L. Caelii Lactantii Firmiani De opificio Dei liber unus recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit F. Eduardus a S. Xaverio C.E. ad sanctissimum D. Nostrum Benedictum 14. P.O.M

발행: 1754년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

re , quae vis rationis effetiat , ut sensus ille incomprehensibilis , aut in medulla cerebri haereat - , aut in illo sanglii ne bipartito , qui est conclusus β in corde i ac non ex eo ipso colligat, quanta sit , Dei potestas , quod animus seipsuna non videt , aut qualis , aut ubi sit : nec si videat, tamen perspicere possit,9uo pacto rei corporali res incorporalis adiuncta sit g.

b Aut in medulla cerebri haereat. Expresse sic recenter docuit Halter. in Prael. Magistri sui Boerh. Tom. IV. ad F. s68. Hinc collige quam vero similis sit coniectura nostra superiori Cap. XI. Seg. 8.e Aut in illo sanguine bipartito vide ad eap. x. supra Seg. II., & Diff. XXP. cap. VII. XXI., d aui es conclusus A l. inclusιs Al. infusus. e Quanta sit Bon. quae tanta sit. f Se ipsum non videt Scilicet in statu unionis cum corpore , Animus noster se noscere nequit clare , & distincte , nisi speciali lumine eaus intellectus a Deo donatus fuerit. Ut quibusdam divinitus datum esse insanctorum vitis saepe legimus, & sapientissime quomodo id contingat S. Mater nostra I heresia in suis operibus docet. Uide Diss XXV. Cap. IX. s. I x. O supra Seg. I. g Ni corporali res incorporalis adjuncta sit. Hinc collige expositionem Veram de eo , quod mentis vocambulo Lactantius intelligit , iuxta ea , quae hactenus diximus , & Diss. XXV. cap. VII. F. XIII. σ cap. IX. s. XL dicturi sumus .

Sive etiam mentis locus nullus est . , sed Per

372쪽

a 22 LIBER u Nus CAP. XVI. per totum corpus sparsa discurrit, quod etiam fieri potest - , & a Xenocrate , Platonis discipulo disiputatum est , siquid e n sensus in qualibet parte corporis praesto est : nec quid sit mens ipsa ', nee qualis intelligi possit,cunalit natura ejus tam subtilis , ac tenuis , ut calidis visceribus infusa ι , vivo , & quasi ardente sensu, me biis omnibus misceatur ,

Illud

a Sive etιsim mentis nullus locus est En tertia opinio ex iis, de quibus supra Seg. 3. locuti sumus. Hanc, qui mentem cum anima confundunt , Aristotelicis merito tribuunt, nec Lactantius reprobat.

b Quod fieri potes Al. oe quod fieri potest Al. quod

etiam &c. Heum. Id quod etiam . 'c A Xenocrate Platonis discipulo De hoe Philosopho Diis XL. Cap. x III. F. x m. Fius vero de Animae, seu mentis , per totum corpus diffusae, sententiam, eum aliorum Philosoph0rum placitis retulimus DiF. xxv.

d In qualibet parte corporis praesto est. An autem ibi sensatio fiat, nunc valde inter philosophos controvertitur vide Diss. xxv. Cap. VI. s. v. e areid sit mens ipsa: ultima vox deest in pluribus , s Cum sit natura ejus Ultimam vocem ex nostro Cod,&Aldi testimonio restituimus. g Di calidis Visceribus inclusa Sic quoque Aldus legendum duxit. Al.solidis Al. solis Nostra lectio caeterisOmnibus praeferenda, quum mens in statu conjunctionis animae cum corpore non solis solidis, aut fluidis partibus indigeat ad sua officia peragenda sed iis omnibus moderato calore perfusis. Vide DiFxxv. Cap. IX. F. IX.

373쪽

Illud autem cave , ne unquam simile vero ρ putaveris, quod Aristoxenus dicit Mentem Omnino nullam fi esse , sed quasi harmoniam in fidibus, ex constructione ' corporis, &compagibus viscerum vim sentiendi existere . Musici enim intentionem , concentumque ner vorum in integros modos sine ulla offensione consonantium V harmoniam appellant f .

a Simile vero Al. simile verib Ouod AriRoxenus dicit Bon .inistoxenesSctotius,& Al. dixit, De hoc Philosopho ditaruimus Diff. XL.

p. XVI I I. g. Iv. Hanc sententiam finitimam esse diximus illi , quam Pluto de Plac. Phil. L. Iv. Cap. II. tribuit Dicearcho Numenius de Natura hom.C. II. Dinaris cho . Theodoretus Therapeut et clearcho ; & Cicero in I. Tuscul. ma Ρlatone explanatam asseruit . An autem

coincidat cum Harmonia praestabilita Leibnitii, saltem secundum illustrationem Bulfingerii, aut Wolfii vide

Dib. xxv. cap. UI I. g. XV.c Mentem omnino nullam G omnino deest in aliquibus . Lucretius L. t II. 98. Iamvis multa quidem sapieulum turba putarπnt , Sensum animi certa in parte non esse locatum ;Verum habitum quemdam vitalem corporis esse , Harmoniam Graii , quam dicunt, quod faciat nos Hetere cum sensu , nulla cum is parte siet mens.d Harmoniam in fidibus ex constructione Al. fidibus ρο ex Heum. fidibus sic ex Al. conactone e. inquit, Bun. ex contactione vide ad Lib. v II. Divin. IV. cap. FIII.

374쪽

Ea 4 LIBER u NusCAP. XVI.

e consonantium Ab adjectivo consonans lis Ciceroni usitatum Bon . consonalium prave .s Harmoniam appellant. Al. Harmoniam vocant Cicero ubi supra Ipsius corporis , inquit, intentiouem quandam, velut in cantu, idιbus , qua Harmonia dicitur . L. VII. Div. IV. cap. XIII, Seg. musici Harmoniam vocant.. I4. Volunt igitur animum simili ratione constare in homine, qua concors modulatio constat in fidibus : scilicet ut singuli rum si corporis partium firma conjunctio , membrorum quo omnium consentiens in unum vigor motum illum sensibile ri faciat , animumque concinnet ς , sicut nervi bene intenti conspirantem sonum .

a Oua concors modulatio Al. qua oe eoncors. b Scilicet ut singularum Sic nobiscum etiam Aldus A L idest utfingularum Al. prima voce neglecta, ut singularum Al. Scilicet uisingularium .c Faciat, animumque concinnet, sicut nervi oee. Al. facit. . . . continet Al. faciat continet Al. contineat Al. sicut sunt nervi Tomas. subaudit e*ciunt. Ι. e. sicut nervi ciunt sonum, quum funt bene intenti. d Sicut nervi Al. sicut sunt Aldus delet hanc ulti

mam Vocem .

e Bene intenti conspirantem sonum Sic etiam Aldus Al. ad cospirantem,

375쪽

Et sicuti in fidibus, quum aliquid aut in

terruptum μ , aut relaxatum est , omnis canendi ratio vexatur , turbatur , & solvitur si :ita in corpore quum pars aliqua membrorum duxerit vitium , destrui universa , corruptissique omnibus , atque turbatis , occidere sensum V, eamque mortem vocari . a Aut interruptum Al. intere tum Aldus nostram servat lectionem . . b Ratio vexatur , turbatur , O solvitur ri vexatur in plerisque non adest Al. perturbatur .c Occidere sensum Francius apud Langletium Hoc est,meutem Quam lainen Seg. I 3. nullam esse , putasse vidimus , Aristoxenum .

set , numquam harmoniam ψ de fidibus ad hominem transtulisset . Non enim canere sua sponte fides poliunt , ut sit ulla in his comparatio , ac similitudo viventis . Animus autem sua sponte & cogitat , dc movetur β .

P Quod

a 'Numquam harmoniam Al. non harmoniam Al. non unquam harmoniam .

b Animus autem sua sponte cogitat, ct movet*r uide supra Seg. 9.

376쪽

22 6 LIBER u Nus C A P. XVI.

mile ' , ictu moveretur externo . , sicut neris vi manibus , qui sine tractatu artificis e , pulsuque digitorum muti , atque inertes jacent,a Esset barmoniae simile Al. ra esset postponunt.b Ictu moverentur externo vide Did. xxv. C. H. Seg. VIII. c Cui sine tr actatu artificis Sit Aldus A l. actu arti iacis Al. tactu; sed male, nam huic & de pulsu digitorum, de quo statim , ac de musica tractatione , seu tractatiι sermo est Cicer. II l. de Orat. 83. Oui ipsarum artium tractatu delectati, nihil in Cita aliud agunt & II. de Di- Vin. 9. iqec Sero qui tibiis , aut fidibus uti volunt, ab aruspicibus accipiuot earum tractationem , sed a m sicis . 18.

Sed nimirum pulsandus ille manu fuit μ , ut aliquando sentiret , quia men S ejuS ex membris male compaeta 4 torpebat . CA

a Pulsandus ille manu fuit Cic. Verr. v. Sex Lictores eircummunt etaleutismi, O ad palsandos, verberaudosque homines exercitatissimi. o Ex membris male compacta Scilicet quia ipse Aris Oxenus , mentem , animamque ex materia compactas , putabat, n i h:l aliud esse, quain corpus ipsiim orga-nlZatum. Hinc Lucretius L. III. I 3I. Quapropter, quoniam es .mimi natura reperta

377쪽

DE OPIFICIO DEI SQ. I 8. I. 227 Ataree animae quasi pars hominis , redde Harmoniai Nomen ab organico saltu delatum Heliconis ; ive aliunde ipsi porro traxere , c.

CAPUT XVII.

' ua , . ξὶ SUperest de anima dicere is: quanquam percipi ratio ejus, A natura non possit - . Nec

iUeo tamen immortalem elIe animam , non intelligimus η : quoniam quicquid viget 3 moveturque per se semper ψ , nec Videri , aut tangi potest : aeternum sit necesse est .se H P a Quid

a Superest de Maxima dicere Hactenus enim ita demente dii puta verat, tamquam ab anima distincta sit, &separabilis, ut infra magis patebit i prae krtim L. VII. p. XLI. Seg- 9 . . a b OVanquam percipi ratio ejus, natura non possit . Sic Plii lotoplai non solum sed etiam theologi omnes fa - tentur. V. Diff. XXV. C. IX. f. IX.c Plon tutelligimus Sic omnino legendum, & H D non in aliquibus est Omissum . Bon. intellegimus Quamquam quae ab antiquis, recentioribusque Philosopnis a Ianimae immortalitatem evincendam e X cogitatae sunt argumentationes , firmissimae demonstrationis tortasse 'Vim non obtinuerint; erroneum tamen est, inquit Mei-chior Canus L. XII. C. XLV.de Osu Locor. iis Schol disp.: ne dicam bareticum , astruere , auima immortalitat m ,

natisrali ratione demonstrari non posse. An autem id Lactan

378쪽

ctantius pra: stiterit L. VII. Cap. VIII., Dill xxv. cap. Vili. s. II. visuri sumus. d Quicquid viget, oe moetetur per se semper Hoc

idem argumermi u . tamquam a Platone minus apto

adhibitum, No ster refert L. VII. Cap. VIII. Seg. q. Ofeq. vide Cicer. in somn. Scip. apud Macrob. L. II. Cap.

XIII.

Quid autem sit anima, nondum inter philosophos convenit μ , nec unquam sortasse conveniet . Etenim alii sanguinem esse dixerunt . , alii ignem fi , alii ventum η , unde anima, vel animus nomen accepit : quod Graece ventus ANEΜos dicitur ': nec illorumtamen quisquam di Usse aliquid videtur . Nona Nondum inter Philosopbos conetenit Vide Gaiah rum ad Antonin. Philos. L. iv. S 'o. Brucher Hes. crit. Thilos: passim , Cy' Dig. nostram xxv. cap. VII.

b Alii sanguinem esse dixerunt Ari stote les L. I. de 'Anima: Critiae hanc opinionem tribuit , & Cicero L. I. Tuscul. Quaest. refert, Empedoclem docuisse, animam esse cordi suffusum sanguinem . Vide Tertul. v. de Anima re Theodor. Ser m. v. de Vat. hom. Polluc. L. II. Cap. IV. Onom. Macrob. L. I. in somo. scrip. C. XIV.c Alii ignem Hipparchus, & Heraclitus ex Ter tulliano , Parmenides , etiam ,& Hippasus ex TheOdoreto; quamvis Macrobius Parmen idem dicat, extςrra, di igne, animam compositam,asseruisse.Zenon ex Cice-

379쪽

DE OPIFICIO DE I Seg. 2.3. 229 Cicerone . Demetrius ex Plutarcho , Democritus ex Nen esio, & Leucippus ex Aristotele,&c;Idcirco etiam Virgilius Ria. VI. 73O. Igneus est ollis vigor , ct Caelestis origo . Idem putasse dicendi sunt. Vide Lact. L. II. c. XII.

cl Alii Centum Plutarchus L. rv. de Plae. c. III Anaxagoreor tim , & Tertullianus Stoicorum , hoc placitum fuisse dixerunt. e Cuod Graece v ntus anemos dicitur Al. α νεμος diacitur Haec ultima vox deest in nostro Bon. Cod. Ru ne cessariam e se judicavimus, antecedens vero charactere Latino ibidem legitur .

Non enim , si anima sanguine aut per vulnus effuso , aut sebrium calore consumpto, videtur extingui , continuo in materia sanguinis animae ratio ponenda est: Meluti si veniat in quaestionem ' , lumen , quo utimur , quid sit , & respondeatur oleum e se : quoniam consumpto illo - , sumen extinguitur c cuna sint utique diversa , sed alterum sit alterius alimentum. Videtur ergo anima similis esse lumini , quae non ipsa sit sanguis ; sed humore sanguinis alatur . , ut lumen oleo .

a Veluti proinde si viculat in quaestionem. Sic resti trici ex noliro Bon. Codice , quamquam ibi potius proendae aut povendae legitur Al. zeluti si Ceniat Al. Qeluti si pro-

380쪽

2IO LIBER u Nus CAP. XUII. h Quoniam consumpto illo Al. quam conscipi, illo Al.

consumpto sic O .c Sed humore fatallinis alatur Al. alitur Al. balatur . Verblim Aio non solum significat id , quod est Nutrio , p ilico Sc. sed etiam, id quod est detineo, moror Sc. Itali S Trattengo, fossevo Iccirco idem Laetantius L.

VII. Div. Inst. Sia. 23. Cap. XII. de hac eadem re loquens ait: C ar anima quum materia fari uinis contineatur , sicut lumen oleo Sc. sicuti enim oleo colligitur, ac continetur ignis,& igne lumen, quamquam ob utroque distinctum , sic sanguine membra colligata continentur in corpore , N in corpore bene disposito continetur anima, quamvis neutrius consors; sed utrique tam mirabili modo conjuncta , ut quemadmodum ex eorum unione vita hominis constat, sic iisdem invicem scparatis mors sequi necesse sit. Vide superius ad Cap. XI. Seg. . libi idem de aere diximus , & heic infra Seg. s. nota ultima L. II. D. I. Cap. X. Al. XI. Seg. 22. L. VII. Cap. XII. Seg. 2 3. & Dis . XXV. Cap. III.

s. XIX.

d Alatur Xenocrates a Nemesio laudatus, dixisse fertur e omne corpus alitur : Anima non alitur ; quod tamquam adagium recept Lm cst in Scholis Philosophorum . Intellige de alimentis , qtrae proprie nutriunt , quibus anima rationalis ad sui su b sistentiam minime indiget quamquam iis necessario utitur corpus , quod naturaliter sine illis animae consortio diu frui non possit. Sicuti lumen , quod vere non nutritur oleo , vel alia quacumque materia, in qua e st: sed solum ibidem deti. netur , colligiturqtic donec apta illa ad id continendum seris vcret. Vide Dis s. supra laudatam , & adde , quae diximus Diff. xvi v. Cap. III. g. v. ubi de luce , de lumine , ac splendore corporum quorumcumque egimus .

SEARCH

MENU NAVIGATION