad omne ludicrum Prona , ac ad oblectamenta procliviora. Unde Ovidius

XIII. Metamorph. Fab. VII. 73-

352쪽

Tenero lascitior hoedo Quem tamen lienosum esse , falsum est . Sed ex eo foristas. opinio ista suborta, quod nonnulli observarunt, homines in liene vulneratos, ore, ridentium ad instar, d id ucto, occubuisse .

Sicuti igitur nos sentimus , audire auribus , oculis cernere , naribus odorari a rita profecto sentiremus , nos felle irasci , jecore cupere , splene gaudere .

a Naribus odorari A l. odorare Cap. vi. SCg. II. ubi noster Cod ex forma activa legebat odoraret restituimus Odoraretur ex aliis mss. optimae notae ; eandemque te ctionem ex hac, quam prae oculis habemus, confirmo quicquid in contrarium dicat Bunem annus . 8.

Cuna autem , unde affestus isti veniant , . minime sentiamus : fieri potest , ut aliunde veniant , & aliud visicera illa , quod nos minime suspicana ur . , essiciant. Nec tamen convincere possumus falsa illos , qui haec disputant , dicere ε : sed omnia, quae ad motus animi , animaeque pertineant , tam obscurae , altaeque rationis esse arbitror , ut supra

a Fieri potest, ut aliunde veniat . Et quidem ab hu-

353쪽

moribus huiusmodi assectus excitari, docuit laudatus Ρayva ubi supra pag. IX. Confer. quae a nobis dicuntur Dis . xx VII I. Cap. l I. a g. I. b Quod nos minime suspicamur Al. quam nos.c Falsa illos , qui hac di putant , dicere . In rebus dubiis, aut probabilibus hanc cautelam adhibere , prudentis est, ac bene inlli tuti , cordatique viri .d Si supra hominem sit aliquid opertum pervidero Al. ea liquido pervidere. Id tamen certum , & indubitatum esse debet , tot res , tot viscerum genera ' unum,& idem habere ossicium , ut animam conti

neant in corpore. Sed quid proprie muneris Φsingulis sit injunctuna , quis scire , nisi artise X, potest , cui soli opus suum notum est t

a Tot res, tot viscerum genera Al. res tot, Al. res tot, tanta &c. Aldus lcgit tot Φiscera . b Muneris A l. numeris A l. nerQis A l. verius A l. munus . scholius pro proprie legit proprii .

354쪽

DE voce autem ' quam rationem reddere possumus Z Grammatici quidem . , ac Philosophi e vocem esse definiunt 4 , aerem

spiritu verberatum q: unde verba sunt nuncu

pata f . Quod perspicue falsum est g .

a De voce autem De ea Cap. XI. superiori quaedam dicta sunt; plura vero disputavimus Diss. xxv. Cap. III. s. X.De ea sic Schottus Galenus inter omnes locis naturam explicat diligentissime. b Grammatici quidem mcilicet Diomedes,Priscianus, Pollux , Cassiodorus, S Hi sidor. L. I. Origis.& L.M. Cap. XIX., ubi ait. Vox es aer .erberatus, unde O verba sunt nuncupata .e Ac Philosophi Zeno apud Laertium L. Vo. Seg. s. Anaxagoras apud Plutarchum de Plae. L. IV. Cap. XIX. Seneca L. II. 2 Iaturai. Quaest. d Esse definiunt Heum: & Langletius primam vocem delere mallent. e Aerem spiritu serberatum . sonus quisumque sic definiri poterit . . f Onde verba sunt nuncupata Betuleius heic subscribunt, inquit , tibi Lactanti, Priscianus , O Diomedes , inter Latinos Cor bai: sed Quintilianus exibitat . At Quintiliam ratio nulla est , quum ex eo procedat, quod ille hominis originem veram ignorabat: putans idem cum omnibus animantibus illi initium fuisse commune, i

355쪽

iuxta ethnicorum opiniones , inter quos , ut ΤheodO- retrait Serm. V. Therapeut. Alii arernam hominum natu

ram dixerunt, terramque hoc genere plenam semper fuisse r At ii et ero in terra primum Attica natos homines r aliι in Arcadia primum extitisse . Rursus Alii in ad F-pto alii in Scytbia; cui adde Censorin.de Die 2 at. C. I U. Lucretium , aliosque , de quibus vide dicta a nobis ad . L. II. DiPin. Inst. Cap. XI. a X. Seg. 3. Item Quintilianus etiam etymologiam ibidem improbavit, quam Betuleius Varroni perperam tribuit; dixit enim . Verbum ex verbo ductum , id est, veri loquium ; ipse Cicero , qui finxit, reformidat. L. I. Cap. X. Instit. Orator.

g Quod perspic*e fassum es. Q ijd poterat dici cla

rius a Lactantio , ut Oilanderet, relatam vocis etymolo

Non enim vox extra os gignitur , sed intra ' , & ideo verissimilior est illa sententia stipatum spiritum , quum obstantia saucium fuerit illisus ς , sonum vocis exprimere , Veluti quum in patentem cicutam 4 , labroque subjectam, dimjttimus spiritum ' , & is cicutae concavo I repercussus , ac revolutus a fundo, dum ad descendentem occursu suo redit ad exitum tendens β sonum gignit , R in vocalem spiritum resiliens per se ventus anima

Quod

a enim Sox extra os gignitur , sed Dura-lterumheic Betuleius. Hac ratio , inquit, de itioni confunden-- dae

356쪽

dae non fuscit; nam bae Serberatio non extra os, sed intra fauces sit . eque enim illa Uerberatio in auribus audietitis , sed in gutture loquentis sit. At quis non videt, hoc nihil aliud eile quam aerem pueriliter verberare p Quum vel idem ipsum reprehendatur,quod videtur alias approbari, Vel vitalem spiritum Stoicorum cum aere externo confundi. Vide Diss. XXV. Cap. III. F. X.

b Et ideo verisimilior est illa sententia &c. Ciceronis

verba ex II. de P at. Deor. hanc nobis describunt, quum ait. Primum a Pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per q*am vox principium a mente ducens, percipitur, CP funditur . Deinde in ore sita lingua es , Anita, dentibus . Ea Socem , immoderate profusam, fingit, σterminat: qua sonos vocis distinctos , oe pressos oecit. quum oe ad dentes , oe alias partes pellit oris . Vide L. C. in Diss XXV. e Quum obstantia faucium fuerit illisus Bon. prave quum in obstatuta Al. fuerit illius A l. ill sum .d In patentem eicutam. Vide supra ad Cap. VIII.

e Dimittimus spiritum Al. demittimus Al. mittimus,

s cicuta concavo Al. acuta concavo vide ad Cap. X. Seg. II.

g Dum ad descendentem occursu suo redit B On. Priu- positionem non habet Al. reddit A l. reddidit. h Ad exitum tendens Al. ad exitum nitens ri Ventus animatur I. E. formatur ventus, seu Potius aer in vocom . Ovid IV. Metam. 6 I9. Gorgonei capitis gutta eecidere cruenta Quos humus exceptas varios animazit in angues . Et Cicero II. de N. D. 8s. Perinde utcumque temperatus sit aer , ita pueros orientes animari, atque formari.

357쪽

DE Opipi Cro DEI Seg. I. . a O sex viderit . . Videtur enim non ab ore , sed ab intimo pectore vox oriri b .

a Deus artifex viderit Prima vox ab aliquibus omit

titur a

b Sed ab intimo pectore vox oriri . Sic etiam Aldus T vox in nullis de eit . Post Homerum Virgil. p. AEn.

ram Sero ingentem gemitum dat pectore ab imo& XI. 68S. Et super bae inimico pectore fatur . Vide libellum nuper in Gallia editum sub titulo Aglossostomographia h. e. sine lingua oris locutio, cui occasionem dedit puer quidam , qui sine lingua loqui dicebatur .

Denique & ore clauso , & naribus ψemittitur sonus qualis potest . Praeterea &maximo si spiritu , quo anhelamus , VOX non essicitur : & levi ε , Sc non coartato spiritu, quoties volumus , essicitur . Non est igitur comprehensum , quomodo fiat , aut quid sit omnino f. Neca Et naribus. Sic optime cum Nostro , aliisque Mss optimae notae Codicibus legendum est, Aldo etiam , &Scholio probantibus ; nam heic sermo est , de voce , &λno, ex imo pectore procedentibus , intacto, sive Per nares sive per os, externo aeret ideoque male legunt, qui copulam in praepositionem mutant.b Et maximo Al. maximo Al. ex maximo .

358쪽

d Et non coarctato Bon. coartato , Al. coarcto.

e Non est igitur comprehensum quonam modo Al. quo modo Betuleium, qui regerit totum hoc esse optime ab Aristotele, & Galeno comprehensum, refellemus L. c. in Diss. XXV. f Aut quid sit Omnino. To omnino non in omnibus Iegitur.

Nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes o , quia non omnia sunt bincomprehen libilia . Etenim fatendum est multa nesciri , quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere a : sic tamen ς multa esse, quae possSint & sentibus percipi , 3c ratione comprehendi .

a P ee me tu Academia fententiam delabi putes. Academici tamquam axioma habebant, nihil posse comprehendi Vide Diff. XL. cap. XIII. a g. I. seq.b Non omnia sunt Heum: mavult rescribendum sint. Non enim, inquit, suam profert Noster sevientiam , sed 'Academicorum quod Bunem: merito improbat .c Etenim fatendum est Aldus quoque sic legit Al. ut enim. Aureo notanda charactere haec sententia est, iisque mature inculcanda, qui philosophicis stuuiis dant operam ; ne falso sibi persuadere sinant a Pansophis . Omnia Naturae arcana sis iisdem esis patefact uros. Maxima sapientia est, propriam ignorantiam fateri .d uuae voluit Deus intelligentiam hominis excedere . Vide Di il . XXIII. Cap. I. IX. e Sic tamen Al. Scit tamen.

359쪽

DE OPIFICIO DE I Seg. 6.et. 2296. PSed erit nobis contra philosopla os integra disputatio . Conficiamus igitur spatium ,

quo nunc decurrimus . a Spatium , quo nunc decurrimus A l. quod nunc decurrimus . Hanc lectionem probant Heum. , Bunem.;&Langletius ex Cod. vetustissimo Puteano , Francio annuente . Nos vetuit loris nostri Bon. Cod. retinemus, quae propria , & elegantissima est e decurrere enim est ad finem cursus properare relicto spatio , a quo disceditur . Hinc. Virgil. V. AEn. 6IO. Nulli Ossa, cito decurrit tramite virgo.

M Eptii quoque rationem incomprehenii bilem esse ρ , quis nesciat , nisi qui

omnino illam non habet 7 quum ipsa mens quo loto fit V, aut cujusmodi α, nescitur Uaria enim a philosophis de natura ejus , ac loco disputata sunt .

O . At

a Mentis quoque rationεm Sc. Mentis vocabulo plurima inter se satis diversa significantur , ut Diff. XXV.Cap. VII. r. XIII. disputavimus. Heic vero ab Authore nostro sumitur pro Phantasia, quatenus omnis intellectio in statu unionis animae rationalis cum corpore

360쪽

a io LIBER UNu SCAP. XVI.

mortali , ita ab Operatione illius dependet , ut intelleis Etus nihil naturaliter queat sine pia antasmatibus intelligere ; Vide Diff. xxv. cap. IX. s. I. Et Cap v II. s. XIII. Infra Seg. II.b In comprehensibilem esse - Quemadmodum intellectus , dependens a phantasmatibus, se minime valet comprehendere. sic phantasia , quamvis ab intellectu illustrata, mentis naturam nequit undiqPe , intimeque cognoscere , ac proinde in statu viae an inis rationalis claram sui perceptionem , ac plenam notitiam naturaliter habere suis viribus non potest. Iccirco longe errant , qui nihil pro vero ara plecti volunt, nisi claram , distinctamque de eo ideam pritas concipiant. Sunt enim plurima, quae humanam capacitatem excedunt, vel quia sensibus non sunt obvia, vel quia opifex divinus sibi illorum notitiam reservarit . Vide ubi supra cap. IX. g. IX.c Aut quo loco sit - Qm mentis essentiam cum anima confundunt , de sede utriusque indiscriminatim di Dputant , nec tamen adhuc de loco , in quo sita sit, conveniunt . Varia hac de re Philosophorum placita a nobis expenduntur Diss XXI. cap. v I I. g. XIV. Interea notandum , quod de Sede animae rationalis loquendo , intelligi semper debet de organis corporeis , quibus illa utitur dum in corpore ministerio illorum aliquid percipit , ne substantiam spiritualem cum materiali confun

das . . ' .

d Aut cujusmodi- Mentem in nobis esse, quicumque eam sanam habet, optime, clarissimeque discernit; quae autem eius natur.i sit,nullum puto purum hominem hactenus cognovisse , aut unquam in hac vita cognoscere posse .

tiam ζλ sest vo Scholius atque es .

SEARCH

MENU NAVIGATION